On this page
Caput 19
Caput 19
Utrum angelus eodem, vel distinctis actibus se, et deum per suam substantiam cognoscat
1. Prima opinio.—be hoc puncto quod est alterum dubium ex tribus quae superiori capite in num. 2, censuimus, nihil expresse invenio dictum a S. Thoma, et ejus interpretes varie loqui, et sentire videntur. Quidam sentiunt esse diversos actus, quoniam unus ex alio naturaliter oritur: non potest autem esse dimanatio unius ab alio sine distinctione. Et hoc sentit Cajetanus ad 2 Scoti dicens, essentiam Angeli, ut cognitam eminentiorem modo Dei cognitionem elicere. Item quia Angelus cognoscit se intuitive, et DEUM abstractive: coenitio autem intuitiva, et abstractiva sunt actus distincti. Propter quod argumentum maxime huic parti adhaeret Molina, dicto art. 3. Et simile esse potest, quod se cognoscit Angelus quidditative, et perfecte, ac proprio conceptu, Deum autem valde imperfecte, et per conceptum connotativum, negativum, aut similem.
Secunda opinio.— Contrarium sentiunt Ferrariensis, hipa, et alii, et probant praecipue, quia alias Angelus cognosceret Deum per discursum, quia nihil aliud est discurrere, quam unum ex alio colligere per actum distinctum. Unde Scotus, in d. 3, quaest. 9, in hoc concordans (ut videtur) cum priori opinione, quod non potest Angelus uno actu cognoscere se, et extra se Deum, colligit, absolute non posse Angelum cognoscere Deum per suam substantiam, quia alias per discursum illum cognosceret. Et ideo Ferrariensis ut respondeat Scoto, negat esse discursum, quia utriusque objecti cognitio per unum actum fit. Secundo argumentor in hunc modum, quia relatio, et terminus eodem actu cognoscuntur, sed Angelus cognoscendo se cognoscit Deum, ut terminum habitudinis transcendentalis, quam ad ipsum habet, ergo cognoscit se et Deum eodem actu. Consequentia cum Majori patet. Minor probatur, quia inde Angelus cognoscendo se, cognoscit Deum, quia cognitio est comprehensiva substantiae suae, et ideo illam necessario cognoscit, ut ens participatum, et dependens ab alio, ergo illa eadem cognitio necessario attingit terminum illius dependentiae, qui est Deus. Attingere autem illum, est cognoscere illum esse, et esse causam suae substantiae, et hoc est cognoscere Deum per seipsum, ergo eodem actu.
2. Pro vera sententia notatio duplicis conceptus. — Prima conclusio.—Angelus eodem actu se et Dewm cognoscit conceptu respectivo.— Respondetur contrariis argumentis in numero praecedenti. — Mihi in hoc puncto distinguendum videtur: nam duphliciter potest cognosci Deus, uno modo conceptu quasi respectivo, quo cognoscitur ut causa alicujus effectus, et consequenter etiam cognoscitur evidenter quoad quaestionem, an sit, quia cognoscendo evidenter effectum, et dependentiam effectus ab alio, evidenter cognoscitur esse id, a quo dependet. Alio modo potest cognosci Deus conceptu absoluto, ut quando cogitatur ut ens infinitum, omnipotens, etc., sine aliquo attributo, quod includat habitudinem ad creaturam actu existentem. Hunc enim Dei conceptum nos ipsi in nobis experimur, ergo multo perfectior poterit esse in Angelis. Dico ergo, priori modo Angelum cognoscere Deum eodem actu, quo seipsum cognoscit. Hoc probat mihi efficaciter ratio posteriori loco facta; non enim video, quomodo possit effectus, ut dependens cognosci per actum, qui ad ipsam causam non terminetur, si talis effectus, et dependentia ejus, prout in se sunt, evidenter, et quidditative cognoscantur. Item ratio prior de discursu congrua est, licet pendeat ex his, quae infra de discursu Angeli dicenda sunt. Nec contra hoc obstant motiva prioris sententiae. Ad primum enim nego esse unum actum, qui realiter manet ab alio, non est enim nisi unus actus, qui primario ad unum, et consequenter ad alium propter necessariam connexionem terminatur, et ideo secundum rationem dicitur prius attingere unum, quam aliud, non tamen secundum rem, vel causalitatem realem. Ad secundum vero dicimus, non esse inconveniens, quod respectu diversorum unus actus simul sit intuitiva cognitio unius, et abstractiva alterius: nam in ipsa scientia Dei, vel visione clara DEI hoc reperitur. Et saepe Angelus in re existente, quam intuetur, cognoscit aliam esse possibilem, quam tantum abstractive cognoscit. Et eadem ratione non repugnat, eamdem cognitionem esse perfectam respectu primarii objecti, et non respectu secundarii, quando non est medium adaequatum, vel quando secundarium longe excellentius est. Dices, ergo si Angelus cognoscat simul plures Angelos, verbi gratia, vel alios Dei effectus, habebit simul plures cognitiones Dei, quia cognoscendo unumquemque Angelum, per eumdem actum cognoscet Deum: nam ita cognoscit Deum per speciem alterius, sicut per seipsum, ut statim dicemus. Respondeo concedendo sequelam, nullum enim inconveniens hoc est, quia cognitiones illae sunt diversarum rationum, seu de distinctis objectis primariis, et inde multiplicantur, et unaquaeque potest transire ad objectum secundarium, et nihil- ominus distinctae etiam in hoc manent, quia per diversas vias ad illum tendunt.
3. Secunda conclusio.—Angelus potest formare conceptum absolutum Dei.— Addo nihilominus, posse Angelum habere proprium actum cognitionis, et conceptionis Dei distinctum ab actu, quo se, vel alios effectus Dei, et per illos Deum cognoscit. Hoc imprimis probo illa ratione, quod Angelus potest cognoscere ahquando Deum conceptu absoluto, id est, non ut terminum dependentiae, aut alterius habitudinis transcendentalis ipsiusmet Angeli, vel alterius creaturae ad Deum, neque etiam ut habentem relationem aliquam ad creaturam actu existentem, id est, sub conceptu creatoris, vel alio simili, sed sub conceptu communi adjuncta negatione, ut entis a se, seu non ab alio, infiniti, immensi, omnipotentis, etc. Hic enim conceptus Dei licet absolute sit imperfectus respectu Dei, respectu habentis est magna pei fectio: non est ergo, cur Angelo denegetur. At ille conceptus distinctus est ab actu, quo se Angelus cognoscit, quia per se non habet connexionem cum illo. Unde argumentor secundo: nam Angelus potest cogitare de Deo, non cogitando de aliquo objecto creato, ergo illa cogitatio est actus distinctus ab omni actu cognitionis sui, vel alterius objecti creati. Consequentia est per se evidens, quia si esset ille actus cognitio alicujus objecti creati, esset cogitatio illius, quod est contra hypothesim. Probatur ergo antecedens primo ex divo Thoma, quaest. 8, de Verit., art. 3, ad 18, ubi in argumento sumpserat, posse Angelum cogitare de Deo, non cogitando de aliqua creatura, et in solutione id concedit de omni viatore. Et videtur in nobis esse notum experientia, licet pauci fortasse illam habeant, maxime tamen illam habere solent, quia omnia relinquunt, ut pure de DEO cogitent, ut Dionysius docet, multo ergo magis poterit id facere Angelus. Quomodo autem id facere possit, declarare conabimur: non enim omnino facile, et expeditum est.
4. Ad secundam rationem in numero primo. — Quid ad primam. — Probatur ergo assertio tertio, quia quando Angelus cognoscit Deum eodem actu, quo se cognoscit, solum concipit Deum tanquam secundarium objectum illius actus, et ut terminum habitudinis et dependentiae Angeli ab ipso, ergo inde potest sufficienter excitari ad cogitandum de DEO secundum se, et ut primario objecto novi actus, per quem uberius et distinctius cognoscat Dei perfectiones et attributa. Nam per actum, quo se cognoscit, fortasse solum potest cognoscere Deum ut effectorem suum, et ad summum ut causam primam sui esse. Quamvis autem in hoc attributo virtute contineantur reliqua, fortasse non potest Angelus illo eodem actu omnia penetrare sine majori applicatione sui luminis intellectualis, ergo poterit per illum primum actum excitari ad applicandum intellectuale lumen suum, ut DEUM magis directe et absolute contempletur, et cognoscat illum non solum ut principium suum, sed etiam ut principium primum omnis rei factae vel possibilis, infinitum et omnipotens. Item ut summum ac purum actum, summeque intellectualem, sapientem, etc. Nam haec omnia in illo principio continentur, quod Deus est terminus dependentiae Angeli a sua causa: nihilominus tamen non poterunt omnia in illo penetrari, nisi directe ac per se, et magna applicatione Iuminis intellectualis cognoscatur. Ergo verisimillimum est, hunc actum esse distinctum ab eo, quo Angelusse et per seipsum Deum cognoscit. Et ita de hoc actu non procedit secunda ratio facta pro prima sententia, quia per hunc actum non cognoscitur DEUS tantum ut terminus dependentiae angelicae, sed cognoscitur altiori modo et cognitione magis absoluta, ut declaravi. Neque etiam urget primum fundamentum ejusdem sententiae, seu argumentum Scoti de discursu, ut in dubio sequenti magis declarabitur.
6. Tertium dubium ex recensitis capite preecedenti in num. 2. — EHEjusque sensus dupleam resolutio dubii in priori sensu. — Interrogari enim potest, an Dei cognitio actualis sit necessario, ac naturaliter conjuncta in Angelo cum cognitione sui, vel ex libertate Angeli aliquo modo pendeat. Quae interrogatio duplicem potest habere sensum: unus est, an Angelus cognoscendo se, necessario cognoscat DEUM: alius est, an cognoscendo Deum actualiter, necessario etiam cognoscat se. In priori sensu facilis est resolutio ex dictis: nam distinguendum est de duplici cognitione Dei, quam Angelus habere potest ex vi cognitionis sui, ut explicuimus. Et de priori, qua Deus cognoscitur ut terminus dependentiae Angeli ab ipso, dicendum est, necessario, et connaturaliter conjunctam esse cum cognitione sui ejusdemmet Angeli cognoscentis Deum. Probatur, tum quia est idem indivisibilis actus, tum etiam quia illo modo non cognoscitur Deus per talem actum ut primarium objectum ejus, sed ut sccundarium, cum quo primarium necessario annexum est, sed hoc modo non potest co- gnosci objectum primarium sine secundario, sicut non potest cognosci relatio sine termino. At vero de altera cognitione Dei, quae est per absolutum conceptum distinctum ab actu, quo Angelus se cognoscit, dicendum est, non esse necessario, ac naturaliter conjunctum in Angelo cum cognitione sui, sed posse hanc sine illa exerceri. Probatur primo, quia illi sunt duo actus in reipsa distincti, et absoluti, et actus, quo Angelus se cognoscit, est prior natura sua: id autem, quod est in re distinctum, et prius, ac absolutum, potest separari a posteriori et sine illo esse, ergo etiam ille prior actus, quo Angelus se cognoscit, poterit esse sine posteriori, quo DEUM secundum se, et absolute cognoscit. Secundo quia per ipsummet actum, quo Angelus se cognoscit, cognoscit etiam Deum, quantum necesse est ad se cognoscendum perfecte, et comprehensive, ergo quidquid postea addit altera Dei cognitio, non est simpliciter necessarium, ut Angelus habeat actum cognoscendi se, ergo non est, unde necessario inferatur ex illo. Tertio ille secundus actus requirit specialem applicationem mentis, et attentionis Angeli, ut explicavi: haec autem applicatio libera est, et a voluntate pendens, quia nihil assignari potest, quod Angelum ad illam necessitet, ergo est in libertate Angeli, existente cognitione sui non applicare intellectum ad alium peculiarem modum cogitandi de Deo, ac proinde habere poterit actum cognoscendi se sine illo actu absoluto contemplandi Deum.
6. Resolutio in sensu posteriori.— In altero sensu contrariae comparationis clarum est juxta dicta, priorem modum, quo Angelus cognoscit Deum per suam substantiam, non posse esse sine cognitione sui, hoc enim in priori puncto praecipue actum est, tum quia non potest cognosci secundarium objectum, ut tale est, sine primario, tum etiam quia Deus cognoscitur illo modo per Angelum tanquam per medium cognitum. Dubium ergo solum superest, an e contrario possit Angelus illo posteriori modo actu cognoscere Deum absoluto, et directo conceptu, etiamsi seipsum idem Angelus non cognoscat. Est autem quaestio formaliter tractanda, et (ut ita dicam) per locum intrinsecum, non per extrinsecam concomitantiam. Est enim quaestio inter theologos, et infra tractanda, an possit Angelus cessare a cognitione sui, vel necessitate naturali seipsum semper intueatur. Unde si supponamus, partem illam esse veram, quae cognitionem sui necessariam esse in Angelo affirmat, certe non poterit Angelus habere cognitione Dei sine cognitione sui: id tamen non erit per se, et ab intrinseco, id est, quia cognitio sui sit necessaria ad illam cognitionem DEI, sed quia aliunde actus cognitionis sui est necessarius, et naturaliter interrumpi, seu suspendi non potest. In quo sensu etiam non potest Angelus cognoscere alium Angelum, vel quamlibet rem aliam, quin simul cognoscat se. Haec ergo concomitantia generalis est, et ab intrinseca causa proveniens, et ideo de illa hic non tractatur, cum sit quasi per accidens, et ad praedictam quaestionem huic loco extraneam pertineat.
7. Formalis dubii sensus, an possit Angelus naturaliter Deum cognoscere quin se, vel effectumn alium Dei simul cognoscat. — Argumenta pro parte negante. — Formalis ergo sensus est, an cognitio sui sit per se Angelo necessaria, etiam ad illum modum absolutum cognoscendi Deum: vel e contrario an possit Angelus cogitare illo modo de Deo, etiamsi per possibile, vel impossibile de se actu non cogitet. In quo praeterea certum est, si Angelus cognoscat actu alium Angelum, vel quemlibet effectum DEI, posse illo modo cogitare de DEO, etiamsi dese non cogitet, quia per cognitionem alterius etfectus potest in cognitionem DEI ascendere, sicut potest per seipsum, ut paulo post dicemus. Difficultas ergo ita proponenda est, ut ponatur Angelus nec seipsum, nec aliquemalium DEI effectum actu considerans. Videtur enim impossibile, Angelum illo modo habere solius DEI actualem cognitionem, quia illa cognitio non potest esse per propriam speciem Dei, quia Angelus illam non habet, nec erit per effectum, quia nullum Dei effectum tunc actu cognoscit, et effectus non ducit in actualem cognitionem causa, nisi cum actu cognoscitur, ut ostensum est: nec etiam illa esse potest cognitio per causam, ut est per se notum, ergo nullo modo esse potest. Vel aliter, illa cognitio Dei non elicitur a solo lumine intellectus angelici sine aliquo determinante, vel cooperante per modum actus primi, sed, seclusa actuali cognitione alicujus effectus, nihil est, quod possit determinare intellectum Angeli, et cum illo cooperari ad cognitionem DEI, ergo non potest illam habere. Vel aliter: illa cognitio DEI esse debet certa, et evidens in Angelo, quia non est apprehensio sola praescindens a judicio, sed includens certum assensum, quod DEUS sit, et quod talis, vel talis sit: haec autem evidentia non est immediata et ex termi- nis, ut est per se notum, ergo mediata, ergo per effectum, ergo oportet actu de effectu cogitare.
8. Rationes pro parte affirmante.— In contrarium vero est, quod supra ex D. Thoma diximus, posse Angelum cogitare de Deo, etiamsi de nulla re alia cogitet: cogitare autem nihil aliud est, quam actu cognoscere et considerare. Nam hlicet rigorose in nobis significet aliquando inquisitionem veritatis nondum satis perfectae, communiter tamen sumitur pro quocumque actu intellectus, teste Augustino 14, de Trinitate, cap. 7, quod maxime verum est, quando Deo, vel Angelis attribuitur, ergo potest Angelus actu cognoscere Deum, etiamsi nullam rem aliam actu cognoscat, ac proinde etiamsi ponatur a sui consideratione cessare, posset Deum contemplari natural cognitione. Deinde probatur de illo actu absoluto cognitionis DEI, quia est realiter distinctus a cognitione Angeli, ut dictum est, et non pendet ab illo essentialiter, quia neque ex parte objecti, neque ex parte actus. Primum probatur, quia per illum non consideratur Deus ut causa ipsius Angeli, imo nec ut actualis causa alicujus creaturae, sed potest abstracte considerari, ut omnipotens. Secundum probatur, quia licet cognitio sui, verbi gratia, sit occasio, vel excitatio quaedam ad eliciendum illum actum absolutae cognitionis Dei, non est tamen causa per se, a qua illa cognitio DEIT in fieri et esse pendeat, ergo potest Angelus habere aliquando, si voluerit, hunc posteriorem actum sine priori.
9. Vera resolutio. — Resolutio- breviter est, aliter loquendum esse de initio talis cognitionis Dei, seu primo actu ejus ante acquisitum habitum ejus, et aliud deiteratione illius, post habitum acquisitum. Nam prima cognitio absoluta dici non potest ab Angelo, nihil de se, vel de alio effectu actu cogitante. Hoc persuadent priora argumenta. Nam priusqum Angelus in absoluta consideratione Dei sistat, necesse est, ut ad illum mente ascendat: non potest autem naturaliter primo, et immediate ascendere ad ipsum, quia non habet principium quo ascendat, ergo debet prius ascendere per effectum tanquam per medium cognitum, et ideo necesse est, ut praecedat saltem ordine naturae cognitio sui, vel alterius effectus, et consequenter, ut etiam praecedat cognitio DEI, ut inclusa in cognitione sui, ut inde excitetur, et juvetur ad alium actum cognitionis Dei eliciendum. Unde existimo non satis esse, quod tempore praecesserit cognitio sui, vel effectus cum respectiva cognitione Dei. Probatur, quia hic actus non potest fieri ab intellectu Angeli nudo et omni actu primo, vel habente vicem ejus destituto, alioqui posset a principio habere talem actum sine alia praevia cognitione, quod repugnare diximus, ergo debet juvari a cognitione sui, vel alterius effectus, ergo oportet, ut illa praesens adsit. Nam si jam non est, nihil juvare potest per seipsam, ut per se constat, nec per virtutem relictam, quia vel nulla est, vel ad summum potuit relinquere speciem sui, quae postea nihil juvare potest, nisi forte ad eliciendum similem actum cogitationis sui, vel recordationis, quod illum habuerit, et ideo juvare immediate non poterit ad eliciendum absolutum actum cognitionis DEL, sed poterit juvare ad iterum cogitandum dce etffectu Dei, et consequenter de Deo quasi in obliquo, et inde juvare postea poterit ad cogitandum directe, ac primario et absolute de Deo.
10. Objectio. — Solutio. — Objici vero potest, quia sequitur, talem cognitionem Dei esse per discursum, quem repugnare Angelo nunc supponimus. Probatur sequela, quia discursus est, quando ex uno actu in alium devenitur, ita ut posterior ex priori nascatur, ita vero contingit in illis actibus juxta dicta. Unde etiam sequitur, non posse Angelum habere unum actum cognitionis Dei, quin simul duos habeat, quod videtur inconveniens et superfluum. Circa priorem partem nunc nolumus definire, an Angelus sit capax discursus, esto raro illo indigeat, quidquid enim de hoc sit, negamus sequelam. Nam licet ex dictis sequatur esse posse aliquam successionem, vel addiüonem in actibus, non tamen sequitur esse proprium discursum. Nam per illos actus non unum ex alio cognoscitur, sed ex imperfecta cognitione, vel consideratione unius objecti sit transitus ad perfectius attendendum et considerandum illud: hic autem non est discursus, sed transitus ab uno actu ad alium, qui in Angelis locum habet, sive unus illorum actuum tempore antecedat, sive tantum ordine naturae, et sive prior cesset adveniente posteriori, sive cum illo simul perseveret. Ad posteriorem vero partem dicimus, illud non esse inconveniens, quia illi actus habent, unde distinguantur, etiamsi simul sint, et alioqui cum per nullum illorum perfecte cognoscatur Deus, et secundus aliquid perfectionis addere possit, utile esse potest, non obstante priori, et prior potest esse necessarius, ut sit quasi via ad ulteriorem.
11. Casus, quo tandem Angelus cogitet de Deo naturaliter quin aliquid aliud omnino cogitet. — Contemplatio quid sit. — Assensus scientificus sine cogitatione medii. —Addo vero, postquam Angelus semel absolutam de Deo cognitionem habuit media cognitione sui, vel alterius effectus, posse postea de Deo actu cogitare per similem absolutam cognitionem, seu contemplationem Dei, etiam data hypothesi, quod se vel alium effectum, per quem prius coepit cognoscere, actu non cognoscat, seu consideret. Hoc probant quae posteriori loco adducta sunt et videtur in nobis experientia id comprobari, quam majori ratione in Angelis admittere debemus. Quod ex motu contemplationis declarare possumus. Nam ille modus cognitionis Dei videtur pertinere ad rationem contemplationis, quae Angelis neganda non est. Nam contemplatio est veritas jam inventae, seu cognitae simplex intuitio, seu speculatio, aut consideratio, quae idem est, quod actualis cognitio, ut docet D. Thomas 2, quaest. 180, art. 3, in corpore ad 1, ubi excellentiorem contemplationem Angelo, quam homini tribuit, ergo postquam Angelus simul invenit (ut ita dicam). Deum, illumque per seipsum secundario novit, potest postea illum absolute cognoscere, licet actu non consideret medium, per quod ad illum tali modo considerandum ascendit. Praeterea declarare hoc possumus exemplo assensus scientifici in nobis: nam primum assensum scientificum conclusionis elicere non possumus, nisi actu cogitemus de medio et connexionem cognoscamus. At vero postquam assensum scientificum elicuimus et habitum acquisivimus, possumus postea veritatem propositionis scitae contemplari et illi assensum certum praebere, etiamsi de medio actu non cogitemus, ergo ad eumdem modum, servata proportione et cum majori perfectione, simile quid tribui Angelo debet in cognitione Dei, de qua tractamus. Tandem ratio et modus declaratur, quia licet non possimus in via propriam speciem Dei habere, tamen postquam per alienas species, seu per effectus cognovimus Deum, et qualemcumque ejus conceptum formavimus, relinquitur in nobis habitus, seu aliqualis species, per quam possimus simplici actu directe concipere Deum, et deillo cogitare. Ergo multo perfectiori modo id fieri poterit in Angelo. Unde existimo, per primum actum absolutum cognitionis Dei comparare sibi Angelum speciem reprae-entantem sibi Deum eo modo, quo per illum actum illum concepit, quae ex vi ejusdemmet actus, seu verbi, aut idoli Dei in illo contenti impressa in mente relinquitur. Pe- talem ergo speciem potest postea in similem actum prodire, etiamsi de se, vel de effectu nihil cogitet.
12. Respondetur contrariis argumentis in numero septimo. — Et ita cessant difficultates priori loco objectae. Ad primam enim dioco, illum actum esse clicitum per speciem Dei, non propriam, id est, perfectam et prout in se est, sed propriam, id est, non communenm, licet imperfectam et priori cognitioni proportionatam. Unde sicut prior cognitio non erat formaliter per effectum, seu in effectu, sed originaliter et quasi in virtute, ita illa species esse potest principium similis actus, qui originem etiam trahit ab effectu, quatenus illa species a priori actu manavit, et quasi in semine illum continet, et ideo ad talem actum necessaria non est actualis cogitatio de effectu. Ad secundam vero negamus minorem, quia haec species ex priori actu relicta potest determinare et juvare potentiam per modum actus primi. Ad tertiam concedo, cognitionem illam esse cum judicio certo et evidente, ad hanc autem evidentiam suffticit naturale lumen intellectus angelici habitualiter, seu in actu primo constitutum per speciem, quae ab actu evidente manavit et illum in virtute continet, ac repraesentat, sicut in nobis habitualis scientia virtute continet evidentiam medi, ut jam explicuimus. Et haec de cognitione, quam Angelus de Deo per seipsum habere potest, vel acquirere.