Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An sit certum dari in mundo creaturas intellectuales homine superiores, quas angelorum nomine significamus

CAPUT I. AN SIT CERTUM DARI IN MUNDO CREATURAS INTELLECTUALES HOMINE SUPERIORES, QUAS ANGELORUM NOMINE SIGNIFICAMUS.

1. Atheorum et Sadduceorm error rejicitur. —Non possumus melius definire quaestionem, an Angeli sint, quam sub aliqua generali ra- tione, et per comparationem ad alias species, vel genera creaturarum, rem per illud nomen significatam declarando. In hoc ergo puncto soli Athei, qui Deum esse negant, consequenter negabunt, dari hujusmodi creaturas, quia nihil praeter haec corporalia, et hominem in mundo esse putant. Possunt etiam in eamdem errorem allegari Sadducaei, qui spiritum esse negabant, ut refertur Actor. 21. Seddeipsorum errore dicemus capite sequenti, priorem vero tanquam stulto fundamento innixum omissum facimus, supposita vero existentia Dei creatoris, inde infertur optime, esse possibiles creaturas intellectuales superiores homine: unde etiam probari facile potest raiione valde verisimili, esse in rerum natura tales creaturas, ut in dicta disp. 35 Metaphysicae, sect. 1, ostendi. Nunc ex principis theologiae definienda quaestio est, et ideo de certitudine potius, quam de re ipsa quaestionem proposui.

2. Prima conclusio.—Certum de fide est Angelos esse intellectuales. bDico ergo primo, certum esse, substantias illas, quas Seriptura, vel Angelos sanctos, vel iniquos spiritus vocat, esse naturae intellectualis. Conclusio est de fide: nam Scriptura illas proprietates, et actiones Angelis tribuit, quae non nisi in creaturam ntellectualem cadunt. Una est videre Deum, Matth. 18: "Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei, quà in ceelis est". Alia est benedicere, et laudare Deum, quod passim in Scriptura Angelis tribuitur. Tertia est custodire homines, Psalm. 90, Matth. 4. Ad quam etiam pertinet dirigere, defendere, illuminare, docere, instruere, et loqui, ut Zacharias 4: "Et divit Angelus qui loquebatur in me", quae omnia, et similia, quae in Prophetis, et alibi saepe leguntur, sine intellectu cogitari non possunt, ut per se notum est. Quarta sit peccare, et fieri poena dignum 2, Petr. 2: "4ngelis peccantibus non pepercit Deus". Ex quo etiam evidenter colligitur, Angelos esse liberi arbitrii, sine quo nec male agitur, nec recte vivitur. Et inde evidenter concluditur eorum intellectualis natura, quia libertas arbitrii in ratione fundatur. Hic Bernardus, dicto libro 5, de Considerat., cap. 4, dixit: Angelos intellectu preeditos esse, non fide, non opinione, sed intellectu capimus, quia non possunt hnjus empertes, Dei simul participes esse. At enim cum hoc ipsum, scilicet Angelos participes esse, non intellectu, sed fide teneamus, necesse est, ut eadem fide illos esse intellectuales credamus. Loquitur ergo Bernardus de intellectu quoad evidentiam consequentiae, non rei; ita ut illa sit quaedam fides mediata, seu assertio scientifica theologice. Ratio a priori theologica sufticiens est, quia Deus cum et intellectuales facere, cumque nullam efficiat, nec facere possit summe perfectam, alias esset ipsi aequalis, potest illos multiplicare. Pertinuit autem ad perfectionem operum Dei in illo gradu plures efficere creaturas, quas Angelos appellamus. Quam rationem late in dicto loco Metaphysicae declaravi, et ex dicendis manisfestior fiet.

3. Secunda conclusio.—Certum est Angelos in gradu intellectuali homine esse perfectiores quoad naturam. — Rejicitur error Georgii Feneti.—bico secundo, certum esse, Angelos in gradu intellectuali, seu in rationis usu, homine perfectiores quoad naturam, seu excellentiores esse. Contra hanc assertionem erravit Georgius Veneti, in Harmonia mundi, tomo tertio, Cantici 3 capite secundo, et refert Joannes Arborue;, lib. 1, Theosoph., ubi ait, homines non solum gratia, sed etiam potentia, et natura Angelos superare, putans semper gratiam proportionari naturae, quod falsissimum est. Assertio ergo receptissima est, et certa, quam Arboreus ibi ex Patribus confirmat. Nunc breviter probatur primo ex illo Ps. 8, "Minuisti cum paulo minus ab Angelis": ubi Psalmista de homine loquitur, quem dicit fuisse minoratum ab Angelis, utique in natura, et ideo paulo minus, nam in gratia, et gloria prae Angelis honoratur: Paulus vero ad Hebr. 2. nos docuit haec verba licet de tota humana specie dicta sint, per antonomasiam de Christo scripta esse, qui ratione humanae naturae ab Angelis minoratus est.

4. Prima evasio ad locum ex Psalmo. — Duobus autem modis enervatur hic locus, unus est, quia in Hebraeo non habetur nomen Malachim, quod Angelos significat, sed Zeloiin, unde vertendum esset, minuisti eum gaulo mimts a Deo, et sic nihil inde probatur, et ita vertit Hierony mus in Psalm. et sequuntur multi. Sed licet haec versio non sit reprobanda, quod ad Psalmum attinet; tamen alia praeferenda est, tum quia nomen Zeloim etiam illam admittit, saepe enim in Scriptura tribuitur Angelis, ut in Ps. 96: Adorate ewn, omnes Angeli ejus, etc., tum quia Hebraei ita exponunt, et Septuaginta ita vertunt, tum etiam quia Paulus ita intellexit. Nam Christum cum Angelis comparando, verba illa adducit, de Angelis procul dubio illa interpretando, et ideo vulgatus interpres merito ita vertit: tum denique quia homo verius, et proprius dicitur paulo minoratus ab Angelis, nam a Deo non paulo, sed infinite minoratus est. Et ideo Patres etiam frequentius ita comparationem intellexerunt.

5. Secunda evasio. — Alia evasio est, quia cum juxta Paulum sermo sit de Christo, exponi potest cum Augustino, lib. 3, contra Maximin., cap. 25, quod dicatur minoratus ab Angelis non in naturae assumptae perfectione, sed in statu passibili, quem in via habuit, et praesertim in morte crucis. Nam paulo inferius ait Paulus: "Fum qui modico, quum Angeli minoratus est, videbimus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum". Sentit ergo, usque ad mortem tantum fuisse minoratum: unde verbum illud paulo minus multi exponunt juxta proprietatem Hebraicam, id est, brevi tempore. Wmo Athanasius, lib. Quaest. ad Antioch., in 157, exponit, dici minoratum, quia apud inferos tribus diebus, et tribus noctibus fuit. In libro autem de Incarnatione Verbi, circa principium sentit, ob passionem dici minoratum. Sic inde ergo nos probatur minor perfectio naturae.

6. Enervatur. —Sed lcet hic sensus ad priorem amplificandum admitti possit, non tamen prior comparatio in naturae perfectione excludi potest, praesertim in Psalmo, in quo non de solo Christo, sed etiam de tota humana natura David loquitur. Verumtamen etiam Paulus illam comparationem praecipue intendit. Nam in capite primo, ad divinitatem Filii Deiostendendam illum comparat cum Angelis, eumque omnibus illis praefert, insinuans profecto Angelos esse in supremo perfectionis gradu, proximosque Deo. Et inde in cap. 2, infert, majori reverentia, et obedientia Chrisüi verba esset suscipienda, quam qui per Angelos factus sermo, et tacite rationem reddit, quia licet secundum humanam naturam Christus minoratus ab angelis videatur, nihilominus gloria, honore, et potestate, ratione suae divinitatis, et unionis humanitatis ad illam, ipsis est superior. Unde Ambrosius, lib. 3, de Fide, cap. 4, merito dixit, ita dici Christum minoratum ab Angelis, sicut dicitur minor Patre, utique ratione assumptae naturae, quod verum est non tantum ratione passionis, sed etiam ratione naturae minus perfectae. Idemque habet Augustinus, in tract. de Cantico novo, cap, 7, et Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 14, similiter exponit minoratum esse Christum ab Angelis propter animae, et carnis, et non Angelicae naturae assumptionem.

1. Secundo probatur conclusio. — Praeterea 2. Pet. 2, Angeli dicuntur fortitudine, et virtute esse majores homine: loquitur autem de malis Angelis, unde non nisi de perfectione naturae loquitur. Et Job. 41, de Satana dicitur: "IVon est super terram potestas que comparetur ei" ; sicut ergo potestate, ita etiam naturae perfectione homines excellit. Et simili modo ubique Scriptura de Angelis loquitur tanquam de rebus altioris ordinis toto modo sensibili, et hominibus. Imo Augustinus, tract. 110, in Joann., in fine, ex peccato irremissibili Angelorum, excellentiam naturae illorum supra humanam colligit. Quod tanto (inquit) damnabilior indicata sit culpa, quanto erat natura sublimior. Atque ita veritas haec omnium Patrum consensu recepta est. Praecipue illam declarat, et exaggerat Dionysius, cap. 4. de divinis Nominibus. Quin etiam Gentiles omnes, et infideles pro comperto habent, esse aliquas res, seu substantias indivisibiles superiores nomine, quae possunt illi nocere, ac benefacere, a quibus et oracula expectabant, et beneficia petebant, et nocumenta timebant, de quibus in historiis, et antiquis philosophis frequens est sermo, ut notat Lactantius, lib. 2. de divin. Instit, cap. 15, Theodoretus, dicto lib. 3, contra Graecos, et Cyprianus, lib. de Idolor. vanit., ut dixi incitato loco Metaphysicae. Denique fideles etiam nunc aliquos effectus daemonum in obsessis ab illis, seu energumenuis, et arreptiis experiuntur, quae plane ostendunt et majorem perspicaciam daemonum in intelligendo, et majorem potentiam in operando, quam in homine sit. Quod etiam aperüssime cernitur in magorum incantationibus, et falsis miraculis ministrorum daemonis, quae in Scriptura leguntur, Exod. 7, et de Antichristo majora praedicuntur, quae signa profecto ostendunt esse in mundo quosdam invisibiles substantias virtute, ac perfectione naturali homines superantes, quas Angelos vocamus.

8. Occurritur tacitae objectioni.—Occurritur alie objectioni.—Conclusio tandem confirmatur ratione incologice.—Vide in disputatione decima quarta, queestione secunda, nwumero tertio. —THi ratione a priori.—Neque enim illi effectus soli Deo tribui possunt, tum quia non est ad causam primam recurrendum, cum possunt effectus in causas secundas reduci; tum etiam quia tales effectus saepe sunt pravi, et ad malum, et perniciem hominum; imo in odium, et injuriam ipsius Dei facti, ut ipsimet daemones saepissime manifestant: tum denique quia in ipso modo operandi saepe ostenditur, vel malitia moralis, et impotentia quaedam operantis; quia non per imperium, et supremam potestatem, sed veluti arte aliqua applicando activa passivis hujusmodi opera faciunt. Neque etiam hi effectus possunt tribui animabus separatis aliquorum hominum qui ex hac vita decesserunt, quia juxta veram Philosophiam anima separata non plus potest circa prajjacentem materiam operari, quam posset conjuncta, imo minus, quia corpori conjuncta saltem per illud poterat alia corpora immutare, quamvis limitato, et ordinario modo: separata vero nihil potest, ut nunc supponimus, et fortasse in 3 tractatu attingemus. Juxta principia etiam theologiase, ac fidei soli Angeli, si sint sancti, sunt administratorii spiritus propter eos, qui salvandi sunt, ut dicitur ad Heb. 1. Si vero sint mali, permittuntur circuire, quaerentes quem devorent, animae vero secundum legem ordinariam ab illis locis, quibus secundum sua merita deputantur, egredi non permittuntur. Nec vero veritatis hujus alia ratio a priori petendo est praeter eam, quae est voluntate, et potentia creatoris sumitur: nam sicut distinctio naturarum ex ipsis immediate oritur, ita etiam excessus perfectionis unius per alia. Manifestabitur autem hic excessus naturae Angelicae supra humanam ex his, quae in sequentibus capitibus de illa dicemus.

9. Tertia conclusio.—Certum est dari Angelos. — Ex his ergo concludimus tertio, certissimum esse dari Angelos, quia per hanc vocem non significamus nisi quasdam intellectuales substantias Deo inferiores, et homine superiores, invisibiles, et insensibiles nobis. Unde, supposita vocis significatione, assertio ex dictis, probata manet. Neque habet difficultatem, aut dubitationem propter eas, quae de Angelorum natura tractandae supersunt. Solum possunt contra dicta objici verba Augustini, in lib., de quant. Animae, c. 34, dicentis: Quemadmodum fatendum est, animam humanam non esse Deum ita praesumendum, nihil inter omnia, que creavit, Deo esse propinquis, et infra dicit: aliquid esse deterius anima hominis, scilicet animam bruti aliquid par, ut Angelus, melius aut nihil, et l. 3, de lib. Arb,, c. 11. ait: animas rationales superioribus potestatibus esse officio impares, natura vero pares, et 1. 83 Quaestionum, q. 54. Nihil est (inquit) melius rationali anima, nisi Deus, et idem repetit, lib. 3, contra Maxim., cap. 25, et videtur illum reprehendere, quia dixerat. majores esse Angelos Christo secundum formam hominis. Sic etiam dixit Bernardus, lib. 5, de Considerat., c. 3: Spiritus est Deus, sunt et Angeli, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt.

10. Responsio.—hespondeo has, et similes locutiones pie exponendas esse, vel quoad gradum intellectualem, vel quoad immediatam habitudinem ad Deum ut ad ultimum finem, et ut ad legislatorem, et supremum Dominum vel quoad gratiae, et gloriae, ac visionis beatae capacitatem. Et primo quidem sensu videtur loqui Bernardus, et potest sumi ex Augustino, lib. 1 Retract., c. 16. In secundo vero, ac tertio sensu loquitur idem Augustinus in primo, et secundo loco supra citatis. At vero in tertio, et quarto loco jam etiam citatis existimo non loqui de perfectione naturali praecise spectata, sed de absoluta perfectione, quae pensatis omnibus tam gratiae, quam naturae donis alicui convenit, et sic verum est secundum absolutam comparationem, nihil esse melius anima rationali, nisi Deum. Dico autem absoluta comparatione, quia si ad singulas animas fiat comparatio, aliquid infra Deum esse poterit melius, quam aliqua anima, non tamen simpliciter, quia datur anima, quae absolute omnes Angelos excedit, et sic etiam dicit ibidem Augustinus, naturam humanam in Christo esse perfectiorem Angelica. Alioqui idem Augustinus, lib. 11, de Civit., c. 5: Angelica natura ( dixit ) omnia cetera, que Deus condidit, nature dignitate precedit. Et hb. 1, Retract, cap. 26, recognoscens locum ultimum dictae, quaest. 54, videtur locutionem corrigere, dicens: Ubi diri: Quod omni anima melius, id Dewn dicimus, magis dici debuit, omnà creato spiritu melius.

PrevBack to TopNext