On this page
Caput 18
Caput 18
Utrum angelus per suam substantiam naturaliter deum cognoscat
1. Duplex cognoscendi medium.—Supponitur in hoc titulo quod supra dictum jam est, Angelum posse naturaliter cognoscere Deum, ac subinde per aliquod medium: quia cognitio, quae non fit per ipsam substantiam, vel speciem rei cognitae, sine aliquo medio cognito non fit. Nam (ut saepe dixi) duplex est medium cognoscendi, scilicet incognitum, quod est species, et cognitum, quod ad causam vel effectum reducitur, ut nunc alia extrinseca media relinquamus. Et medium quidem incognitum semper necessarium est, quia sine aliqua specie non potest fieri cognitio. Est tamen differentia, quod quando cognitio immediate est de ipsa re in seipsa sine alio medio cognitio, fit per propriam speciem objecti cogniti, vel per essentiam ejus unitam potentiae per modum speciei: quando vero res cognoscitur per aliud medium cognitum, tunc cognoscitur per speciem alienam, utique ipsius medii: cum ergo ostensum sit, Angelum non cognoscere Deum naturaliter per propriam speciem ipsiusmet Dei, relinquitur, solum posse illum cognoscere per speciem alienam, utique per speciem illius rei, quae est medium cognitum, per quod Deus cognoscitur: vel per propriam essentiam Angeli cognoscentis. Prius ergo de essentia ipsius Angeli, postea de aliis mediis, tandemque de comparatione dicemus.
2. Resolutio affirmans. — Dubium de modo hnjus resolutionis. — Sententia statuens Angelum cognoscere per propriam substantiam Dewumn tanquam per medium non cognitum.—Primum igitur certum est unuumquemque Angelum per suam substantiam, per quam seipsum cognoscit, cognoscere etiam Deum. Ita docet D. Thomas, q. 6, 56, art. 3, et contra Gent., cap. 98, et interpretes eisdem locis, quos statim referam. De modo autem, quo Angelus Deum cognoscit per suam substantiam, sunt tria dubia. Primum quod in hoc capite tractamus, est, utrum Angelus immediate per suam substantiam cognoscat Deum, vel tantum media cognitione sui. Cum enim sit certum, Angelum per suam substantiam cognoscere seipsum et Deum, difhicultas est, an cognitio sui et Dei, se habeant tantum quasi concomitanter, vel habeant ordinem per se, ita ut cognitio sui sit via ad cognoscendum Deum. Priorem modum sequi videntur Capreolus ubi supra in probatione conclusionis, et clarius in responsione ad primum Scoti contra 6 concl., et expressius Ferrariensis, dicto cap. 98, in secunda ejus parte, S Ad ejus evidentiam, 1 et 2. Qui non negant, posse Angelum cognoscere Deum per suam essentiam, ut per medium cognitum, sed dicunt, non tantum illo modo, sed etiam immediate tanquam per speciem licet inadaequatam et imperfectam. Hos sequitur Cumelius, dicto art. 3, licet obscurissime loquatur, et citat etiam Cajetanum, dicto art. 3, sed id non dicit clare, licet respondendo ad 2 Scoti id indicet, nisi exponatur modo infra dicendo. Indicat Alensis, 2 part., quaest. 94, memb. 1, quatenus distinguit cognitionem Dei per substantiam tanquam per imaginem Dei, a cognitione Dei per effectus. Allegatur etiam Henricus, sed sine causa. Fundamentum esse potest, quia Angelus est quaedam similitudo Dei, licet imperfecta, impressa a Deo, ergo habet rationem speciei respectu Dei.
3. Pars negans. — Prima assertio. — Probatur ratione.—Prioris sententie auctores quid respondeant.— Contraria sententia sumitur ex Bonaventura, in 2, d. 3, 2 p., art. 2, q.2, ad 4 et 6, et Richardo, d. 4, art. 1, q. 1et 2; Bassolo, d. 3, q. 3, art. 2, concl. 1;et sequuntur ex modernis Vasquez, Molina et Pesantius. Potest autem controversia esse de modo loquendi in uno sensu, et in alio de re, et in priori non oportet contendere, sed veritatem explicare, in posteriori autem haec posterior sententia praeferenda est. Utrumque breviter declaro. Nam imprimis assero, non posse Angelum cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per principium directe cognoscendi Deum ut immediatum objectum, praeciso omni medio cognito: atque in hoc sensu non posse dici, Angelum cognoscere Deum per suam substantiam, ut per speciem, vel per medium incognitum. Hoc est, quod posterior sententia intendit. Et probatur, quia non potest Angelus cognoscere Deum per suam substantiam, non cognoscendo seipsum, itaque si per impossibile Angelus non se cognosceret, non posset per suam substantiam cognoscere Deum, ergo signum est essentiam Angeli per se tantum spectatam non esse principium cognoscendi Deum, sed solum ut cognitam. Antecedens videtur per se notum, nec a Doctoribus prioris sententiae aperte negatur. Videntur tamen negare illationem, et tacite ad consequentiam respondere, ex illo antecedenti solum sequi, utramque cognitionem sui, et Dei simul necessario fieri ab Angelo per suam es- sentiam, non quia illa essentia solum, ut cognita, sit ratio cognoscendi Deum, sed quia simul est ratio cognoscendi se, et Deum, et se quodammodo propinquius, et cum majori proportione. Et ideo non posse quidem Angelum naturaliter uti (ut sic dicam) sua essentia, ut principio ad cognitionem Deieliciendam, quin simul eliciat cognitionem sui, nihilominus tamen non uno tantum modo esse rationem cognoscendi Deum, scilicet, ut medium cognitum, sed etiam ut rationem cognoscendi per se sufficientem.
4. Inprobantur tamen. —Verumtamen etiam in hoc sensu non placet illa sententia, et potest urgeri consequentia, quia non solum naturalter, verum etiam nec supernaturaliter est separabilis cognitio Dei per substantiam Angeli a cognitione ipsius Angeli, sed essentiahter pendet ab illa, seu illam includit: ergo signum est, Angeli substantiam non esse principium immediatum cognoscendi Deum, sed solum quatenus primo estratio cognoscendi seipsum. Consequentia videtur clara, quia sola concomitantia non sufhiceret inducere necessitatem etiam in ordine ad potentiam Dei, imo etiam naturaliter gratis asseritur, et sine fundamento. Antecedens autem probatur primo, quia non potest Angelus per suam substantiam immediate formare aliquem conceptum Dei, si seipsum non concipiat. Aut enimille conceptus Dei esset proprius illius, ut est in se, et hoc nemo dicit, et a fortiori improbatur ex dictis in capite praecedenti, vel cognoscitur Deus conceptu connotativo, et talis conceptus necessario supponit conceptum Angeli, ad cujus instar Deus concipiatur, ergo est ordo per se, et omnino necessarius inter illa duo objecta, ut per essentiam Angeli cognoscibilia: ergo quod illud medium sit cognitum, per se supponitur ad cognitionem Dei. Secundo, prima cognitio Dei per substantiam Angeli est illa, per quam certo, et evidenter cognoscit Angelus, Deum esse absque usu alicujus speciei intelligibilis alterius rei, sed impossibilis est illa cognitio evidens de Deo, quod sit, nisi Deus videatur aut in se, aut in aliquo effectu suo, sed in se non potest evidenter cognosci existens, quia non cognoscitur in se, nec prout in se est, nec quidditative, ergo illa certitudo, et evidentia debet fundari in cognitione alicujus effectus, quia non est alius, nisi ipsemet Angelus, ergo talis cognitio evidens Dei per se essentialiter supponit, vel includit cognitionem ipsius Angeli, ergo est medium cognitum, et solum ut tale potest esse ratio cognoscendi Deum.
5. Progreditur improbatio.—TVertio est ratio a priori, quia licet Angeli essentia sit similitudo, vel imago, aut ad imaginem Dei est tantum similitudo naturalis imperfecta, et inadaequata, non tamen intentionalis Dei, ergo non ducit ad cognitionem Dei immediate tanquam medium incognitum. Antecedens quoad priorem partem est fundamentum prioris sententiae, quod nos quantum ad illam partem, ut certum admittimus. Addimus vero posteriorem partem, quae ad rem spectat, quia inde pendet illatio. Probatur ergo illa pars primo ab inconvenienti, quia alias essentia Angeli licet in esse reali esset imperfecta similitudo Dei, in esse intentionali perfecte repraesentaret DEUM, quia hic est modus repraesentandi speciei intentionalis, et potest esse simul cum imperfecta similitudine naturali, ut de aliis speciebus constat. Secundo probatur a priori, quia essentia Angeli non est facta, ut sit quasi instrumentum divinae substantiae supplens vicem ejus in ratione objecti intelligibilis, quod est proprium munus specier intelligibilis, sed est facta, ut sit talis naturae, in qua sit Deo aliquo modo formaliter similis in suo esse naturali: non est ergo species. Et confirmatur, quia substantia Angeli nunquam potest repraesentare Deum secundum propria DET, sed solum quantum participiat similitudinem Dei, ergo nunquam potest illa substantia respectu DEI habere rationem speciei, per quam Deus immediate concipiatur proprio conceptu Dei. Et hic probata manet prima consequentia, quia sola species intentionalis est immediata ratio cognoscendi rem a cognoscente distinctam tanquam medium incognitum. Quod a Deo verum est, ut nec divina essentia sit ratio cognoscendi creaturas in se, ut medium incognitum, ut in praecedenti tomo tractando de visione Dei probavi: ergo nec essentia Angeli est ratio per se, et immediate cognoscendi Deum tanquam medium incognitum.
6. Improbantur deinde ab exemplo duplici.— Quarto argumentor duplici exemplo. Primum est, quia unus Angelus non potest per suam substantiam non cognitam tanquam per speciem alium Angelum cognoscere, licet sit similior illi, quam DEO, ergo nec Deum poterit. Respondent negando consequentiam, quia propria substantia est effectus Dei. Sed hoc est impertinens ad rationem speciei, seu medii incogniti: nam unus Angelus cognoscit alium per speciem ejus. licet illa species non sit effectus Angeli cognuiti, sed Dei. Ratio ergo antecedentis est, quia illa similitudo formalis, et natu- ralis non sufficit ad rationem speciei, seu principii cognoscendi incogniti, ergo nec respectu Dei sufficiet. Aliud argumentum a simili sumitur ex cognitione DEI per speciem alterius Angeli. Unus enim Angelus cognoscere potest Deum per speciem alterius Angeli, ut statim dicemus: non potest autem illa species esse ratio, aut principium cognoscendi Deum immediate, et in se, sed tantum media cognitione Angeli, cujus est species, ut apud omnes est notum, quia illa species revera non est species Dei, nec per illam cognoscitur Deus ex vi ejus, id est, quia per illam repraesentetur Deus, sed ex vi luminis intellectualis Angeli cognoscentis, quia vim habet, in effectu cognoscendi causam. Et simil ratione si Angelus ipse se cognosceret per speciem accidentalem, eodem modo compararetur illa species ad DEUM, sicut comparatur nunc species alterius Angeli, ergo etiamsi nunc Angelus se cognoscat sine specie per suam substantiam, nihilominus respectu cognitionis DEI pari modo comparatur substantia Angel, ut habet efficientiam speciei, habet enim illam immediate circa cognitionem sui, quia tantum respectu illius est proprium objectum: ad Deum autem extenditur illa cognitio ex vi luminis angelici ad cognoscendum in effectu causam, ergo per se, et intrinsece est illa essentia medium cognitum respectu Dei, et non potest aliter ejus cognitionem efficere.
7. Secunda assertio. — Nihilominus tamen dicendum est secundo, eo modo, quo causa dicitur cognosci per speciem sui effectus, quando in effectu, vel per effectum cognoscitur, etiam dici potest Deus cognosci ab Angelo per suam substantiam tanquam per speciem, id est, per seipsam habentem concursum speciei. Probatur, quia Angelus non habet alham speciem, per quam vel se vel Deum per se cognoscat, praeter propriam substantiam, ergo illa substantia habet eumdem concursum ad cognitionem Dei, quem habet species effectus ad cognitionem causae, ut, verbi gratia, quem habet species alterius Angeliad cognoscendum Deum per illum. Et hoc est, quod ad rem pertinet. Unde si auctores prioris opinionis tantum hoc secundum dicere voluerunt, solum in usu vocum ab aliis dissentiunt: nam auctores secundae opinionis in hoc non contradicunt, sed solum Scotus, et alii, qui negant, Angelum se cognoscere per propriam substantiam sine alia specie, contradicere possunt. Suppositis ergo his duabus assertionibus, in quibus rei veritas consistit, modus loquendi non est ad sermones improprios, et qui aequivocationem pariant, extendendus.
8. Primum corollarium. — Unde infero primo, non recte loqui, qui dicunt, Angelum cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per speciem Dei, licet dicere possint cognoscere Deum per suam substantiam tanquam per speciem sui, vel potius tanquam per objectum intelligibile, quod alia specie respectu sui non indiget. Probatur, tum quia substantia Angeli revera non est species Dei, ut probavi, tum etiam quia cum causa cognoscitur per speciem effectus dicitur species causae, ac subinde non dicitur tunc causa cognosci per speciem suam, sed per speciem effectus, ergo similiter substantia Angeli non est species Dei, nec Angelus cognoscit Deum per illam tanquam per speciem Dei, sed tanquam per speciem sui, qui est effectus Dei. Tum denique, quia tunc solum dicitur aliquid cognosci per aliquid tanquam per speciem, quando est immediata ratio cognoscendi talem rem in ipsa, et sine interventu cognitionis unius rei, per quam in alterius cognitionem deveniatur, Angelus autem non cognoscit hoc modo Deum, per suam substantiam, ut declaratum est. Respondebunt fortasse, quando causa cognoscitur per solam speciem effectus, tunc illam speciem posse dici speciem causae saltem mediate. Sed hoc, ut dixi, potest ad quaestionem de nomine pertinere, mihi autem ille modus loquendi non placet, quia illae species per se non repraesentant nisi effectum, causa vero attingitur ex efficacia luminis cognoscentis, et ideo non ita format proprium conceptum causae, sicut effectus. Quod si aliquando, viso effectu cognoscitur causa per proprium conceptum, tunc non tantum cognoscitur per effectum, sed etiam per speciem sui, ut interdum, viso fumo, cognoscimus ignem ibi esse, ignem distincte concipiendo, ut experientia constat. Si quis autem recte consideret, illa conceptio non fit ex vi solius effectus, sed per aliam speciem, quam de igne habebamus, quae viso fumo ad operandum excitatur. Unde quoad id non est illa proprie cognitio per effectum, nec per speciem effectus, atque ita species effectus nunquam sufficit ad proprium conceptum causae, ideoque species ejus dici non potest.
9. Secundum corollarium. — Deinde infero, non recte dici, substantiam Angeli sub diversis rationibus esse rationem cognoscendi Deum, ut medium cognitum et incognitum, esset enim hoc verum, si Angelus duobus modis saitem ratione distinctis DEUM per substantiam tan- quam per effectum Dei cognitum, et immediate cognoscendo Deum ex vi suae substantiae consideratae praecise in ratione speciei, seu principii cognoscendi, ut sic non cogniti. At hoc falsum est: nam hic posterior modus cognoscendi non est verus, neque habet locum in Angelo, ut probatum est, ergo ficta est illa distinctio duarum rationum formalium, sub quibus Angeli substantia ad cognoscendum DEUM concurrit. Vel e contrario argumentari possumus ostensive, quia cognitio Angeli quatenus ad DEUM terminatur, non est duplicis rationis, sed uno tantum modo attingit Deum quasi per resultantiam ex cognitione sui, ut probatum est, ergo nec in ipsa essentia Angeli, quatenus vim habet speciei, seu principii intelligendi, locum habet illa duplex ratio concurrendi. Patet consequentia, tum quia actus primus adaequatur actui secundo, et ideo si in actu secundo duplex ratio distingui non potest, neque in actu primo poterit: tum etiam quia sicut actus cognoscendi Angeli uno quasi impetu primario ad se, et secundario ad Deum terminatur, ita essentia uno influxu, ac subinde una ratione est ratio cognoscendi Deum per Angelum. Unde si duplex illa ratio medii incogniti et cogniti, secundum rationem distingui potest in substantia Angeli, non utraque respectu Dei, sed prior respectu Angeli, posterior respectu Dei esset distinguenda solum secundum rationem ut jam declarabo.
10. Tertium corollarium. — Cur Angelus wnus non sit ratio cognoscendi alium. — Ultimo infero, frustra etiam distingui ab aliquibus ex dictis doctoribus, Angelum ut effectum Dei, et ut imaginem, vel similitudinem, ut priori ratione dicatur medium cognitum cognoscendi Deum, sub posteriori vero sit ratio cognoscendi etiam non cognita. Nam licet ratio effectus abstractior sit, et sub ea consideratione sit ratio distincta, tamen ratio imaginis intrinsece includit rationem effectus, quia in ratione imaginis includitur origo, ut docuit D. Thomas, 1. p., q., art. 1, et in superiori tomo late diximus: origo autem imaginis imperfectae Dei, ut est Angelus, est creatio talis effectus, ergo ratio imaginis in Angelo includit rationem effectus. Et cum hac restrictione accipienda est ratio similitudinis. Nam generali modo unus Angelus similitudinem habet alterius, et tamen quia non est cum origine, non est ratio cognoscendi illum, ut etiam Capreolus, et Ferrariensis notarunt, ergo similitudo, quam habet Angelus ad Deum, ideo conducit ad cognitionem ejus, quia est cum pro- cessione ab ipso, ac proinde, ut includit rationem effectus: et hoc satis clare indicavit D. Thomas, dicto artic. 3, dicens: Quia imago Dei est in ipsa natura Angeli impressa, per suam essentiam Angelus Dewn cognoscit, in quantum est similitudo Dei, utique ut termini, et ut principii, ac proinde ut includit rationem effectus. Et ideo addit idem Sanctus in fine articuli, Ft ideo ista cognitio tenet se cum speculari, de qua scilicet, dixit Paulus 1. Cor. 13: "Videmus munc per speculum in enigmate". In eo autem fenet se cum speculari, quod sicut non cognoscimus Deum in speculo creaturarum tanquam per medium cognitum, ita et Angelus cognoscit in se Deum tanquam in speculo a se cognito, solumque differt, quia alios effectus, vel imagines Dei cognoscimus nos, et cognoscit ipse Angelus per species aliarum rerum, vel imaginum, se autem ut imaginem Dei non agnoscit per aliam speciem, sed per seipsum. Propter quod dixit D. Thomas, cognitionem, quam habet Angelus de Deo per seipsum, esse medium inter visionem faciei ad faciem, et cognitionem specularem, utique quae habetur in speculo aliarum creaturarum. Quapropter sicut Angelus cognoscendo DEUM per seipsum, ut per effectum, cognoscit Deum per medium cognitum, ita cum cognoscit Deum per se ut imaginem, vel similitudinem Dei, est etiam medium cognitum, tum quia etiam ut imago non est medium, nisi ut includit rationem effectus, et effectus, ut talis est, non est ratio cognoscendi causam, nisi ut cognitus, tum quia non habet rationem speciei intentionalis respectu Dei, sed formalis similitudinis, et quodammodo naturalis, licet inadaequatae, et imperfectae, et ideo non ducit in cognitionem Dei, nisi cognita. Unde licet essentia Angeli respectu ejusdem Angeli possit dici esse medium incognitum ad cognoscendum ipsum Angelum saltem antecessione rationis, quia prius natura, quam sit cognita concurrit, ut principium ad cognitionem sui, nihilominus respectu Dei non potest dici medium incognitum, quia ut cognitio Angeli ad Deum transeat, ordine naturae supponit sui ipsius cognitionem.