On this page
Praeambulum
Praeambulum
Quamvis scientiam supponere soleat suum subjectum esse, et quid sit, quando id per se notum est, in praesenti materia necessarium est naturam Angelorum a nobis valde remotam et ignoratam investigare. Simul vero utramque quaestionem, videlicet an sint, et quid sint Angeli, tractabimus, quoniam supposita vocabuli significatione, vix in praesenti possunt quaestiones illae separari. Nos enim tanquam notum in fide supponimus, Angelos esse, id est, quasdam creaturas ab hominibus, hominumque animabus, aliisve rebus sensibilibus, quas cernimus, vel sensibus experimur, distinctas; hoc namque ex modo, quo Scripturae de Angelis loquuntur, manifestum est, Si vero Angelorum nomine significari intelligamus quasdam creaturas incorporeas spirituales, et simplices, similesve proprietates habentes, sic non est tam manifestum, Angelos esse, nec potest aliter ostendi, quam naturam, et essentiam Angelorum sub priori confusa ratione conceptorum investigando. Hoc ergo in praesenti libro praestabimus, simulque proprietates quasdam illorum, quae non tam eorum substantiae aliquid addunt, quam per negationes quasdam illam nobis declarant, explicabimus, ut sunt esse incorruptibiles, simplices, immateriales, finitos, et si quae sunt similes, quia per haec omnia attributa Angelorum natura, et substantia, et non propria accidentia illorum explicantur, de quibus postea dicturi sumus.