On this page
Caput 21
Caput 21
Utrum unus angelus internos actus voluntatis alterius sine illius consensu cognoscat
1. Cogitationes cordis in homine partim spirituales. partim materiales. — Materiales cordis cogitationes secundum esse physicum, non vero morale Angelis innotescunt. — Hactenus dictum est de cognitione rerum naturalium, nunc ad ordinem rerum liberarum ascendimus, quia licet in entitate sua ejusdem ordinis esse possint cum aliis rebus naturalibus, nimirum cum substantia, et potentia, a quibus manant, nihilominus in genere objecti cognoscibilis ad alium ordinem pertinere censentur, propter rationem inferius assignandam. Inveniuntur autem hi actus tam in hominibus, quam in Angelis: in utrisque autem eamdem rationem in hac parte habent, et ideo de omnibus intelligitur quaestio: nam Scripturae etiam testimonia, quae de hominibus tantum saepe loquuntur, ad Angelos indifferenter a Patribus extenduntur, ut videbimus. Solent autem in Scriptura isti actus vocari cogitationes cordium, quando Angelos latere dicuntur, et idem attente considerandum est in homine, qui intelligendo phantasmata speculatur cogitationes cordium partim in superiori, ac spirituali parte animae, partim in inferiori, et sensibili reperiri. In praesenti ergo non est quaestio de parte sentiente, sive quoad internum sensum, seu phantasiam, vel cogitativam, sive quoad appetitum sensitivum: nam de his consentiunt theologi cum Augustino, 12, de Trinitate, cap. 17, et D. Thoma, locis infra citatis, posse Angelum virtute naturali cognoscere actus internos nostrae phantasiae, et appetitus sentientis intuitive quoad totam entitatem eorum, vel emanationem a potentiis propriis, etiamsi eos lateant proprietates morales eorum, quas per respectum, vel denominationem ab actibus voluntatis habere possunt, quod ad alterum membrum disputandum pertinet. Ratio autem hujus partis est, quia isti actus sunt materiales, et ex natura sua necessarii, prout a suis potentiis eliciuntur, et ita per se non sunt actus morales, neque ad naturam rationalem, ut rationalis est pertinent, et ideo non sunt per se occulti,nec de illis testimonia Scripturae loquuntur, ut videbimus.
2. Notationes alie pro praesenti questione. — Coniecturalem cognitionem cogitationum cordis naturaliter habere possunt Angeli. — ProDatur. — Rursus in actibus mentis distinguendi sunt actus intellectus, et voluntatis, qui in hoc differunt, quod actus voluntatis sunt formaliter liberi, actus vero mentis solum per denominationem ab actu voluntatis, ut nunc supponimus, et ideo quaestiones de illis distinguimus, quia non sunt omnino ejusdem rationis, et prius de actibus voluntatis agimus, in quibus doctrina certior est. In ipsa tamen voluntate possunt actus necessarii, et liberi distingui: liberi enim sunt, qui ad praesens proprie pertinent, obiter tamen etiam de naturalibus dicemus. Denique distinguendus est duplex modus cognoscendi internum affectum liberum voluntatis, scilicet, vel imperfecte, et in alio, ac per conjecturam, vel perfecte, et in se, seu intuitive. De priori modo non movemus quaestionem, quia certum est, posse daemonem conjectari ex effectibus sensibilius internis, et externis, quid homo cogitet mente, aut velit, quia invisibilia Dei hoc modo cognoscimus: quid ergo mirum, quod per signa sensibilia possit Angelus conjectare internum effectum ? Item interna voluntas habet effectum sensibilem, qui est notus Angelo, ergo per effectum poterit conjectare causam cum majori, vel minori verisimilitudine juxta modum connexionis effectus cum causa, vel secundum alias circumstantias occurrentes. Denique homines possunt hoc facere, ut experimento constat, ergo multo subtilius id possunt facere Angeli virtute naturali, seu daemones.
Animadversio circa citatum locun ex Augustino.—Et ita docet D. Thomas, 1 part., q. 51, art. 4, et aliis locis infra citandis. Et Hieronymus in id Matth. 15. De corde exeunt cogitationes. Non debemus (ax) opinari, deemonem occulta cordis rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus eestimare, quid versemus intrinsecus. Idem Augustinus, 1l. 12 Genes. ad htter., cap. 17, et lib. de Divinat. daemon., cap. 5. Neque in lib. 2 Retract., cap. 5, assertionem hanc retractavit, quoad substantiam ejus, sed quoad specialem modum ibi obiter dictum, ut D. Thomas supra notavit. Nam rem ipsam potius in dict. cap. 5, confirmat, dicens: perce- nire ista ad notitiam demonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed quia in priori loco dixerat, ex cogitationibus internis interdum resultare in corpore cogitantis quaedam signa nota daemonibus, et nobis occulta, hoc secundum retractat, non tanquam falsum : sed tanquam audacius dictum, eo quod occultum et sciri ab hominibus nequeat. Si enim nos talia signa latent omnino, unde scire possumus, in re ipsa dari, et Angelis esse nota? Non omittam autem advertere, Augustinum in eo libro de Divinatione daemonum, procedere in ea sententia, quod daemones habent corpora aera, ct sensus acutissimos, quibus celerrime, et subtiliter vident, et ideo illa signa sensibilia nimis subtilia in ipsis corporibus excogitasse, quae a daemonibus sentiri possint, etiamsi nobis non pateant, et de cognitione internarum affectionum sensibilium, vel cogitationum phantasiae nullam mentionem fecisse, cum tamen haec sint praecipua signa, quibus uti possunt daemones, licet non lateant.
3. Prima assertio de fide, in evposita queestione. — Probatur ea Scripturis. — His ergo suppositis dicendum est de actibus liberis voluntatis, et eorum certa, et evidenti cognitione in seipsis. In quo puncto omissis particularibus opinionibus theologorum, assertio catholica est, Angelum non posse naturaliter actum, seu consensum liberum voluntatis creatae in se certo, ac evidenter cognoscere, vel intueri, nisi ab habente talem liberum affectum alteri manifestatur. Quam assertionem ita indistincte sumptam censeo esse de fide, licet in modo explicandi possit fortasse aliqua opinionum dissensio intervenire, vel permitti. Et ita in ea consentiunt D. Thomas, supra, et quaest. 16, de Malo, art. 8, et quaest. 9, de Verit., art.13, et 3, contr. Gent., cap. 154, ubilate Ferrariensis, et Cajetanus, et ali expositores, dicto art. 4, Alensis, 2 part., quaest. 26, in 3, Bonaventura, in 2, d. S8, part. 2, art. 1, quaest. 6, et ibid. Capreolus, Richardus et alii theologi, quos in discursu hujus, et sequentis capitis referemus. Et probatur primo ex Scriptura, in qua proprium Dei esse dicitur occulta cordium intueri. Testatur hoc Paulus 1, Corinth. 14, dicens: "Si omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus", "occulta enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Dewun, pronuntians, quod vere Deus in vobis sit". Quam asseverationem ita Paulus refert, ut etiam approbet, et prophetiae necessitatem, et efficacitatem commendet. Occulta ergo cordis revelare ad verum donum Prophetiae spectat, et ideo proprium etiam est solius Dei ista cognoscere. Unde in secundo capite ejusdem epistolae dixerat idem Apostolus: "Quis hominum scit, que sunt hominis, nisi Spiritus hominis, qui in ipso est" ? quod maxime propter occultos animi affectus dictum est. Et ob eamdem ratonem solus Deus dicitur posse hominum corda scrutari 3, Reg. 8. "Tu solus nosti cor omnium filiorun hominum": et idem sensus habetur 1, Paralipom. 28, licet exclusiva expresse non addatur: "Omnia corda scrutatur Domninus, et universas mentium cogitationes intelligit". Id enim quasi proprium, et speciale Deo tribuitur. Unde lib. 2, cap. 6, ait Salomon: "Redde uniquique secundum vias suas, quas nosti habere in corde suo, tu enim solus nosti corda filiorum hominum". Unde Psalm. 43: "pse novit abscondita cordis" ; et Psalm. 1: "Scrutans corda et renes Deus", et Jerem. 17: "Pravum est cor hominis, et inscrutabile, quis cognoscet illud" ? "ego Dominus scrutans cor". Ubi Hieronymus, Hinc discimus, quod nullus cogitationun secreta cognoscit, nisi solus Deus. Similia habentur Sapien. 1, Actor. 1, Roman. 8, ubi tanquam singulare Deo ponitur cognoscere, et scrutari corda. Et praesertim ad Hebr. 4, dicitur de Verbo Dei, quod sit, "discretor cogitationum et intentionum cordis".
4. Durandi evasio circa allata testimonia.— Ha sacra pagina refellitur.—MHaec autem testimonia conatus est enervare Durandus, dicens, proprium esse Dei cognoscere cordis affectiones absolute, scilicet omnes tam futuras, quam praeteritas, vel praesentes: cognoscere autem cogitationes tantum jam factas, non esse proprium Dei, sed Angelis etiam esse possibile; ac proinde allegata testimonia in priori sensu esse intelligenda. At haec glossa erronea est, et textum destruit. Primo, quia Paulus aperte loquitur de praesentibus cogitationibus, et in comparatione, quam in posteriori testimonio facit, aperte dicit, quod sicut ea, quae sunt in voluntate Dei, nemo scrutatur, nisi spiritus Dei, ita nec liberas hominis voluntates. Secundo, quia in aliis testimoniis loquitur Scriptura vel de cogitationibus, quas homo actu praesentes habet, et illas dicit solum Deum cognoscere, ut in dicto loco 2 Paral. 6, vel de cogitationibus, quibus vel offenditur, vel colitur Deus, quae ab ipso solo judicantur et puniuntur, vel praemiantur: istae autem sunt eogitationes non futurae, sed quae jam factae sunt. Ulterius vero addi potest illud 1, Reg. 16. "Homo cidet ea, qvae patent, Dominus autem intuetur cor". e illud Actor. 2. "Tu, Domine, qui corda nosti omnium": et quod Petrus dixit ad Jesum Joan. 21. "Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te" ; ubi satis expresse de actu praesenti loquitur. Et licet in illis verbis non addatur exclusiva, aperte significatur, neminem posse intueri internum amorem, nisi qui omnia scit.
5. Refellitur etiam aliter er Scriptura. — Unde quarto addere possumus illa testimonia, in quibus Evangelistae notant, Christum Dominum fuisse cogitationum internarum jam existentium cognitorem, ut indicent, illud fuisse certum signum divinitatis ejus. Ut Matth. 9: "Cum vidisset J esus cogitationes eorum", et c.12: "Jesus autem sciens cogitationes eorum" ; et Luc. 15: "Ut cognovit Jesus cogitationes eorum", et cap. 11. "7pse autem ut vidit cogitationes eorum; dirit". Ex quibus verbis sic argumentatur Hierony mus Jerem. 17: Jesus videt cogitationes et nullus potest internas cogitationes videre, nisi solus Deus, ergo Christus est Deus. Quae argumentatio efficax est, supposita doctrina, qua Christus dicebat, se esse Deum: nam alioqui etiam homo sanctus, vel Angelus potest per divinam revelationem internas cogitationes cognoscere, sed nunc satis nobis illo argumento ostenditur, solum Deum posse sua naturali virtute internos voluntatis actus cognoscere. Atque hoc modo dicta testimonia Matthaei, et Lucae exponunt alii Sancti, inde divinitatem Christi probantes, tum super dicta loca, tum alibi, Hierony mus, Matth. 9 et 11, Ambrosius, Luc. 5, et 1, Corinth. 2, Chrysostomus, hom. 30 et 42, in citata verba Matth. 9 et 11, ubi alia testimonia Scripturae sacrae allegat, et eodem modo divinitatem Christi ex illo effectu colligit, eumque imitatur Theophylactus, eisdem locis, et optime ibi Christianus Druthmarus ait: Ad cogitationes eorum respondit Dominus, quasi diceret: si legistis, quia nullus potest peccata dimittere, nisi solus Deus, similiter legistis, quod nullus potest Lhominum cogitationes scire, nisi solus Deus. Et similia fere habet Petrus Chrysologus eadem verba tractans, serm. 50.
6. Deinde assertio ev Patribus probatur. — Unde potest veritas communi consensu, et traditione Patrum comprobari. Optimum est Athanasii testimonium cognitionem cogitationum cum cognitione futurorum aequiparantis in quaest. 27, ad Antioch. Preescius (ait) rerum, et cordium cognitor solus est Deus: nec enim vel Angeli cordis abscondita, vel futura videre possunt :et Chrysostomus, homil. 23, in Joann. Humanorum cordiwn cognitio solius Dei est, qui ea formavit. Non opus erat Jesu testibus ad enas, quas formacerat mentes cognoscendas. Cyrillus, lib. 2, in Joann., cap. 19, expendens verba in Nathanael, Rabbi, tu es filus Dei. Noverat (inquit) soli Deo corda hominum paLere. Td cum inesse Domino perspeaisset, filium Dei profftetur: et hb. 3, cap. 3, ponderat, solitum fuisse Christum corda Judeorum aspicere, cogitationisque motus eorum emaminare, et ad ea, que illi mente versabant, orationem accommodare. Qua re macime natura se Deum esse ostendebat, quod libr. 4, cap. 5, exemplo demonstrat Origenes, libr. 1, in Job, circa verba illa, Circuivi terram. Videns (ait) universa. quae opere fiunt, ea vero quae in corde, atque in animo tractantur, nesciens. Dasilius, libr. 3, contr. Eunomium ex verbis Pauli 1 Corint. 2, supra citatis, sic divinitatem Spiritus sancti probat: Quemadmodum nemo aliemus, ac peregrinus intrinsecas potest animae cogitaticnes inspicere, ita qui cum Deo in secretis cum eo communicat, non est alienus, vel peregrinus ab eo, quia profunditatem ejus investigare potest. Indicat Damascenus, lib. 2, cap. 3, quatenus dicit, Angelos nec linguam, nec aures habere, quia circa sermonis adminiculum cogitationes suas, atque consilia inter se communicant, in hoc enim supponit Angelum non cognoscere alterius cogitationes, vel consilia, nisi ab illo sibi communicentur.
7. Idem, ut certum supponit Augustinus, dict. libr. 2 Retract, capit. 30, ut supra retuli, et idem significat tract. 32, in Joan, et clarius in Psalm. 7. Opera nostra (inquit) possunt esse nota hominibus, sed quo animo fiant, solus ille novit, qui scrutatur corda, Deus; et libr. 10 Confession., cap. 2, tanquam singularem Dei excellentiam praedicat: Cuus oculis nuda est abyssus humane conscientie, et in Psalm. 4: "Abyssus abyssum invocat", per abyssum cor hominis interpretatur: Quid enim (ait) est profundius hoc abysso? Cujus cogitatio penetratur ? Cujus cor inspicitur ? et infra: Que tamen abyssus nuda est oculis Dei, utique solius. Et Psalm. 41, expendens verba Pauh 1, Corinth. 4: "Nolite ante tempus judicare", etc. Antea quam hoc fiat (inquit) in hac peregrinatione mortalis vitae quisque cor suun portat, et omne cor omni corde clauswm est. Item in Psalm. 141, illa verba: "Effundo in conspectu ejus", etc., de interna oratione exponit, quae cogitatione fit, et subdit: bi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt, qui remunerat. Unde ibidem Prosper eadem verba exponens, ait, id est, in secreto cordis, quod solus Deus audit, et videt. Et praeterea circa id: "Non erat qui cognosceret ie", de intentione exponit, dicens: Zanc aauLem intentionem nemo cognoscit, unde merito dixerat Deo- "Tu cognovisti semitas meas". Idem confirmat Cassianus, collat. 7, cap. 13, afferens alia Scripturae loca. Unde tandem Gennadius, de Ecclesiast. dogmatibus, cap. S1, dixit: Internas animae cogitationes diabolum non videre certi sumnus.
8. Notatio circa dicta testimonia. —Notatio altera. — In his autem Patrum testimoniis duo sunt observanda. Unum est, saepe hoc Patres loqui in particulari de cordibus hominum, id est, de eorum cogitationibus, seu affectibus, ut Augustinus exponit, Psalm. 25, enarrat. 2, circa id: "Ure renes meos et cor meum", nihilominus tamen idem a fortiorr intellhigunt de voluntatibus angelicis, quia non minus est domina suorum actuum voluntas angelica, quam humana, nec ratio aliqua in voluntate humana inveniri potest, cur actus ejus sint aliis occulti, quae non in Angeli voluntate magis militet. Sed loquuntur Patres frequentius de hominibus, quia ad ipsos et ad mores ipsorum instruendos loquebantur, sicut Scriptura etiam loquitur. Aliud est, saepe etiam solum dicere Patres, cor hominis esse occultum aliis hominibus, sicut dixit Gregorius 25, Moral. c. 7: Aliena corda humanis oculis clausa sunt et nescitur, qui repellitur, quia penetrare nequeunt, quae ab unoquoque cogitantur: et lib. 18, cap. 27, alias 31, de hominibus in beatitudine dicit, quod uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, unde significat nunc occultari cor unius hominis alis hominibus propter corporis impedimentum , quod sine dubio Angelis obstare non potest. Verumtamen Gregorius ibi noluit causam adeequatam reddere, sed hominibus magis familiarem. Et in priori loco statim dicit cogitationes, que latent homines, supremum Jjudicem 1,0n latere, et similiter alii Patres omnem creaturam excludunt, nam statim addunt, solum Den cogitationes internas cognoscere, et illa particula neino, seepe in hoc sensu in Scriptura sumitur.