On this page
Caput 20
Caput 20
Qualem dei cognitionem possit angelus per species aliorum effectuum comparare
1. Certum est sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita et per species aliarum creaturarum illum cognoscere. — QuaesLio vero est, utra cognitio praestet. — Ex dictis facile expediri potest, quod supra propositum est de cognitione Dei, quam Angelus per aliarum rerum cognitionem comparat. Nam sine dubio sicut Angelus per suam substantiam Deum cognoscit, ita per species aliorum Angelorum. Quia etiam illos cognoscit comprehensive, vel saltem quidditative et consequenter ut sunt effectus Dei, et ut sunt Deo similes, et ad imaginem Dei facti: et non solum per species Angelorum, sed etiam per species coelorum et aliarum rerum universi agnoscit earum creatorem, ut notarunt Bonaventura in 2, d. 3, 2 part., distinctionis art. 2, quaestio 2, ad 2, et omnes interpretes D. Thomae, dicto art. 3. Et est per se evidens: nam si hominibus invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, multo magis Angelis. Unde omnia, quae in toto praecedenti capite diximus de actu, quo Angelus Deum cognoscit per seipsum, applicari possunt ad actum, quo Deum cognoscit per speciem alterius Anceli, coeli, terrae et caeterarum rerum: nam per haec omnia tanquam per media cognita ascendit ad Deum vel uno et eodem actu, vel etiam distinctis, juxta diversos modostendendi in Deum. Superest igitur, ut de comparatione inter haec media et cognitiones Dei, quae ex eis comparantur, dicamus. Cum autem duplicem Dei cognitionem in Angelis distinxerimus, unam conjunctam et identificatam cum cognitione sui, aliam sejunctam et distinctam a cognitione creaturas, possumus in praesenti vel has cognitiones inter se comparare, vel in singulis membris plures cognitiones respectivas, quae per varia media fiunt, vel plures absolutas inter se conferre.
2. Resolutio quaestionis quoad an est Dei, et per idem medium.—Item quoad quid est.— Si priori modo fiat comparatio, fieri debet inter illas duas cognitiones, quatenus per idem medium haberi possunt vel propinquius, vel remotius. Et sic etiam in eis considerari potest, quod per utramque cognoscitur Deus quoad quaestiones an sit, et quid sit Deus, aliquo modo. Dico ergo per utramque aeque perfecte cognosci, Deum esse, licet per actualem et formalem cognitionem creaturae, ut ad Deum terminatam videatur expressius cognosci ratio cogens intellectum ad judicandum Deum esse. Unde illa cognitio quoad hoc videtur evidentior: nam alia est evidens in virtute ejus, et quia illi innititur. Nihilominus tamen quoad cognitionem quid sit Deus, absoluta Dei cognitio, et contemplatio videtur perfectior. Tum quia haec cognitio habet Deum pro primario, et integro objecto, et secundario potest attingere creaturam, ut Deo possibilem secundum aliquam rationem entis creabilis, altera vero cognitio primario respicit creaturam, Deum autem solum secundario, et in obliquo attingit. Tum etiam quia per priorem cognitionem tota mens Angeli majori conatu applicatur ad Deum cognoscendum: et ideo clarius illum cognoscit, pluraque attributa de illo potest distincte cognoscere, sicut jam explicavi, per posteriorem autem per se solum applicatur mens Angeli ad se, vel alium effectum Dei cognoscendum, et consequenter solum attingit Deum, quantum ad exactam cognitionem effectus necessarium est, ad quod imperfecta et confusa cognitio Dei sufficit. Neque mirum videri debet, si perfectior cognitio ex imperfectiori originem ducat, quia non ducit originem ab illa, ut a causa totali, vel praecipua, sed ut a causa aliquo modo excitante, et adjuvante : principalis autem causa illius majoris perfectionis est lumen intellectus angelici, magis directe, majorique attentione et conatu circa tale objectum operans.
3. Resolutio altera quando cognitiones predictae habentur per diversa media. — Primum corollarium ea data resolutione. — Deinde si comparemus cognitiones per diversa media, debet comparatio servata proportione fieri, id est, conferenao cognitionem respectivam cum respectiva, et absolutam cum absoluta in eodem Angelo operante cum tota virtute sua, tali actui et medio proportionata. Quia tota ratio dubitationis est in diversitate mediorum, quae est per se, alia vero inaequalitas, quae contingere potest ex libertate operantis, magis, vel minus applicantis virtutem suam, est per accidens, et non consideratur. Videri ergo potest, Angelum perfectius cognoscere Deum per effectum perfectiorem, quia cognoscit Deum per effectum, quatenus hic est aliquo modo similis Deo; ergo quo fuerit effectus Deo similior, eo cognitio Dei per illum erit perfectior. Unde fit, ut Angelus perfectiuscognoscat Deum per suam substantiam, quam per cognitionem cujuscumque alterius inferioris effectus Dei, quod videntur omnes communiter docere.
4. Secundum corollarium.—Secundo sequitur, quod Angelus habens alios Angelos sibi aeequales et ejusdem speciei, aeque perfecte cognoscat Deum per cognitionem alterius Angeli sibi aequalis, ac per cognitionem sui. Patet, quia eognoscit Deum per aequale medium, et per idem lumen, et cum eadem apphicatione virtutis. Neque obstabit, quod se cognoscat per suam substantiam, et alium per speciem: nam id non obstat, quo minus aequalis sit cognitio, quia species proportionata objecto tam perfectam cognitionem illius efficit, caeteris paribus ex parte potentiae, sicut facit ipsum objectum per se assistens potentiae. Sicut visio Dei non esset minus perfecta elicita per speciem creatam, quam nunc sit per ipsam divinam essentiam, si caetera essent paria, ut supra in propria materia dixi, et Angelus ipse, si per speciem se cognosceret, non minus perfecte se cognosceret, ut supra etiam tetigi. Unde etiam unus Angelus non minus quidditative, et com- prehensive, nec minus clare, et intense cognoscit alium Angelum sibi aequalem per speciem ejus, quam se per suam substantiam, ergonec Deum minus perfecte cognoscit. Consequentia videtur evidens, et antecedens patet, quia ex parte luminis est aequalis efficacitas ad utramque cognitionem: species autem cum sit proportionata objecto, potest adaequate cooperari lumini non minus, quam si ipsum objectum per seipsum immediate cooperaretur. Ratio denique est, quia non est minus perfecta actio, quae sit per instrumentum, quam quae sit sine illo, quando instrumentum est proportionatum.
5. Objectio contra proaimum corollarium.— Solutio. — Dices: Deus melius. cognoscitur per medium quod immediatius, et melius repraesentat ipsum, sed melius repraesentat Deum substantia Angeli, quam species intelligibilis, ergo. HRespondeo, aequivocationem committi : nam revera medium, per quod cognoscitur Deus, non est species, sed est substantia Angeli cogniti per talem speciem: at illa substantia non minus repraesentat Deum, quam altera sibi aequalis. Quod si sit sermo de medio incoenito, sic substantia Angeli Deum per illam cognoscentis, licet in sua entitate sit perfectior, et similior Deo, quam species intelligibilis alterius Angeli, nihilominus in ratione principii repraesentativi efficienter, non magis, neque propinquius repraesentat Deum, quam species alterius Angeli aequalis, quia sicut species ejus non repraesentat Deum immediate, sed efficiendo coguitionem alterius Angeli aequalis, ita nec substantia Angeli repraesentat immediate Deum, sed concurrendo effective ad cognitionem sui: illa ergo differentia nihil refert ad inaqualitatem cognitionis Dei.
6. Tertium corollarium proponitur et discutitur. — Bannez cum Victoria sequitur partem affirmationis seu propositum corollarium. — Tertio sequi videtur ex dicto fundamento, unumquemque Angelum perfectius cognoscere Deum per speciem superioris Angeli, quam per suam substantiam, quia si causa cognoscitur per effectum, perfectius cognoscetur per effectum perfectiorem, eique similiorem. Dices, hoc esse verum, si caetera sint paria, hic vero non ita esse: nam Angelus se, et aequales comprehendit, non vero superiores. Sed contra hoc est, quia multi censent, Angelum inferiorem comprehendere superiorem. Unde ex hoc principio sequitur hoc corollarium Bannez, et citat Victoriam. Verum tamen, etiamsi Angelus inferior non comprehendat superiorem, nihilominus videtur corollarium, et ratio ejus procedere. Quia licet demus, Angelum inferiorem non ita distincte cognoscere omnia, quae eminenter continentur in superiori, vel omnes rationes, au modos, vel habitudines ejus, hoc parum videtur referre ad cognitionem Dei per Angelum cognitum, multo enim plus referre videtur, quod inferior cognoscit Angelum superiorem clare, et quidditative, ut perfectiorem in gradu intellectuali, ac subinde ut magis ad imaginem, et similitudinem Dei. Nam inde ducitur ad melius, et distinctius concipiendam Dei perfectionem in natura intellectuali, et omnipotentia, et similibus attributis.
7. Arguitur vero in oppositum.—In contrarium autem esse videtur, quia haec comparatio fieri potest vel in proprietatibus, et perfectionibus cognitionum, quae ex parte luminis, et cognoscentis considerantur, vel ex illis, quae in objecto cognoscuntur, vel ab illo pendent. At ex parte cognoscentis nulla potest fieri comparatio, quia non de diversis Angelis, sed de eodem nunc loquimur, qui per quodcumque medium Deum cognoscat, semper eodem lumine, et eadem intensione, et efficacia operari potest. Nec etiam ex parte rei cognitae, scilicet Dei, potest esse inaequalitas, quia imprimis idem Deus per quemcumque effectum cognoscitur esse, seu an sit: nam in quocumque effectu tam parvo, quam magno, cognoscit Angelus Deum esse. Item cum aequali evidentia, quia ex parte rei tam necessaria connexio est inter minimum effectum, verbi gratia, materiam primam, et esse Dei, sicut est inter supremum Angelum et Deum, et ex parte luminis cum eadem claritate videt Angelus illam necessariam connexionem, et in hoc consistit evidentia, ergo quoad quaestionem, an est, tam perfecte cognoscit Angelus Deum per cognitionem terrae, sicut per cognitionem sui. Rursus tam evidenter cognoscit Angelus Deum esse infinitum, per terram, sicut per se ipsum, quia utroque medio cognoscit esse creatorem, et tam infinita perfectio, et potentia est necessaria ad creandum minimum effectum, sicut majorem, ergo utroque medio cognoscit Deum esse infinitum, et consequenter omnipotentem, et omnino perfectum, et sic per utrumque medium omnia Dei attributa cognoscuntur, ergo ex parte rei cognitae aeque perfecte cognoscit Deum Angelus sive per seipsum, sive per alium superiorem, aut inferiorem, vel res alias ipsum cognoscat.
8. Instantia contra proxime dicta. — Res- ponsio. — Dices: licet in his, quae narrata sunt, sit aliqua aequalitas quoad esse et quoad perfectionem, vel perfectiones de Deo cognitas ( nostro loquendi modo) nihilominus esse posse inaequalitatem in modo cognoscendi etiam ex parte rei cognitae, scilicet, quia distinctius et clarius concipitur, videlicet distinctiorem, vel perfectiorem conceptum de Deo formando, vel per habitudinem ad plures effectus illum concipiendo. Sed contra hoc est, quia per nullum effectum Dei quantumvis perfectum, potest concipi Deus ab Angelo proprio positivo conceptu Dei, sed solum communi aliquo conceptu additis negationibus aliquarum imperfectionum creaturarum, vel respectibus propriis Dei, sed utrumque aeque fieri potest, cognoscendo Deum per inferiorem, ac superiorem effectum, ergo. Minor probatur, quia per omnem effectum cognoscitur Deus sub ratione entis a se, et non ab alio et in se, id est, non in alio et actus puri, id est, non compositi et sic de aliis negationibus, quae non minus per unam cognitionem, quam per aliam adjungi possunt. Et positivus conceptus communis ad summum determinari potest ad conceptum substantiae spiritualis et intellectualis, qui non perfectius concipitur de Deo cognito per superiorem, quam per inferiorem Angelum, quia semper quidquid positivum ibi est, commune est omni substantiae intellectual et solum determinatur ad Deum per negationem compositionis, dependentia, aut limitationis. Quoad respectus vero, eo ipso quod Deus cognoscitur omnipotens, cognoscitur sub respectu ad omne creabile, quod vero ipsa creabilia plura, vel meliora cognoscantur, pertinet quidem ad meliorem cognitionem creaturae, ad distinctiorem autem Dei cognitionem nihil pertinere videtur.
9. Assertio prima circa tertium corollarium. — In hoc puncto tria dicenda videntur, distinguendo inter cognitionem, quod Deus sit, vel quid sit. Primum est, per omnes cognitiones, quas unus Angelus de Deo habet, sive per substantiam suam, sive per species aliarum rerum magis, vel minus perfectarum, aeque perfecte cognoscere Deum esse. Probatur ex supradictis, quia idem esse de Deo cognoscitur, et cum eequali evidentia per omnes illas cognitiones, ergo quoad hanc partem sunt aequales. Consequentia est clara, quia praecise stando in quaestione an sit Deus, nihil aliud est, in quo po sit esse inaequalitas. Antecedens vero quoad primam partem probatur, quia per quamcumque illarum cognitionum manifestatur Deus ut habens esse de necessitate et a se, quod esse uni- cum et idem est. Quod alteram vero partem jam probatum est illud antecedens, quia ex parte medii tanta est necessitas et connexio cum esse Dei in minimo effectu, sicut in maximo. Et haec ratio directe probat de quacumque cognitione Dei respectiva, seu intime conjuncta cum cognitione effectus, ita ut per eumdem actum fiat, consequenter vero etiam procedit assertio in cognitionibus absolutis, quibus Deus solus per se et directe cogitatur, ut ens necessarium et a se, abstrahendo ab actuali consideratione alicujus effectus in particulari: nam illa etiam cognitio est de eodem esse Dei et non potest excedere aliam in evidentia, cum inde illam accipiat, quatenus ab illa procedit aliquo modo et in ea, vel in virtute ab illa relicta nititur, ut supra declaravi.
10. Assertio secunda. — Secundo dicimus, si consideretur Angelus, ut cognoscens, quid sit Deus per solos materiales effectus, non perfectius cognoscit illum per effectum perfectiorem, quam per minus perfectum, nec perfectius per plures, quam per singulos, nisi valde improprie et secundum quid. Probatur, quia non plures perfectiones, nec majori evidentia cognoscit Angelus de Deo per plures, vel meliores effectus materiales, quam per unum minus perfectum, ut probat ratio posteriori loco facta, neque etiam ex vi talium effectuum concipitur Deus clariori modo, aut magis distincto, ergo nullus excessus perfectionis in illa cognitione per meliores effectus materiales considerari potest, quia non est alia proprietas cognitionis, in qua excessus ille spectari possit. Probatur autem minor, quia nulla res materialis est ad similitudinem, vel imaginem Dei. Unde omnes simul non transcendunt rationem vestigii, quia non conveniunt cum Deo in proprio gradu ejus, qui est intellectualis, nec in proprio essendi modo indivisibih et spirituali. Et ideo per haec omnia materialia media non potest formari de Deo conceptus, nisi valde metaphoricus et improprius Dei, qualis etiam per minimum effectum formari potest. Et haec ratio de omni Dei cognitione fundata in his effectibus procedit, sive sit per eumdem actum, quo effectus cognoscitur, sive per diversum. Et ita ad utramque cum proportione applicanda est assertio.
11. Objectio contra proacimam probationem. —Solutio. — Dices, etiam in rebus materialibus sunt diversi gradus: nam praeter gradum substantiae invenitur gradus viventis et cognoscentis aliquo modo, ergo etiam inter effectus materiales perfectius cognoscetur Deus ab An- gelo per effectus viventes, quam per non viventes, et perfectius per cognoscentes, quam per carentes cognitione: nam per hos cognoscetur Deus, ut vivens et cognoscens, non per alios. Respondeo, etiam per effectum non viventem cognosci, Deum debere esse viventem et cognoscentem, quia cognoscitur esse infinitae perfectionis, et consequenter habere optimum modum. essendi et operandi, et ideo Angelus non minus hoc penetrat ex cognitione eftectus imperfecti, quam perfectioris, et ex hac parte aequaliter cognoscit, quid sit Deus per illos effectus. Aliunde vero, quia vita et cognitio materialis non attingit gradum vitae et cognitionis divinae, ideo non conducit ad concipiendum magis proprie et distincte Deum. Quod si est aliquis excelsus, est valde imperfectus et metaphoricus. Ad eum modum, quo lux etiam corporalis habet quamdam majorem proportionem, ad cognoscendas per illam proprietates Dei, tamen quia illud solum est per quamdam proportionalitatem et metaphoram, ideo respectu Angeli parum, vel nihil conducit ille effectus ad cognoscendum melius Deum, quam per alios effectus materiales cognosci possit. Et hoc magis ex sequenti assertione confirmabitur.
12. Assertio tertia bipartita. — Probatur prior pars assertionis. — Tertio dicendum est, Angelum perfectius cognoscere, quid sit Deus per seipsum, vel per aliquem alium Angelum, quam per omnes materiales effectus : inter ipsos autem Angelos parum conducere ad augendam Dei cognitionem, quod per cognitionem sui, vel aliorum, vel inferiorum, vel superiorum fiat. Quae assertio de utroque etiam modo cognoscendi Deum, sive per eumdem actum cum ipso effectu, sive per distinctum accipienda est, servata proportione. Et non fit comparatio in veritate, aut certitudine, vel evidentia cognitionis, quia in his non potest esse inaequalitas, cum eadem sit veritas cognita, eademque ejus necessitas, et idem Iumen angelicum, per quod cognoscitur: sed fit comparatio in modo cognoscendi, et concipiendi eamdem veritatem per media diversa. Et sic probatur prior assertionis pars, quia inter Deum, et Angelos (idemque de anima rationali intelligendum est) est peculiaris convenientia, et formalis similitudo in gradu intellectuali, propter quam dicitur homo factus ad imaginem Dei, quod perfectiori modo convenit Angelo, ut docet D. Thomas, 1 p., q. 93, art. 3, et ideo Angelus non cognoscit in se Deum, ut in qualicumque effectu, sed specialiter ut in similitudine, et imagine, utique cognita, ut supra declaravi, et ideo ex vi cognitionis sui, vel alterius Angeli specialiori quodam modo magis proprio, et distincto cognoscit Angelus Deum, quam per omnes inferiores effectus. Et quoad hoc verissime dicitur, quod licet AngeIus non cognoscat in Deo majorem perfectionem, ac subinde nec plura attributa per hoc medium angelicum, quam per inferiora, nihilominus simpliciter cognoscit illum perfectius, quoad quid est, quia secundum conceptum magis proprium, seu minus remotum cognoscit vitam, cognitionem, et sapientiam Dei, et proprium gradum quasi specificum, in quo Deus existit. Sic enim dixit D. Thomas supra similitudinem Angeli ad Deum esse quodammodo in ratione specifica, et ideo gradum imaginis attingere. Atque haec assertio evidentius considerari potest in illo actu cognitionis, quo Angelus per se primo contemplatur Deum, non cogitando actu, vel per illum actum de creatura, nec de imagine creata, ut creata est, sed transeundo statim ad Deum repraesentatum in illa imagine, ex praesupposita cognitione ejus, vel ex virtute quasi habituah inde relicta, ut supra explicavi, cum D. Thoma, qui de hoc actu specialiter loquitur in dicto art. 3, q. S, de Verit., ad. 18. Per hunc ergo actum Angelus expressius cognoscit Deum cum omni perfectione intellectuali summa in illo gradu, et altiori modo concipit ipsum, quam per inferiora media, quia ad concipiendum nititur in ejus imagine aliquo modo propria, et formali, et in hoc directe, ac praecipue incumbit, ut illum, ejusque perfectiones pro viribus concipiat.
13. Posterior assertionis pars priori non repugnat, et probatur. — Hinc tamen videri potest difficilis altera pars: nam si ratio imaginis in medio cognoscendi confert ad meliorem cognitionem Dei, cur perfectior imago non inducet perfectiorem cognitionem, caeteris paribus. Sed nihilominus illa pars non repugnat priori. Et declaratur, ac probatur in hunc modum, quia in gradu eadem est similitudo omnium Angelorum ad Deum, et in uno Angelo non est major convenientia in numero perfectionum, aut attributorum, ut sic dicam, sed omnes sunt in omnibus, licet in uno sint perfectiores, et cum majori participatione divinae perfectionis, quam in alio. Haec autem differentia inter Angelos parum videtur referre ad cognoscendum de Deo distinctius, aut clarius, quid sit, quia per cognitionem cujuscumque Angeli, etiam perfectissimi, positive solum co- gnoscitur Deus, ut substantia intellectualis, et ut hic conceptus fiat proprius Dei, addenda est negatio aliqua, sed utrumque aequaliter fieri potest per cognitionem cujuscumque Angeli, quia gradus intellectualis praecise spectatus in omnibus aequaliter, et univoce inven:- tur, et sicut Angelus cognoscendo Deum per seipsum, removet a Deo omnes imperfectiones, quas in se videt, scilicet, compositionem, limitationem, etc., ita etiam cognoscit esse removendam omnem talem imperfectionem in quocumque gradu, et modo, et hoc ipsum cognoscit de Deo per cognitionem cujuscumque alterius Angeli, sive inferioris, sive superioris, ergo quoad hoc tam perfecte cognoscit Deum per alios, sicut per se, et per inferiores, sicut per superiores. Neque apparet, quae major perfectio esse possit in cognitione Dei, ratione medii perfectioris, cum illa major perfectio ad formandum de Deo meliorem conceptum, aut magis proprium, non solum specificum, verum etiam genericum, aut analogum non conducat.
14. Occurritur argumentationi factiae initio preecedentis numeri.—Unde non obstat argumentatio illa: ratio imaginis conducit ad perfectiorem cognitionem, ergo perfectior imago conducet ad cognitionem magis perfectam. Negatur enim haec illatio, quia ratio imaginis addit novam conyenientiam formalem in gradu quasi specifico cum Deo, quam non habent effectus, qui non sunt ad imaginem Dei. Major autem perfectio intra latitudinem imaginis non addit novam formalem convenientiam cum Deo, nec facit, ut ratione illius modo altiori, aut magis proprio, aut expresso concipiatur Deus, et ideo non est similis ratio. Et propter hanc fortasse causam D. Thomas nihil dicere curavit de modo, quo Angelus cognoscit Deum per species aliorum effectuum Dei, sed de sola cognitione Dei per substantiam Angeli cognoscentis mentionem fecit, et illam quasi unicam Angelo tribuit, non enim id fecit, quia alias negare voluerit, sed quia illa est cognitio maxime connaturalis Angelo, et quasi inseparabilis ab illo. Et aliae, quae esse possunt per species rerum materialium, ab illam non attingunt, quae vero per species aliorum Angelorum haberi possunt, nihil perfectionis intensivae addunt priori cognitioni: extensiva autem multiplicatio per se clara erat, nec speciali explicatione indigebat. Et per haec sufficienter patet responsio ad rationem dubitandi pro utraque parte positas.
15. Dubium incidens resolvitur. —Hinc etiam facile expeditur dubium hic incidens, nimirum, am Angeli perfectiores perfectius cognoscant Deum, quam inferiores. Dicendum est enim ex parte cognoscentis perfectius cognoscere, quia majori lumine, et clariori, ac simpliciori actu, ut per se notum est. Ex parte vero rei cognitae non perfectius, quia nec per media magis necessaria Dei existentiam cognoscere possunt, neque de ejus essentia possunt magis proprium, vel expressum conceptum formare, neque plures perfectiones ratione distinctas, saltem respectu nostri, superior Angelus de Deo cognoscit, quam inferior, ergo ex parte rei cognitae non perfectius cognoscit inferiorem, quam ipse inferior seipsum, utique ex parte rei cognitae, licet ex parte cognoscentis lucidius, et clarius cognoscat. Eodem ergo modo se habent, respectu Dei, quia unusquisque cognoscit de Deo, quidquid naturalter a qualibet creatura cognosci potest.
16. Quaestiones alie de Angelorum cognitione resolvuntur. —Objectio. — Responsio. — Hinc etiam cessant interrogationes aliae, quae hic fieri solent, scilicet, utrum perfectius cognoscat Angelus Deum per suam substantiam, et per speciem alterius rei simul, quam per solam substantiam suam, vel per solam speciem. Item, an perfectius per speciem repraesentantem simul omnes coelos solos, quam per repraesentantem unum tantum Angelum. Item, an perfect:us per unius Angeli supremi, quam omnium inferiorum simul, vel quam per speciem totius universi, si totum per unam speciem repraesentetur, vel si pluribus speciebus fingamus, Angelum simul, ac perfecte ad eamdem cognitionem uti. In his enim omnibus, et similibus censeo, si in medio, per quod cognoscitur Deus, includatur gradus intellectualis, non cognosci perfectius Deum, etiamsi cum re illius gradus conjungantur res inferiorum graduum, nec minus perfecte etiamsi non conjungantur: nec etiam referre, quod plures Angeli, vel unus tantum in illo gradu cognoscantur, quia ratio facta in secunda parte tertiae assertionis aeque in his omnibus procedit. Et eadem ratione plus conferet cognitio unius Angeli ad cognoscendum melius Deum, quam cognitio plurium, vel omnium rerum corporalium sine gradu intellectuah. Et eadem ratione multitudo effectuum cognitorum non faciet Angelo melius cognoscere Deum, si omnes illi inferiores effectus gradu rerum corporalium non transcendant, ut ex prima assertione, et ejus ratione colligitur. Solum videtur obstare, quia pluralitas effectuum di- versarum rerum videtur potentiam operantis magis ostendere, et sic conferre ad meliorem cognitionem ejus. Sed, ut dicebam, hoc augmentum extrinsecum est, respectu potentiae, praesertim ubi per singulos effectus cognoscitur infinitas potentiae: vel certe dici posset, conducere ad quoddam augmentum extensivum potentiae, non tamen ad augmentum intensivum quidditatis, vel perfectionis Dei.