On this page
Caput 15
Caput 15
Utrum angeli quo superiores, eo per species universaliores intelligant
1. In qua opinione procedat questio. — Quaestio haec non videtur habere locum in opinione eorum, qui Angelos per species intelligere negant, quia si species non habent, nec magis, nec minus universales illas habebunt. Quamvis autem hoc ita sit, similis quaestio in ea opinne tractari potest de specie expressa, seu de actu intelligendi, videlicet, an unus Angelus per unum actum, verbum, aut speciem expressam plura cognoscat, seu repraesentet, quam alius. Nam quoad hoc eadem est difficultas, praesertim quia infra ostendemus, de specie impressa, et actu in hoc esse cum proportione loquendum. Potius ergo omittendi sunt auctores, qui negant absolute species universales in Angelis, nam hi consequenter, et a fortiori negant species et actus magis, vel minus universales, sed quia ex eodem fundamento procedunt, non est, quod cum illis amplius disputemus. Deinde omittendi sunt, qui tantum ponunt in Angelis species a rebus acceptas: nam illi etiam in hoc pares faciunt omnes Angelos, et consequenter non admittunt in eis discrimen in specierum universalitate. Loquor autem de his, qui tantum species acquisitas ponunt: nam si qui ponunt acquisitas species singularium materialium, et de naturis universalibus ponunt species infusas, si in istis admittant universalitatem in repraesentando plures naturas, consequenter etiam poterunt illis speciebus tribuere universalitatem majorem, vel minorem pro diversitate perfectionis Angelorum, quibus infunduntur. Tertio praetermittenda est opinio Henrici, qui per contrarium extremum dixit, omnes Angelos cuncta intelligere per unam speciem aeque universalem, vel potius universalissimam, talis enim est habitus scientialis, quem ille posuit in omnibus Angelis, ut in su- perioribus vidimus. Verumtamen et sine fundamento potuit talem habitum, ut supra ostensum est, et non minus gratis in illius universalitate omnes Angelos aequales facit, imo etiam contra rationem, ut proxime videbimus.
2. Quod sentiat Vasquez in proposita quaestione. — Wis ergo omnibus omissis, inter eos, qui universales species Angelis tribuunt, nullum theologum invenio, qui absolute negaverit, perfectiores Angelos per universaliores species intelligere. Solus Vasquez, 1 p., d. 203, quamvvis absolute species neget, tamen ex hypothesi, illis positis, dicit, non posse cum fundamento aflirmari, perfectiores Angelos per universaliores species intelligere. Quia etiamsi in hoc non possit repugnantia ostendi, ut ipse etiam concedit, non satis hoc est, ut asseramus, ita esse, quia non repugnat, nisi aliqua positiva ratione id ostendamus. Hic autem, ait, non solum non possumus ratione certa aliquid de hac varietate universalium specierum affirmare, verum nec probabili conjectura aliquid determinate judicare. Fundatur, quia licet ex maJort et minori perfectione naturae angelicae inferatur major et minor perfectio in speciebus, non tamen sequitur quod haec inaequalitas perfectionis in speciebus intentionalibus posita sit in majori vel minori universalitate, quia potest illa inaequalitas esse in meliori et perfectiori modo res easdem repraesentandi. Imo etiamsi istae species infundantur a Deo, ait ab ejus voluntate pendere, quod magis vel minus perfectas species diversis Angelis infuderit, quia cum eequali specie posset perfectior Angelus perfectius intelligere.
3. Refellitur.—Sed hic auctor imprimis non loquitur consequenter, et ad hominem possumus contra illum argumentari, quia in superiori disputatione dixit, suppositis speciebus, non esse negandas Angelis universales species, quia possibiles sunt sine contradictione. Quod si fieri possunt (inquit) id, quod majoris perfectionis est, Angelo denegari non debet, ita ut quo perfectiores Angeli sint, per pauciores species intelligant. Quibus in verbis expresse affirmat non solum universalitatem specierum, sed etiam in illa varietatem cum proportione ad perfectionem naturae angelicae esse admittendam, si non repugnet, quae est communis sententia, ut videbimus: cur ergo gravissimis theologis tribuit, quod sine probabili conjectura locuti sunt, vel quomodo ipse affirmare ausus est, quod nec probabil ratione conjectari posse postea dixit? Deinde supposita non repugnantia talium specierum magis et minus universalium, non solum ratione probabili, sed etiam veluti ex terminis credibilibus statim apparet, species illas juxta proportionem naturarum angelicarum distribuendas fuisse.
4. Fera conclusio affirmans. — Probatur ex D. Dionysio. — Vasquii expositio ad citatum locum Dionysii. —lgitur generatim ac simpliciter loquendo, affirmari potest et debet, Angelos perfectioris naturae et intellectualis luminis excellentioris per universaliores species intelligere, ac subinde superiores Angelos eamdem rerum multitudinem per pauciores species cognoscere. Ita D. Thomas, dicta q. 55, art. 3, et sequuntur ibi Cajetanus et reliqui fere moderni expositores, Capreolus, in 2, d. 3, quaest. 2, art. 1, concl. 8, et art. 3, ad argumenta contra illam, Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 98, in ultimo dubio ad argumenta contra tertiam conclusionem, Egidius, in 2, d. 3, 2 part. distinet., quaest. 2, art. 2, dubio3 et 4, et ibi Argentina, quaest. 2, art. 4, in ultima ejus parte, Malonius, disp. 13, sect. 2, et citatur etiam Hervaeus ibi quaest. 4. Omnes probant assertionem hanc ex Dionysio, c. 12, de coelesti Hierarch., cujus verba sunt: Cherabim ordo sapientie celsiori, scientieque communicat, qui vero sub illis sunt sanctorum spirituwun ordines, et ipsi sapientiae participes sunt quidem, particularis tamen pro modo suo, atque inferioris. Ubi docet inferiores Angelos inferiorem habere scientiam, in hoc specialiter, quod particularem illam habent, utique respectu superiorum. Respondet Vasquez, non vocare scientiam particularem, quia sit per species minus universales, quia de his speciebus nec verbum habet Dionysius, sed particularem vocare, quia est de paucioribus rebus: nam inferiores Angelitate pauciora sciunt, quam superiores. Et hoc confirmat ex translatione Perionii, qui ultima verba sic vertit: S'ed tamen ocjus, quae pars est ad illos, et quae inferiorem locum tenet; scientiam enim inferioris Angeli partem scientiae superioris vocat ex parte objecti, quia est de rebus paucioribus.
5. Improbatur. — At in hoc sensu falsa esset scientia Dionysii: nam loquitur de scientia naturali Angelorum, in qua non est inaequalitas inter Angelos quoad multitudinem rerum scitarum ut est constans inter omnes theologos, et ex dictis hactenus satis constat. Imo etiam de scientia supernaturali et permanente (ut sic dicam) idem est, quia omnia, quae habitualiter ac permanenter, supernaturaliter scire oportet, omnibus sanctis Angelis nota sunt, vel in Verbo, vel extra Verbum. Aliqua vero per speciales revelationes aliqui scire possunt, quae non sint nota omnibus, de quibus esse solent speciales illuminationes, ut infra suo loco dicetur. Tamen neque Dionysius in illo loco de his tractat, neque in illis semper excedunt superiores Angelt inferiores: nam interdum potest revelari Angelo inferiori aliquid pertinens ad ministerium ejus, quod non omnibus Angelis superioribus revelatum sit, quia ad eorum opus non pertinebat, ut annuntiatio angelica, vel similia. Quod vero ad translationem spectat, cum textum Graecum non habeamus, imprimis dicimus, translationem Ambrosii Florentini, quam prius retuli, minoris auctoritatis non esse. Deinde addimus, translationem Perionii eumdem sensum admittere, et in illo accipiendam esse, ne falsam sententiam contineat: vel certe si scientia inferioris Angeli dicatur pars scientiae superioris ex parte rerum cognitarum, intelligendum id est de scientia actuali, quae est tota simul, non de habituah, quae successive potest varias res contemplari, sic enim comparando scientias actuales, vere dici potest inferior Angelus, caeteris paribus, pauciora actu cognoscere, quam superior, nihilominus tamen in scientia habituali non est inferior in dicto sensu, quia omnia, quae superior scit, inferior contemplari potest, licet pluribus actibus. Et ita idem sensus redit, sive actualis scientiae pars, vel partiahs, sive particularior appelletur. Quia vero species per se ad habitualem scientiam pertinent, ideo ratione specierum non potest dici particularis scientia inferioris Angeli, nisi quia per species magis particulares habetur. Quod antem dicitur, Dionysium nihil de speciebus docuisse, licet sub eo nomine verum fortasse sit, sub nomine scientiae, vel radii, ac luminis illas comprehendit. Nec enim negare possumus, quin Dionysius scientiam etiam habitualem tribuat Angelis, cum non senserit, omnia, quae sciunt, semper actu contemplari, ut infra videbimus. Scientia autem habitualis non est sine speciebus, ut dixi. Ac denique si de actu scientiae angelicae Dionysius sensit, in inferiori Angelo esse partem, vel particularem respectu supezioris, hoc nobis satis est, ut consequenter ad doctrinam ejus etiam in speciebus sit ponenda eadem difterentia, sive Dionysius de speciebus locutus fuerit, sive non fuerit, quia species proportionem ad actus servant.
6. Dionysii locus alter inducitur. — Predicti loci evasio, uec fundamentum habet, nec vim illius enervat. —Allegatur etiam bionysius in eod. lib., cap. 15, ubi exponens metaphori- cam Angeli repraesentationem sub figura hominis, eamque metaphoram ad singula membra hominis applicans, de dentibus sic inquit: Porro dentes divisionem indultae sibi perficientis alimonie, alentisque perfeclionem emprimere credimus. Queelibet enim substantia spiritualis, quam ab angustiore perceperit unicam, et uniformem intelligentiam, provida virtute dividit, atque multiplicat, dum inferiorem quoque pro captu suo promovet, atque subtollit. Ubi aperte docet, superiorem Angelum unica intelligentia percipere, quam in plures multiplicat in Angelo inferiori, ut ab illo percipi possit: ergo docet, superiores Angelos universaliorem scientiam habere, ac proinde etiam universaliores species, ut argumentati sumus. At respondet dictus auctor, loqui Dionysium ibi de supernatural cognitione Angelorum, quam per divinam revelationem accipiunt, et de illa docere superiorem Angelum plura cognoscere unico conceptu, quae inferior pro captu illius in plures conceptus distribuit. Sed fortasse sine causa limitatur sermo Dionysii: sed demus, loqui Dionysium de supernatural cognitione, quae ex divina revelatione ad inferiores Angelos per illuminationem superiorum descendit. Inde tamen imprimis sumo argumentum ad cognitionem naturalem: nam cognitio supernaturalis infunditur modo naturae accommodato, quia unum quodque recipitur ad modum recipientis: sic ergo in revelatione supernaturah Angelus superior unico conceptu plures percipit, quas inferior non nisi pluribus potest commode concipere: profecto magnum argumentum est, connaturalem modum cognoscendi superioris esse simpliciorem, et universaliorem in hoc, quod plura uno actu, ac subinde uno principio proximo, seu una specie ex natura sua cognoscit. Deinde sumo etiam hinc indicium ad explicandam mentem Dionysii in priori loco, et similibus, ubi cognitionem inferioris Angeli comparatione superioris particularem, vel quasi partem vocat: nam profecto ita loquitur, quia cognitio inferioris magis divisa est, et quasi in partem distributa respectu perfectioris conceptus superioris Angeli: eodem ergo modo se habent species, quae conceptibus commensurantur. Et ita potest haec sententia confirmari ex his, quae cap. 7, de coelesti Hierar., de prima Hierarchia, et excellenti, ac universali modo cognoscendi, ejus idem Dionysius tradit: item ex his, quae de anima, et intelligentiis docet, cap. 7, de d:vin. Nominib., ubi animae naturale esse dicit, per signa inferiora, et dividua cognos- cere, angelicam vero naturam universalius cognoscere, et plura in unum colligere.
7. Ratione etiam probatur conclusio. — Ratone probatur eadem sententia, supposita priori quod Angeli habeant species universales, et cum proportione argumentando. Ideo enim gradus angelicae naturae universales species habere creditur, quia et illae species possibiles sunt, et perfectiores, et illa perfectio est satis consentanea excellentiae angelicae naturae in gradu suo, et non est, cur illi denegetur, sed cum eadem proportione universaliores species possibiles sunt, et perfectiores, quam minus universales, et illa major perfectio est consentanea majori excellentiae Seraphinorum, vel Cherubinorum, verbi gratia, ergo non est, cur illis denegetur respectu interiorum. Neque enim satis est dicere, sufficienter salvati posse majorem perfectionem sine majori universalitate, quia potest esse major perfectio quasi intensiva, sine plurium rerum repraesentatione. Si enim haec evasio admittenda est, profecto nulla universalitas in speciebus angelicis inde probari poterit, sicut per similem objectionem Scotus intendit. At vero qui universales species admittit, illa evasione non obstante, profecto, consequenter loquendo, non potest illa uti ad rationem factam evacuandam, cum eadem ratio, et proportio servetur: Unde dicendum est, non minus pertinere ad excellentiam intellectualis naturae, unico, ac simplici principio plura concipere, ac penetrare, quam singula clarius, ac exactius cognoscere. Imo eo ipso quod species universaliorem habet repraesentationem, requirit lumen altius, et actum etiam superiorem, ac proinde excellentiori modo singula repraesentantem, ergo perfectior virtus superioris Anceli hunc etiam excessum in universalitate simul cum aliis requirit, nec est, cur illi denegetur.
8. Confirmatur deinde. — Et confirmatur, nam Deus, quia est summe intellectivus, non solum clarissimum, sed etiam universalissimum, ac simplicissimum cognoscendi modum habet, et Angeli quia in gradu intelligendi Deo proxime accedunt, illas omnes perfectiones intelligendi simul cum universalitate aliquo modo participant, ergo eadem ratione illi Angeli, qui in essentiali perfectione Deo propinquiores sunt, universalitatem, ac simplicitatem cognitionis simul cum aliis proprietatibus perfectae cognitionis magis participant, ergo euam habebunt principia cognoscendi, seu species universa'iores. Denique inter homines excellentia ingenii non solum in claritate, sed etiam in universalitate aliquo modo commendatur, quia majus acumen intellectus in eo etiam consistit, quia ex uno principio plura cognoscit; et causa excellentior per unam virtutem plura efficit, et virtus quo excellentior, eo est universalior: cum ergo non idem cum proportione de speciebus Angelorum superiorum sentiemus? Profecto haec omnia attente considerata, plus faciunt, quam verisimilem conjecturam.