On this page
Caput 16
Caput 16
Quomodo varietas in specierum universalitate diversis angelis conventat
1. Non est quaestio de diversis Angelis numerice tantum.—S ed diversis genere vel specie. — In applicanda regula indefinite tradita ad superiores et inferiores Angelos magna est inter doctores difficultas. Prius vero quam illam proponam, suppono, non esse quaestionem de Angelis tantum numero differentibus, si juxta nostram sententiam aliqui tales sunt sub omnibus speciebus ultimis Angelorum. Nam inter illos sine dubio nulla est varietas in universalitate specierum, sed omnes Angeli ejusdem speciei ultimae species habent aeque universales vel particulares. Quia vel omnes sunt absolute et simpliciter aeque perfecti, et sic non habet in eis locum ullo modo regula proposita: vel licet inter illos sit aliqua inaequalitas in perfectione individuali, illa non sufficit ad inaequalitatem in universalitate specierum, quia species magis et minus universales essentialem diversitatem habent, quia universalior species altioris rationis est, et inferiores ac particulares species quasi eminenter continet. At vero individuales substantiae licet inaequales secundum numerum sint, non habent actus, vel principia operandi specie diversa, sed ad summum magis vel minus perfecta in entitatibus singularibus, sicut de animabus et intellectibus humanis multi opinantur. Est ergo quaestio de Angelis essentialiter differentibus, inter quos, ut in praecedenti libro notavimus, potest esse differentia specifica, vel sub proximo genere ultimo, vel sub genere subalterno remoto aut remotiori: nam prior esse censetur inter Angelos ejusdem ordinis vel aliquos, aliae possunt inter varios ordines vel hierarchias cogitari, ut in eodem libro primo late tractatum est. Est ergo nunc quaestio, an differentia in universalitate specierum, sit inter Angelos differente specie, vel solum inter differentes genere proximo aut remoto, seu inter Angelos diversarum hierarchiarum, aut ordinum, aut alio simili modo.
2. Prima sententia asserens de diversitate solum generica.—Hhoc posteriori modo opinatur Ferrariensis supra, explicando tertiam conclusionem D. Thomse, quia (ut ait) non est necesse, ut omnes Angeli sub eodem proximo genere contenti, licet specie differant, per pauciora principia intelligant, eo ipso quod perfectioris speciei sunt. Sicut non est necessarium, ut animalia perfectiora per pauciores sensus intelligant. Et fuit haec opinio Hervaei supra, articulo quarto, qui loquitur de Angelis differentibus specie sub eodem genere proximo, et de illis dicit, posse omnes intelligere per species aeque universales, inter eos vero, qui differunt genere proximo, dicit inveniri differentiam in specierum universalitate. Et in eamdem sententiam inclinat / Egidius supra ad quartum dubium, imo sentit, etiam Angelos diversorum generum proximorum posse per species aeque universales intelligere. Et a posteriori id probat, quia alias si omnis Angelus quo superior eo universaliores species, ac subinde numero pauciores haberet, ascendendo per gradus, seu naturas Angelorum, facile deveniremus ad Angelum cognoscentem omnia per unam speciem, et consequenter superior illo vel per nullam speciem cognosceret, vel non per universaliorem, quam alius minus perfectus.
3. Secunda sententia afferens de specifica etiam diversitate. — Nihilominus contrariam sententiam docet Capreolus supra ad argumentum contr. 7 conclus., et Cajetanus, dicto art. 3, et sequuntur frequentius moderni Thomistae, et expositores D. Thomae, in dicto art.3. Quia divus Thomas ibi simpliciter, et indefinite loquitur, dicens, Angelos, quo superiores sunt, eo per universaliores species intelligere, quia sunt similiores Deo; quae verba, et ratio cum eadem proportione ad omnes Angelos in essentia perfectiores applicantur. Idem habet, quaestione 8, de Verit., art. 40. Expressius tamen ita declaravit haec loca in quaestione disputata de Anima, art. 7, ubi in corpore dicit: In substantiis spiritualibus ordo graduum diversarum specierum attenditur secundum comparationem ad primum agens, quod est perfectissimum, et ideo in eis prima species est perfecticr secunda, et sic deinceps usque ad ultimam. Et cum eadem proportione concludit: Quanto substantia spiritualis fuerit primo agenti propinquior, tanto in sua natura simplici perfectione habet bonitatem suam, et minus indiget inlerentibus formis ad sui completionem. Et hoc quidem (ait) gradatim producitur usque ad animam humanam, etc. Et in solutione ad 5, id repetit, dicens, /7 diversis Angelis esse species intelligibiles diversas, et quanto unusquisque est Deo propinquior, tanto habere formas intelligibiles magis elevatas et virtuosiores ad plura cognoscenda. Est autem advertendum, D. Thomam loqui absolute de omnibus, et singulis Angelis, quia supponit omnes esse specie diversos. Nos autem cum proportione loquimur de singulis speciebus Angelorum, et omnes Angelos unius speciei quantum ad praesentem quaestionem attinet, tanquam unum reputamus, et in hoc sensu eisdem verbis semper utemur. Unde potest haec sententia confirmari ex Dionysio supra, quatenus sentit, omnem Angelum etiam infimum per pauciores, vel universaliores species intelligere. quam animam rationalem: nam eadem ratione Angelus proxime superior infimo per universaliora principia, quam ille, intelliget, et sic de caeteris.
4. Approbatur secunda sententia. — EInter has opiniones major est incertitudo, et ambiguitas, quam in generali assertione capitis praecedentis. Quoniam ea, quae sunt universaliora, et magis confusa, facilius, ac proinde certius assequimur, ut quod inter Angelos sit essentialis differentia fere certo credimus, an vero haec sit inter singulos, vel quanta, aut qualis sit, valde est ambiguum. Ita ergo licet in praesenti multo sit probabilius, in Angelis non solum esse universales species, sed etiam in hac universalitate aliquam esse inter eos varietatem, magis obscurum et ambiguum est, quanta sit haec varietas, vel quomodo ad diversas species, vel ordines Angelorum applicanda sit. Nihilominus tamen absolute censeo probabilius, omnes Angelos, quo in essentia sunt perfectiores, eo intelligere per species universaliores. Quia omnis Angelus etiam infimus intelligit per species aliquo modo universales, ergo semper Angelus superior intelligit per species universaliores. Antecedens patet ex dictis capite praecedenti, et specialiter declaratur, quia intelligendum imprimis est de propria universalitate, quae in repraesentatione plurium rerum, et maxime substantiarum consistit: ut omittam aliam universalitatem minus propriam, quam alii ponunt, de qua infra dicam. Unde consequenter intelligendum est illud antecedens quoad species repraesentantes res inferiores, seu minus perfectas ipso Angelo intelligente: nam respectu perfectiorum aliud dicendum est, ut supra tetigi et paulo post iterum attingam. Et ita ratio illius antecedentis est, quia quaelibet virtus angelica est superior hujusmodi rebus a se intelligibilibus, ergo comparatur ad illas, ut virtus universalis, quae simul plures illarum comprehendere potest, ergo est capax specierum res hujusmodi specialiter repraesentantium, ergo cum illas species a rebus non accipiat, sed ab auctore natue inditas habeat, verisimilius est illas recipere universales, et suae virtuti proportionatas. Hinc ergo probatur prima consequentia, quia quo unus Angelus alium in perfectione essentiali superat, eo habet virtutem universaliorem et efficaciorem, ergo potest plura simul, et uno actu comprehendere, ergo habet etiam species universaliores respectu eorumdem intelligibilium objectorum. Confirmatur, quia (ut Dialectici dicunt) sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, sed Angelus ex vi spiritualis gradus postulat universalitatem praedictam specierum, et ideo in omni specie etiam infima illam habet, ergo quo magis participaverit essentialem perfectionem et virtutem illius gradus, eo majorem universalitatem specierum postulabit. Denique alias non possemus cum fundamento affirmare, quemlibet Angelum etiam infimum per magis universales species cognoscere, quam animam rationalem, quia posset in alia perfectione claritatis, vel comprehensionis et non in universalitate illam superare, sicut prior sententia de Angelis inter se essentialiter differentibus philosophatur: atque ita tota universalitas specierum angelicarum periclitatur, ergo consequenter loquendo, haec posterior sententia praeferenda est.
5. Ad exemplum primae sententiae in num. 2. — Quo gradus corporeus est perfectior, eo plures habet potentias. — In spiritualibus e conira. — Nec exemplum de numero potentiarum, aut sensuum animalium, quod Ferrariensis objicit, magni momenui est, alioqui etiam contra ipsum concluderet, Angelos diversorum ordinum, vel generum esse aequales in universalitate, vel numero specierum, quia bruta perfecta sunt diversorum generum etiam remotorum, et veluti diversorum ordinum et quasi hierarchiarum (ut sic dicam) et nihilominus in numero sensuum non differunt, ut patet de terrestribus, volatilibus, aquatihibus, etc. Et deinde in his corporalibus (ut notat JEgidius) quo gradus est perfectior, eo plures habet potentias, et non e contrario. Ut vegetabilia plures potentias habent, quam inanimata, et bruta, quam vegetabilia, et inter bruta plures habent perfecta, quam imperfecta, et homo plures, quam caetera. In spiritualibus vero e contrario accidit: nam quo ille gradus perfectior est, eo habet pauciores potentias, altioris tamen ordinis. Unde etiam fit, ut in numero potentiarum non sit diversitas in toto gradu intellectuali. Et ideo facile negatur consecutio, seu exempli similitudo, quia numerus potentiarum sequitur gradum rei, seu genus aliquod valde superius: modus autem operandi per singulas potentias, sequitur propriam rei essentiam, et speciem: multitudo autem, seu universalitas specierum est accommodata modo operandi, et ideo sequi etiam potest specificam rationem, ac perfectionem essentialem.
6. Tractatur ratio a posteriori exm Agidio in eodem n. 29. — Nie sententia de universalitate specierum in repreesentando. — Duifficihor objectio est, quam tetigit /Egidius, quae in hoc consistit, quod non videtur posse haec tanta varietas in universalitate specierum in omnibus Angelis salvari, quin perveniatur vel ad aliquem cognoscentem sine specie, vel ad aliquos inaequales in natura, et nihilominus aquales in numero, et universalitate specierum. Potest autem haec difficultas dupliciter expediri. Primo negando utramque sequelam. Ad rationem autem reddendam, et rem totam magis explicandam, suppono universalitatem hanc specierum angelicarum non esse ad repraesentationem plurium quidditatum per singulas species limitandam. Dicunt enim aliqui, omnes Angelos habere species universales in repraesentando plures rerum quidditates, seu specificas naturas, et in hac universalitate superare Angelum superiorem quemlibet inferiorem. Et attribuunt D. Thomae, eo quod dixerit, species Angelorum esse universaliores , quasi ad plura se extendentes unamquamque earwum, quia sub nomine plurium non putant posse intelligi individua, sed essentias, seu quidditates, quia commune est omnibus Angelis, ut omnia individua ejusdem speciei ultimae per eamdem intentionalem speciem cognoscant, ergo differentia in universalitate necessario esse debet in pluralitate quidditatum repraesentatarum.
7. Rejicitur. — Sed haec sententia falsa est, et falsum fundamentum gratis supponit, nimirum omnia individua ejusdem natura cognosci a quocumque Angelo etiam infimo per unam speciem: unde enim hoc constat ? aut quo fundamento tam universalis repraesentatio, et cognitio omnibus Angelis etiam infimis tribuitur ? Praesertim quia supra dixi, species Angelorum non repraesentare per se primo naturas communes, specificas, vel genericas, sed singularia, in quibus et in unoquoque illorum rationes universales, et communes repraesentant, ergo intentionalis species repraesentans res singulares, non repraesentat naturam communem, ut primarium, vel adaequatum objectum, ut etiam probatum est, ergo non est necesse, ut species repraesentans naturam communem in uno, vel in duobus individuis, repraesentet illam in omnibus, nulla enim ratio talis necessitatis reddi potest. Praeterea si species repraesentans quaedam iudividua unius naturae, necessario repraesentare omnia, profecto eadem necessitate repraesentabit omnia possibilia; quod isti non admittunt. Sequela probatur, tum quia quod individua sint aliquando futura, vel non sint, extrinsecum est ad repraesentationem speciei, ergo non est major ratio, cur ab intrinseco magis haec, quam illam necessario repraesentet: tum etiam quia si aliqua ex illis possibilibus fierent, per eamdem speciem cognoscerentur, ergo signum est, per illam repraesentari. Antecedens patet, nam si detur oppositum, jam esset necessaria nova species ad repraesentanda illa individua, ergo individua ejusdem naturae possunt repraesentari per distinctas species, ergo idem potest nunc contingere circa individua, quae aliquando futura sunt.
8. Vera doctrina de predicta universalitate. — Dico ergo, ad hanc universalitatem sufficere, quod una species repraesentet plura singularia, sive ejusdem naturae specificae, sive diversarum. Dico etiam non esse necessarium, ut species repraesentans plura individua ejusdem essentiae. omnia similia repraesentet. Unde ulterius addo, in eodem Angelo posse inveniri species magis, et minus universales, quando caetera non sunt paria: ut, verbi gratia, potest infimus Angelus plures species universales equorum habere, quarum singulae repraesentent plures equos, nulla tamen omnes, nec in quocumque numero, sed per unamquamque illarum decem, vel viginti, verbi gratia, et nihilominus, non habere species leonis tam universales, quia leones sunt perfectiores in natura, et ideo pauciores possunt simul cognosci per unum actum, et per unam speciem repraesentari, et sic de aliis. Ideoque quando fit comparatio in universalitate, debet fieri caeteris paribus ex parte objectorum intelligibilium. Atque ita ad veritatem dictae sententiae, et assertionis satis est, quod Angelus superior plura individua ejusdem naturae cognoscat per unam speciem, quam inferior, et hoc modo posset verificari assertio in omnibus Angelis, quamvis nullus eorum etiam supremus haberet species universales repraesentantes simul plures quidditates, seu plura individua specie differentia, verbi gratia, leonem, et equum. Quia ut species sit universalis, satis est quod per eam multa simul cognosci possint, ergo ut sit universalior, satis est quod in eodem ordine, seu in eadem specie plura repraesentet. Accedit, quod species repraesentans plura individua ejusdem speciei, non videtur posse extendi ad repraesentanda etiam individua alterius naturae specificae, nisi prius repraesentet omnia individua in natura specifica similia. Quia quo haec similiora inter se sunt, eo videntur facilius posse per eamdem speciem repraesentari, quod non tantum de aliquando futuris, sed etiam de omnibus possibilibus procedit, quia (ut saepe dixi) esse, vel non esse futurum, extrinsecum est, et impertinens ad intrinsecam speciei repraesentationem. Non videtur autem necessarium, quod aliquis Angelus etiam supremus habeat species repreesentantes ita universales, ut omnia individua possibilia unius speciei repraesentent , quia illa sunt infinita, et non est necesse, ut species repraesentet infinita, ergo eadem ratione necessarium non est, ut una species etiam supremi Angeli repraesentet plures quidditates, sed satis est, quod singulae species ejus repraesentent plura individua sub quacumque natura specifica, quam species inferiorum, et idem est cum proportione de caeteris.
9. Respondetur jam ad rationem AEgidi.— Ad locum D. Thome allatum a Ripa in n. 6.— Sequendo igitur hunc dicendi modum, facile solvitur difflicultas ab 7Egidio, et aliis tacta, quamrvis enim Angeli quo perfectiores, eo universaliores, ac proinde pauciores earumdem rerum habeant species, nihilominus non sequitur perveniendum esse ad Angelum, qui omnia extra se per unam speciem intelligat : nam omnes Angehl saltem habent tot species intelligibiles, quot sunt essentiae specificae, seu quidditates rerum, quas intelligunt, et nihilominus de singulis quidditatibus omnes superiores habent universaliores, et pauciores species respectu individuorum ejusdem naturae, seu speciei, seu respectu totius potentialitatis uniuscujusque naturae specificae, et quia haec potentialitas, seu multiplicatio individuorum sub una specie in infinitum procedit, ideo fieri potest, ut nunquam perveniatur ad supremum Angelum, qui unamquamque quidditatem per unam tantum speciem intelligat, sed per plures. Quod si urgeas, saltem in individuis aliquando futuris esse certum terminum finitum, et ita posse perveniri ad Angelum, qui omnia illa individua per unam speciem cognoscat. Respondeo, tunc alium Angelum illo superiorem cognoscere etiam illa individua per unam speciem, sed universaliorem, quia repraesentabit non solum futura individua, sed etiam aliqua ex possibilibus: nam licet species repraesentans possibilia per se non debeatur Angelo, non est tamen inconveniens, quod ex consequenti, et ex abundantia perfectionis ipsius speciei, ejus repraesentatio etiam ad individua possibilia extendatur. Atque hoc modo licet contingere possit, quod aliqui Angeli inaquales in perfectione cognoscant omnia, quae sunt per aequalem numerum specierum, nihilominus semper Angelus superior cognoscet per universaliores species per extensionem ad repraesentationem rerum possibilium. Quem modum dicendi quoad hanc partem etiam Capreolus indicavit. Neque obstabit, quod D. Thomas non solum dicit, Angelum superiorem intelligere per universaliores species, sed etiam per pauciores: nam id intelligendum est, quando caetera paria sunt ex parte rerum repraesentatarum, nimirum, quia eadem sunt in numero, et perfectione.
10. Ampliatur expositio de universalitate specierum. — Denique ne juxta hunc dicendi modum universalitatem specierum angelicarum in repraesentando, ad solam repraesentationem plurium individuorum ejusdem naturae per eamdem speciem limitare videamur, addo, fortasse etiam habere species repraesentantes plures quidditates. Unde probabile olim censui, quod non video ab aliis probari, in infimo ordine Angelorum solum esse universalitatem specierum quoad repraesentationem individuorum cum proportionata varietate intra illum gradum. in Angelis vero altioris ordinis dari etiam species universales repraesentantes plures naturas in sola specie ultima, et intra proximum genus differentes: non tamen repraesentando per unam speciem omnes naturas specificas illius generis, sed aliquas et plures, vel pauciores, juxta modum perfectionis, et cum proportionali varietate, et sic ascendendo cum proportione per species universaliores in ordine ad res multas plusquam specie ultima differentes, et sub generibus magis, vel minus remotis contentas. Nam hoc totum non involvit repugnantiam, et consonat perfectioni Angelorum, et his, quae de illorum convenientiis, et differentiis essentialibus diximus: nam optime illa distinctio per hos varios cognoscendi modos explicatur. Et ita etiam cessat difficultas tacta: nam cum in his speciebus, et generibus intermediis possit quidam processus in infinitum cogitari, et universalitas haec specierum possit etiam ad quidditates possibiles nunquam futuras extendi, et illa possint in infinitum multiplicari, nunquam erit necessarium pervenire ad Angelum, qui per unam speciem omnia extra se intelligat, et ita difficultas cessat.
11. Altera responsio ad preedictam rationem 4H gidii. — Unica species repreesentans omnia possibilia nulli creaturae est connaturalis. — Alter modus expediendi illam difficultatem est, concedendo priorem illationem argumenti, et negando posteriorem. Conceditur ergo, Angelum valde perfectum, vel qui supremus fuerit, posse per unam speciem omnia creata extra seipsum intelligere. Quia licet daretur talis species, finita esset, et respectu objectorum naturalium esset ordinis naturalis. Item quia si talis Angelus cognoscit omnes res creatas per tantum numerum specierum intelligibilium, ascendendo cum proportione facile deveniri poeterit ad Angelum, qui per unam speciem res easdem cognoscere valeat. Quapropter cum D. Thomas 3, contr. Gent., cap. 98, negare videtur esse possibilem talem speciem, loquitur de una specie repraesentante omnia possibilia simpliciter, de qua verisimilius est, non esse possibilem secundum naturae ordinem, quia nec esse potest connaturalis alicui Angelo, quia omnis Angelus determinatae, ac finitae perfectionis est, illa vero species excederet proportionem ad quamcumque determinatam, ac limitatam naturam. Unde si talis esset Angelus, esset profecto supremus inter omnes possibiles, qui tamen dari non potest, ut nunc suppono. An vero talis species in supernaturali ordine possibilis sit, alibi est disputatum, ut in capite 13, num. 12, tetigimus. Verumtamen illa species, quae repraesentet omnia creata, vel creanda in aliquo tempore, non excedit proportionem finitae, ac limitatae naturae, et ideo non videtur repugnare pervenire ad Angelum ita perfectum, ut omnia extra se, et Deum per unam speciem intelligat. Imo addit Cajetanus, nunc supremum Angelum ita intelligere: sed hoc magis incertum est, et sine dubio non potest ostendi necessarium, quia licet inter Angelos specie differentes semper superior intelligat per universaliores species, nihilominus in infimo Angelo quoad naturam potest esse tanta multitudo specierum intelligibilium, et tam parva universalitas uniuscujusque speciei, ut licet in omnibus superioribus fiat diminatio specierum, adhuc in supremo plures esse valeant, quod et unusquisque facile cogitare potest, et cum pendeat ex dispositione divinae providentiae, non est difficile intelligere, potuisse Deum universa hoc modo disponere, et ad hunc ordinem naturalem capacitatem Angelorum adaptare. Tamen sicut hoc possibile fuit, ita non repugnat, nec videtur inconveniens, quod de facto supremus Angelus naturalia omnia per unam speciem cognoscat, nec est incredibile id fecisse Deum ad ostensionem potentiae suae, et ut infra naturae ordinem se summo quodam modo communicaret.
12. Ad inconveniens in ratione E gid allatum in fine numeri tertii. — Non tamen hinc sequitur aliud inconveniens, quod in posteriori parte rationis /Egidii inferebatur, superiorem, scilicet, Angelum vel per nullam speciem cognoscere, vel non per pauciores species, quia non possunt esse pauciores species, quam una et consequenter non cognoscere per universaliores species, nihil enim horum sequitur. Ad quod explicandum recolendum est, quod supra dixi, hanc universalitatem specierum solum esse respectu rerum inferiorum, non vero respectu superiorum, vel aequalium Angelorum. Nam ex hoc principio infertur, ut detur aliquis Angelus cognoscens per unam speciem omnes res alias praeter seipsum, necessarium esse, ut ille nec superiorem habeat, nec aequalem, quia si illos habeat, licet omnia infra se per unam speciem cognoscat, oportebit, ut tot alias species intelligibiles habeat, quot Angelos aequales et superiores habet: ergo si supponatur aliquis Angelus omnia extra se per unam speciem cognoscens, consequenter supponendum est, nullum superiorem habere: imo nec habitum esse, non solum quia secundum legem ordinariam Angeli omnes simul creati sunt, nec in eorum creatione futura est successio, quantum ex doctrina fidei intelligimus, sed etiam quia licet daremus, Angelum alium supra omnes creatos Angelos fore creandum, illius speciem habuissent innatam Angeli a principio, ut supra cum D. Thoma dixi, quia receperunt Angeli species innatas rerum omnium aliquando futurarum. Ergo si crean- dus esset Angelus superior omnibus jam creatis, eo ipso supremus Angelus nunc creatus non cognosceret omnia extra se per unam speciem, quia saltem haberet duas, unam Angeli superioris creandi, et aliam reliquarum rerum. Unde tandem concluditur, nunquam posse ascendendo perveniri ad Angelum, qui vel sine specie cognoscat alia a se, vel qui non per pauciores species omnia cognoscat, quam alius sibi inferior in essentia. Nam inferior ultra species rerum inferiorum semper habet aliam speciem sui superioris, quam ipse superior non habet, cum per suam substantiam se intelligat.
13. Replicatio.—Hapeditur.—bhices, saltem sequitur, Angelum inferiorem cognoscere omnia alia a se per speciem aeque universalem ac superiorem Angelum, quod non minus repugnat dictis, quam cognoscere per aequalem specierum numerum. Sequela patet, quia uterque cognoscet omnia sibi inferiora per unam speciem. Hoc autem repugnare probatur, quia si Angelus in natura superior inferiorem superat in universalitate specierum, de omnibus rebus et objectis debet universaliores species habere, quia omnes et singulae species debent esse proportionatae lumini ejus, cui infunduntur. Respondetur tamen facile, negando sequelam, quia dato Angelo cognoscente omnia alia a se per unam speciem, per illam speciem non coenoscet seipsum: at superior Angelus cognosceret illum proxime inferiorem sibi simul cum aliis rebus omnibus per unam speciem, et ita licet uterque cognosceret omnia sibi inferiora per unam tantum speciem, nihilominus illa species in superiori esset universalior, quia plus aliquid repraesentaret, nimirum ipsum Angelum inferiorem.
14. Ulterioris instantiae solutio. —Sed instabis: nam saltem ille Angelus inferior cognoscet superiorem per unicam speciem, sicut Angelus ipse inferior cognoscit se per suam essentiam. hespondeo, hoc nullum esse inconveniens, quia superior Angelus altiori modo se cognoscit, scilicet per essentiam suam, et non per speciem comparatio autem in universalitate inter proprias species, et cognitiones, quae ab illis procedunt, facienda est. Imo addo, etiam duos Angelos inter se inaequales cognoscere tertium utrique superiorem per species particulares, id est, repraesentantes illum soIum Angelum superiorem, quia respectu suorum superiorum nullus inferior Angelus est capax universalium specierum, ut supra dixi. Unde necessario sequitur, unumquemque An- celum inferiorem cogoscere omnes superiores suos per singulas species eorum, et quoad hoc nullam esse differentiam inter inferiores Angelos, etiamsi inter se inaequales sint. Neque hoc est inconveniens, aut repugnans dictis, quia non est necesse, ut in omnibus, et singulis speciebus intelligibus omnis Angelus superior excedat inferiorem quoad numerum rerum repraesentatarum, sed satis est, quod indefinite aliquas species habeat universaliores in illo modo repraesentandi. Item quia comparatio haec in universalitate supponere debet in speciebus capacitatem universalis repraesentationis: nullus autem Angelus est capax universalium specierum respectu suorum superiorum, imo nec respectu aequalium, sed tantum respectu inferiorum, et ideo excessus in universalitate invenitur in speciebus quae res inferiores repraesentant, non vero in his, per quas superiores vel aequales cognoscunt.
15. Progreditur prorima solutio. — Nihilominus tamen semper species superioris Anceli erit perfectior in Angelo proxime inferiori quam in remoto, seu minus perfecto, quia in unoquoque est juxta modum recipientis, et in eo, qui propinquius ad superioris perfectionem accedit, est principium perfectioris cognitionis. Sicut etiam supposita distinctione numerica inter Angelos, perfectiorem speciem intelligibilem habet unus Angelus alterius Angeli ejusdem speciei, quam inferior Angelus de eodem habeat, etiamsi neutra species sit proprie universalis in pluribus rebus repraesentandis, juxta ea, quae diximus, quia unus Angelus perfectius, et exactius per suam speciem cognoscit sibi aequalem, quam inferior AngeIus eumdem sibi superiorem cognoscat. Dices, hunc excessum cognitionis provenire ex lumine, non ex specie, ita enim contingit inter homines, per species aequales unum visum meliorem perfectius eamdem rem videre, vel intellectum acutiorem melius eamdem rem penetrare: sicut etiam melior artifex eodem instrumento effectum perfectiorem efficit. Respondetur imprimis, hoc ipsum in hominibus esse defectuosum, et minus perfectum: nam ad consummatam perfectionem pertinet, ut instrumentum sit proportionatum principali virtuti. Unde licet demus, meliorem artificem cum eodem instrumento perfectius operari quam artificem inferiorem, nihilominus idem melior artifex perfectius operaretur, cum instrumento aptiori, quam cum minus apto. Cum ergo in natura angelica omnia esse debeant ornatissima, et cum magna proportione, quo meliori lumine Angelus cognoscit aliquod objectum, eo etiam habet speciem meliorem, perfectiorique modo repraesentantem idem objectum. Et fortasse etiam in visu, et intellectu hominis sicut est inaequalitas in perfectione individuali, ita etiam esse potest inter species visivas, aut intellectuales quia ab acutiori intellectu abstrahuntur subtiliores, et meliores, ac efficaciores, saltem per se loquendo, et nisi impedimenta intercedant.
16. Thomistarum quorumdam responsio alia. — Addunt etiam nonnulli ex Thomistis, non solum superiorem Angelum habere universaliores species indefinite, sed etiam universaliter, singulas species superioris Angeli esse universaliores singulis speciebus Angeli inferioris. Distinguunt autem duplicem universalitatem, unam in multitudine rerum repraesentatarum, aliam in modo repraesentandi eamdem rem, ita ut per illam possint plures rationes ejusdem rei cognosci, quam per aliam. Et de priori universalitate fatentur non esse necessarium ejus excessum in omnibus, et singulis speciebus superioris Angeli: quod non solum de speciebus repraesentantibus res superiores, sed etiam de speciebus rerum inferiorum aliqui infirmant. De posteriori autem unrversalitate aiunt, saltem exeessum ejus necessarium esse in omnibus speciebus Angeli superioris respectu omnium rerum tam superiorum, quam inferiorum, quia superior Angelus, etiamsi per eamdem vel easdem species aliqua cognoscat, semper cognoscit plures raUones talium rerum, etiamsi res plures non cognoscat, et ita semper quoad hoc habebit aliquo modo universaliores species. Hanc disünctionem indicat divus Thomas, quaestion. 8, de Verit., art. 10, ad 2, et illa utitur Capreolus, supra ad 4, Aureoli ad expediendam difticultatem propositam, et sequitur Soncinius, in Metaphysica, quaestion. 60, ad 1.
17. Displicet ex parte. — Verumtamen doctrina haec non recte accommodatur ad species, quas unusquisque Angelus de rebus se inferioribus habet. Quia respectu earum non potest species perfectioris Angeli repraesentare universalius (ut sic dicam) eamdem rem quam species Angeli minus perfecti, repraesentando nimirum perfectiori Angelo plures rationes illius rei, quam minus perfecto. Quia Angelus inferior per species de rebus se inferioribus cognoseit eas perfecte ex parte ipsarum rerum, quianon solum quidditative, sed etiam comprehensive res illas cognoscit, utique quantum ad essentiam, proprietates, totamque capacitatem naturalem illarum, ergo respectu talium rerum non potest species esse universalior in modo, sed esse debet in numero rerum repraesentatarum. Probatur consequentia, quia non satis intelligi potest, quomodo inter duas cognitiones comprehensivas ejusdem rei una sit universalior alia in modis, illae ratione sunt intrinsecae, et connaturales, vel extrinsecae ordinis naturalis, vel extrinsece ordinis supernaturalis. Primae necessario cognoscuntur per cognitionem comprehensivam, ut est per se notum, mediae autem antequam rei adhaereant, etiam cognoscentur per easdem species, saltem ut possibiles, si tamen jam sint in re etiam cognoscentur per eamdem speciem, quia erit principium non tantum comprehendendi, sed etiam intuendi rem, ultimae vero non cognoscuntur per species naturales, et ideo ad rem non faciunt, quia tam a superiori, quam ab inferiori Angelo ex vi specierum naturalium ignorantur, ut infra videbimus. Igitur major, vel minor universalitas specierum respectu inferiorum rerum, in multitudine rerum repraesentatarum ponenda est.
18. Ex parte admittitur.—At vero respectu Angelorum superiorum probabiliter defendi potest modus loquendi Capreoli: nam probabile est, Angelum inferiorem non comprehendere superiorem. Unde fit consequens, quod ex duobus inferioribus inter se inaequalibus, qui magis accedit ad Angelum utroque perfectiorem, magis etiam penetret naturam ejus et virtutem, ac operandi modum, ac proinde ut plures rationes, ac modos in ipso, vel in se, vel in ordine ad effectus, quos potest efficere, cognoscat, ergo consequenter etiam habebit speciem universaliorem dicto modo respectu illius Angeli superioris, quam Angelus seipso inferior habeat. Unde distinctio illa probabiliter acceptari potest, dummodo cum partitione accommoda singula ejus membra cum respectu ad res inferiores, vel superiores accommodentur. Nam respectu inferiorum est propria universalitas plurium rerum repraesentatarum: respectu autem superiorum est tantum in modo repraesentandi. Et praeterea hic posterior modus non est certus, sed probabilis, quia non est certum, Angelum inferiorem non comprehendere superiorem, quod postea examinandum est.
19. Ultima instantia. — Sed superest ultima instantia, quia si supremus Angelus, qui nunc est, cognoscit omnia, quae sunt infra ipsum, per unam speciem, ut supponitur et posito alio Angelo superiori isto, solum excederet ipsum quoad universalitatem speciei, quia per unam speciem cognosceret et ipsum Angelum sibi proxime inferiorem, et caetera omnia ipsis inferiora: in numero autem specierum solum esset differentia, quia primus Angelus omnia praeter seipsum per unam speciem cognoscit, secundus vero habet peculiarem speciem primi Angeli et alia omnia praeter se, et superiorem per aliam speciem cognoscit: si hoc (inquam) ita est, ut a nobis respondendo dictum est, eadem ratione et proportione idem dicendum esset nunc de secundo Angelo respectu primi, et de tertio respectu sccundi, et sic usque ad ultimum. Atque ita ultimus Angelus per unam tantum speciem omnia, quae infra ipsum sunt, cognosceret, et solum de Angelis haberet multiplicatas species, et singulas de singulis tam superioribus, quam aequalibus: et similiter ascendendo ab infima specie Angelorum ad penultimam, Angelus proximus infimo per unam speciem intentionalem cognosceret omnes res materiales, et praeterea omnes Angelos sibi inferiores, et solum de superioribus, et eequalibus haberet multiplicatas, et particulares species, et sic consequenter de caeteris, per singulas species ascendendo. Consequens videtur incredibile, ergo. Sequela videtur clara ex paritate rationis et proportionis. Nam ita se habet ultimus Angelus ad res sibi inferiores quoad proportionalem excessum in perfectione, sicut alius quilibet superior ad omnia inferiora sibi, ergo etiam eodem modo se habet quoad universalitatem cognitionis et speciei, servata proportione. Falsitas consequentis patet, tum quia nullum est fundamentum ad tribuendam infimo Angelo tantam universalitatem in cognoscendo: tum etiam quia sub infimo Angelo immediate est anima rationalis, quae non nisi per species particulares singulas res cognoscit, ergo non est verisimile, fieri immediate transitum ad Angelum tantam universalem cognitionem habentem: tum praeterea, quia difticilius videtur simul repraesentari per unam speciem omnia materialia, coelos, elementa, mixta, animantia omnia et omnes homines, quam repraesentari simul duos Angelos aequales, vel duas species angelicas proxime superiores, sed infimus Angelus non potest cognoscere duos sibi superiores, vel aequales per unam speciem, ergo nec omnia materialia per unam speciem.
20. Ejus responsio. —Respondeo concedendo, hoc totum valde probabiliter sequi ex illa hypothesi, quod unus Angelus omnia sibi inferiora tam spiritualia, quam materialia per unam speciem cognoscat. Neque hoc posito sequitur aliquid contra varietatem specierum juxta perfectionem Angelorum, quia jam diximus, hanc universalitatem spectandam esse respectu rerum inferiorum. Unde hlicet supponatur, quod singuli Angeli cognoscant res omnes sibi inferiores per unam speciem, nihilominus multitudo rerum inferiorum Angelo perfectiori semper est major, quam multitudo rerum sub Angelo minus perfecto contenta, quia sub priori continentur etiam ipse Angelus minus perfectus et omnes illi aequales, qui tamen sub posteriori non comprehenduntur, et ideo species superioris Angeli semper universalior. Verumtamen saltem sequitur ex illa hypothesi, unumquemque Angelum unam tantum habere speciem universalem proprie, et ex multitudine rerum repraesentatarum, scilicet, illam qua omnia sibi inferiora cognoscit : nam circa reliqua non habet hoc modo species universales, ut dixi, sed ad summum alio modo improprio supra explicato circa solos superiores. Quoniam autem propter argumenta facta difficile creditu est, in omnibus Angelis etiam infimis esse species adeo universales respectu rerum inferiorum, cum sint particulares respectu aequalium, vel superiorum; ideo vel neganda est ilia hypothesis, et procedendum juxta dicta in priori modo respondendi: vel neganda est sequela etiam data hypothesi, et consequenter neganda est proportio. Et ratio reddi potest, quia quo spiritualis substantia est majoris perfectionis substantialis, eo habet Iumen eminentius cum special excellentia et universalitate, quam non possunt attingere inferiores substantiae, etiamsi in infinitum sub illa perfectiori multiplicentur. Sed quia hoc non facile potest convenienti ratione explicari, priorem modum praeferendum censeo. De qua re aliquid addemus infra, tractando, quomodo possint Angeli plura simul intelligere.