Text List

On this page

Caput 23

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Quae sit propria ratio, ob quam angeli alienje voluntatis actus naturaliter cognoscere non possunt

CAPUT XXII. QUAE SIT PROPRIA RATIO, OB QUAM ANGELI ALIENJE VOLUNTATIS ACTUS NATURALITER COGNOSCERE NON POSSUNT.

1. Difficultas aperitur in opinione negante species in Angelis. — Libertas non addit actui realem moduwn, sed denominationem eatrinsectin. — In hoc puncto valde laborant theologi, quia revera difficile est. Et aperitur difficultas. Primo, ac praecipue juxta opinionem asserentem, Angelum cognoscere omnia objecta naturalia, seu proportionata suo lumini naturali sine speciebus, solo suo lumine intellectuali a natura dato. Quia intellectus angelicus potens est ad cognoscendos perfecte, et intuitive hos actus voluntatum, et e contrario illi actus sunt objecta intelligibilia in actu, quia spiritualia, et non improportionata angelico intellectui per excessum, ergo poterit illos cognoscere naturaliter, si voluerit. Consequentia videtur evidens quasi ex identitate terminorum, quia idem est habere potentiam naturalem, et naturaliter posse. Antecedens vero quoad utramque partem probatur, primo quia ille actus non habet tantam perfectionem in genere entis, ut ratione illius excedat virtutem intellectivam Angeli: nam perfectior est ipsa voluntas, et tamen cognoscitur a quocumque Angelo: nec modus, quo fit, libere ad illam improportionem sufficit. Tum quia fieri libere non addit actui intrinsecum realem modum, sed tantum denominationem a potentia agente cum intrinseca potestate non agendi: unde cum Angelus cognoscat voluntatem alterius, utramque partem potestatis, agendi utique et non agendi, in illa videt, et ideo si actus ratione suae entitatis non est improportionatus, neque propter modum illum erit, quia viso actu, et potentia, videbitur denominatio, quae inde resultat. Tum etiam quia licet actus libere fiat, postquam factus est, jam est determinatus ad unum, et necessarius illa necessitate, qua id, quod est, necesse est esse, ergo licet ille modus effectionis faciat illum actum improportionatum objectum, ut naturaliter possit cognosci ut futurum, non tamen ut praesens, et jam existens. Tum denique quia actus imperati a libera voluntate etiam fiunt libere, et ideo ut futuri non possunt praesciri, nihilominus tamen jam facti videntur ab Angelo, et sunt objecta proportionata, ergo eadem ratione in actibus elicitis jam factis ex sola liber- tate non oritur improportio, ac proinde ex parte sua visibiles sunt, eo ipso, quod facti sunt: ex parte vero Angeli non deest potestas, quia ultra lumen naturale nullum aliud principium agendi est illi necessarium, juxta hanc sententiam: ergo habet in se, et de se potestatem naturalem. Secundo probatur idem antecedens, quia Angelus de facto videt affectus alterius, si ille consentiat, ergo habet in se virtutem sufficientem ad cognoscendos illos, quia consensus alterius non dat illi virtutem, nec auget ejus lumen intellectuale, et ipse non indiget alio principio, nec alia virtute.

2. Ostenditur eadem difficultas in opinione concedente species acquisitas.— Secundo aperitur eadem difficultas juxta opinionem eorum, qui dicunt, Angelum intelligere per species a rebus acceptas: nam possunt Angeli sumere species ab omnibus aliis rebus creatis ordinis naturalis, et actu existentibus, ergo etiam ab istis actibus. Antecedens supponitur in hac sententia, quia Angeli possunt omnia alia cognoscere naturaliter, et hic est modus cognoscendi naturalis illorum. Consequentia vero probatur contra eamdem sententiam , primo quia isti actus sunt intelligibiles actu, ergo si Angelus potest accipere species a rebus materialibus, et ab actionibus nostrae phantasiae, et appetitus sentientis, cum haec omnia tantum sint in potentia intelligibilia, poterunt melius eas ab his actibus accipere. Et e contrario Isti actus comparati ad substantiam, et potentiam angelicam, sunt objecta inferiora, et (ut ita dicam) minus intelligibilia, ergo si potest Angelus accipere species ab inferioribus, et superioribus objectis, poterit etiam ab his mediis actu existentibus. Secundo quia quando alter Angelus consentit, alius accipit speciem a suo actu, ut illum cognoscat: jam enim illum cognoscere potest, et consequenter per speciem ab illo accipiendam, juxta hanc sententiam, ergo eamdem speciem accipere poterit sine consensu alterius Probatur consequentia, quia Angelus accipit species a rebus per virtutem sui intellectus agentis juxta praedictam sententiam, sed virtus intellectus agentis unius Angeli non minuitur, vel augetur per consensum, vel dissensum alterius, ergo ex se potens est ad speciem accipiendam, altero etiam non consentiente. Quod si quispiam dicat, Angelum non accipere speciem a re aliqua sine cooperatione ipsius objecti, adhuc instatur, quia efficientiam hanc habere poterit actus unius Angeli in intellectum alterius multo melius, quam materiale objectum: ergo ha- bebit illam. Nec dici potest, quod in ea pendeat a voluntate Angeli, cujus est actus, quia ille actus aget per modum objecti intelligibilis, ergo naturaliter agit, ergo independenter a voluntate Angeli, in quo est. Confirmatur a simili: nam supra dicebamus, Angelum cognoscere, rem praeteritam fulsse per speciem relictam ex cognitione ejusdem rei praesentis : nam illa species naturaliter manat ex tali actu, nec potest impediri per voluntatem Angeli cognoscentis, ergo similiter si actus voluntatis unius Angeli efficit speciem in alio Angelo, naturaliter illam efhiciet, et consequenter per illam poterit unus Angelus cognoscere actum voluntatis alterius sine alia manifestatione, quia ipse actus se naturaliter prodit.

3. Declaratur difficultas in opinione concedente Angelis species inditas. — Potentia capaa actus secundi est etiam capaa actus primi. — Futuritio nihil ponit in objecto. — Tertio declaratur difficultas in opinione, quod Angeli cognoscunt per species inditas, quas habent a principio suae creationis ad cognoscenda omnia, quae discursu temporis cognituri sunt. Quia unus Angelus ex se et natura sua capax est specierum actuum cujuslibet liberae voluntatis creatae, ergo recipit illas inditas a principio, ergo per illas poterit cognoscere hos actus statim, ac fiunt, sine dependentia a consensu ejus, cujus est actus. Primum antecedens patet, quia Angelus est capax naturaliter cognitionis talium actuum, quia tandem aliquo modo illos cognoscit sine supernaturali lumine, sed solo naturali, ergo etiam est naturaliter capax specierum talium actuum. Probatur consequentia, tum quia potentia capax actus secundi, est etiam capax actus primi, tum etiam quia tantum se extendit ex parte objectorum potentia naturalis intellectus receptiva specierum, quantum se extendit potentia naturalis activa intellectionum, quia utraque est objecti proportionati et connaturalis, et ideo utraque inter se servant proportionem, alas non essent bene institutae, cum potentia naturalis activa intellectus non possit actionem elicere, nisi prius, quatenus passiva est, in actum primum reducatur. Prima vero consequentia principalis rationis videtur supponi ab ista sententia, juxta quam argumentamur. Quia Angeli ex natura sua postulant, ut sint semper in actu primo constituti ad omnes actus secundos, quos virtute natural elicere possunt, ut haec sententia supponit, sed Angeli discursu temporis eliciunt actus secundos, quibus hos actus cognoscant, ergo a principio fuerint con- stituti in actu primo ad tales actus secundos, ergo receperunt species inditas alienorum actuum, quos postea per suas intellectiones cognoscunt. Secundo probatur eadem illatio, quia Angelus potest cognoscere hos actus, priusquam fiant, ut possibiles, quoad quidditativam eorum cognitionem: hoc enim non excedit naturalem virtutem Angeli, ergo saltem ad hunc finem habebit species innatas talium actuum. Sicut dicebamus supra, habere Angelum innatas species singularium contingenter futurorum, quia potest semper illa singularia cognoscere quidditative et sub esse possibili, licet non possit illa cognoscere ut futura, idem ergo erit de his actibus. Atque hinc tandem probatur altera consequentia principalis argumenti, quia per species rei singularis possibilis videri potest ab Angelo eadem res intuitive, eo ipso quod talis res existit, ut supra declaratum est, ergo cum Angelus habeat species mei consensus liberi ut possibilis in tali tempore, eo ipso, quod in tali tempore sit talis actus, poterit illum intueri. Et in hoc est magnum discrimen inter actus hos ut futuros et ut jam factos: nam licet Angelus innatas species illorum jam habeat, eosque ut possibiles cognoscat, non cognoscet illos ut futuros antequam fiant, quia futuritio nihil ponit in objecto, ut terminet actum intuitivae visionis: actualis autem productio illorum ponit in eis entitatem realem, per quam possunt terminare intuitivam cognitionem, ergo co ipso quod fiunt, videri poterunt ab aliis Angelis eorum species habentibus. Neque potest hoc impedire voluntas ejus, cujus est actus, cum nec diminuat virtutem intelligendi aliorum, nec repraesentationem specierum, neque aliquod velamen (ut sic dicam) actui imponant, quod ejus cognitionem possit impedire.

4. Varice opiniones in empedienda proposita difficultate. — Prima recurrit ad negationem divini concursus. — In expedienda hac difficultate et ratione reddenda hujus mysterii variae sunt opiniones theologorum. Prima totam hujus rei rationem veluti physicam in divinam voluntatem reducit. Dicunt enim hujus sententiae auctores, ex parte Angeli nihil deesse, quominus naturalter posset hos actus cognoscere, ut discursus facti probare videntur, Deum tamen statuisse non concurrere cum aliquo Angelo ad videndos actus liberos alterius, nisi isto volente et ordinante, quantum ex se est, actum suum ad alterum, ut illum cognoscat. Atque ita rationem, cur illos aliter cognoscere non valeat, solum esse, quia non habet aliter paratum Dei concursum. Dixi autem, ab istis non reddi aliam rationem physicam, quia moralem rationem, ob quam Deus decreverit, non dare concursum, facile reddent, ut infra etiam nos dicemus. Hanc opinionem tenuit Ochamus, in 2, quaest. 20, ubi de potestate naturali Angeli ad videndos actus absolute loquimur, afirmando Angelum habere illam, de negatione autem divini concursus solum dicit, forte Deowm nolle congere, et consequenter sub eadem dubitatione dicit, quod forte de facto Angelus non cognoscit hos actus. Simih fere modo loquitur Gabriel, lect. 31, in Canon., et in 2, d. 9, quaest. 2, art. 2, nam posita potestate in Angelo, de facto ait, non sempcer cognoscere hos actus, quia non semper Deus concurrit, unde indicat, non esse de hoc legem statutam, sed suae voluntati hoc Deum reservasse. Statim vero de daemonibus simpliciter dicit, Deum non concurrere cum illis, in bonis autem Angelis addit particulam forte. Et hoc sequuntur ibi Bassolus, quaest. 2, Lichetus, quaest. 1, Major, quaest. 3, qui magis determinate in utroque de facto loquitur. Et Holcotus, in 2, q. 4 ad 2, principale, ubi in summa dicit, totum pendere ex divina ordinatione. Ác denique praecipuus auctor hujus sententiae videtur fuisse Scotus, qui in 2, d. 9, quaesst. 2, ad argumenta secundae quaestionis absolute affirmat, Angelum posse, de facto autem nihil dieit. At vero in 4, d. 10, quaest. 8, ad 3, de daemonibus absolute dicit, non cognoscere hos actus, quia non permittuntur, de bonis autem nihil dicit. Et durius loquitur in 4, d. 45, quaest. 4, ad 2.

5. Examinatur proxima sententia. — Haec sententia quatenus simpliciter affirmat, Angelum posse viribus suis naturalibus cognoscere hos actus, parum consentanea est Scripturae, et Patribus, quia Scriptura soli Deo tribuit, quod haec cognoscat, non certe quia solus ille de facto haec cognoscat: nam Angeli sancti, et beati haec cognoscunt vel in Verbo, vel per revelationem, ergo quia solus Deus virtute sua, et nativa potestate haec potest cognoscere. Et hac ratione dixi supra, ex eo solum quod Christus ostendat se cognitionem cogitationum cordium, non recte inferri immediate, illum esse Deum, quia poterat per supernaturalem revelationem illa cognoscere, etiamsi esset purus homo, tamen quia aftirmabat se esse verum Deum, et consequenter profitebatur, se propria virtute cognoscere cogitationes cordium, recte inde ostendebat, se esse Deum, ergo contra hanc doctrinam est, Angelis hanc divinam proprietatem attribuere. Ad hoc autem duo respondet Scotus,in ultimo loco citato. Unum est, proprium esse Dei haec cognoscere ut judicem universalem occultorum, quomodo Angeli non possunt illa cognoscere. Aliud est, Deum perfecte, et universaliter ista cognoscere, ita ut a nemine possit impediri, quod non habent Angeli. At primun valde frivolum est, quia ad vim cognitionis, aut scientiae valde extrinsecum est, quod cum illa conjungatur munus judicis. Nam Scriptura cum in hoc exaggerat singularem Dei scientiam, non minus judicis, sed vim cognoscendi perpendit et commendat. Et Christus revelando cordium occulta, ostendebat se Deum, non ex eo, quod ostenderet se universalem judicem, hoc enim alterius negotii erat, sed praecise ex singularitate cognitionis, ut sancti colligunt. Aliud etiam non satisfacit, quia illo modo etiam cognoscere formicam est propriam Dei, quia solus potest non impediri, velquia infinito modo cognoscitillam: nam Angelus impediri potest, ne illam cognoscat, si Deus nolit concurrere. Quis autem dicat, solum Deum cognoscere formicam, quia solus cognoscit sine concursu alterius, vel infinito modo. Praeterea illo modo diceret aliquis, Angelos posse cognoscere futura contingentia naturaliter, licet possint impediri per negationem concursus divini, et Dei solum esse proprium scire illa perfectissime, et ita ut a nullo possit mnnpediri: consequens autem absurdum est, ergo et illud prius. Probatur haec ultima consequentia, quia eodem modo quoad hanc partem loquentur Scriptura, et Sancti de cogitatione actuum cordis, quo de cognitione futurum. Ex quo potest converti argumentum: nam Angeli ita ignorant futura, ut et se non possint illa cognoscere, neque ideo non possunt, quia non habent concursum, sed potius, quia non possunt, ideo nec concursum paratum habent, ergo similter non possunt cognoscere occulta cordium. Probatur consequentia, quia Scripturae eodem modo de occultis cordium, et de futuris loquuntur, et potestatem illa cognoscendi soli Deo attribuunt, et Sancti similiter utrorumque cognitionem divinitatis signum aequaliter ponunt.

6. Modus alius emplicandi predictam sententiam. — Instatur contra illam. — Mapjoris effugium ad varia evempla removetur. — hesponderi vero aliter potest, simpliciter dici posse juxta hanc sententiam, Angelos non posse haec cognoscere, etiamsi impotentia nascatur ex carentia divini concursus, quia illa carentia talis est, ut non sit in potestate eo- rum cooperationem Dei habere: nam cum illa sit conditio necessaria ad operandum, carentia ejus sine potestate habendi illam, inducit impotentiam simpliciter. Sicut si quis esset perpetuo privatus lumine sine potestate illud habendi, vere ac simpliciter dici posset impotens ad videndum. Sed insto imprimis, dictos auctores non ita loqui, imo simpliciter dicere, Angelos posse. Et de facto dubitant, ad interdum sinantur illa potestate uti, vel impediantur. Unde non putant esse denegatum concursum lege certa, et ordinaria: quod autem interdum negetur, si aliquando etiam datur, non satis est ad impotentiam simpliciter, etiam dicto modo explicetur. Deinde si quis omisso modo loquendi illorum auctorum dicat, concursum illum certa et ordinaria lege denegari, et ideo inducere absolutam impotentiam proximam et contrariam potentia, quae includit omnia praerequisita ad agendum, licet in modo loquendi minus repugnet illi dogmati Scripturae et Patrum, nihilominus in re non satisfacit, nec menti Sanctorum quadrat. Nam illa impotentia non oritur ex natura Angelorum, sed omnino ex voluntate Dei, at Scriptura, et Sancti volunt, illam impotentiam esse intrinsecam creatura, et ex imperfectione ipsius oriri: et e converso ob infinitam Dei perfectionem illi esse singulare, haec omnia posse cognoscere. Et praeterea illa sententia dicto modo explicata multum repugnat rationi naturali. Quia alienum est a divina providentia ordinaria, et natural, non sinere creaturam suos naturales motus agere, vel concursum necessarium, et naturae debitum omnibus speciebus, et individuis talem potestatem habentibus semper, et statuta lege denegare. Fuissetque valde superfluum, dare Angelis internam potestatem integram ad haec occulta cordis cognoscenda, et concursum generalem denegare. Ad quam rationem conatur respondere Major variis exemplis in contrarium adductis. Sed nullum est simile. Fatemur enim contingere, naturalia agentia impediri a contrariis, vel ab aliis circumstantiis, ne suos effectus producant, daemones etiam saepissime non permitti a Deo totam potestatem, quam habent, exercere, quia omnia perturbarent, aliquando etiam impedivisse Deum actionem causarum secundarum suum concursum denegando. Verumtamen nunquam per solam denegationem concursus impedivit in tota specie, et omnibus ejus individuis usum potestatis naturalis, et quando id facit in aliquo raro casu, miracusolum reputatur. Angelos autem non cognos- cere haec occulta, non est miraculosum, nec praeternaturale, sed est naturalis conditio eorum, quantum ex Scriptura colligitur.

7. Secunda opinio recurrit ad improporticnem inter intellectum angelicum et actus liberos alienae voluntatis. — Sea improportionis rationes. — Secunda ratio principalis hujus impotentiae angelicae redditur ex parte objecti, nimirum quia liberae voluntatis actus natura sua est objectum improportionatum naturali intellectui cujuscumque creaturae distinctae ab ipsomet exercente talem actum. Rationes autem hujus improportionis plures dantur. Prima est D. Thomsae, in dict. art. 4. Quia isti actus tales sunt, ut voluntas in eis efficiendis extra se soli divinae motioni, et efficaciae subdatur, et ideo soli Deo subduntur quoad cognitionem, extra ipsum operantem. Eamdem raionem habet, dicta quaest 8, de Verit., art. 13, et quaest. 16, de Malo, art. 8, dicens, motum voluntatis humanae pendere ex altissima causa: id autem, quod cadit sub ordine superioris causae, non posse cognosci ab inferiori causa, sed solum ab eadem suprema causa, quae movet, et ab illo qui movetur. Secunda ratio est, quia isti actus sunt formahlter et intrinsece liberi, pendentque intrinsece a causa indifferente, et ideo non minus sunt objecta improportionata, quam res futurae. Hac ratione utuntur Capreolus et Cajetanus, et ad illam divi Thomae rationes reducere conantur. Tertia ratio est, quia hoc objectum tale est, ut natura sua aliquam illuminationem ex parte sua requirat, quae illuminatio sit per voluntatem ejus, qui talem actum liberum habet. Sicut in objecto visibili praeter speciem ejus, ac potentiam requiritur lumen objectum illuminans, ita ergo in praesenti haec est natura talium actuum, ut indigeant illuminatione, seu manifestatione operantis. Ratio autem hujus necessitatis redditur, quia actus isti sunt in altiori ordine rerum ultra res naturales, et ideo nisi aliquo modo ad hunc ordinem per manifestationem redigantur, sunt per se occulti et illuminatione speciali indigent. Et ita etiam aliqui rationem D. Thomae interpretantur, nam per illam (ut aiunt) explicatur radix, a qua oritur haec conditio istorum actuum. Quarta ratio est Gregorii, quia ut objectum sit visibile, debet esse sufficienter propinquum cognoscenti: hi autem actus requirunt intimam propinquitatem ad cognoscentem, id est, quod sint in illo tanquam in subjecto, nec sufficit alia propinquitas etiam intima, et per penetrationem, et ideo non possunt nisi ab illo, cui insunt: et qui illos elicit, cognosci. Quintam fere similem rationem addit Richardus infra citandus, scilicet, quia simplicitas Angeli est alicujus magnitudinis spiritualis limitatae, in qua est etiam profunditas limitata, et ideo non potest Angelus, seu daemon intueri cogitationes animae, quamdiu tenet eas in suo profundo. Unde addit, quod licet daremus, posse daemonem de novo cognoscere aliquam rem sine nova specie, non posset videre actus cordis, nisi anima poneret illos in suo exteriori, ut ait. Sextam rationem indicat Alensis supra fundatam in magna simplicitate horum actuum. Unde ait, posse cognosci per signa, et non in seipsis quia judicia non sunt tam simplicia, sicut ipsi affectus, seu voluntates. Aliam fere similem rationem habet Richardus quam infra attingam.

8. Expenditur prima praecedens ratio improportionis.— Verumtamen omnes istae rationes difficiles sunt et satisfacere non videntur. Prima enim D. Thomae non videtur sufficiens, quia, ut bene argumentatur Durandus, effectus proprii solius Dei, quique ab alio fieri non possunt, postquam facti sunt, naturaliter cognoscuntur ab Angelo, ut patet de substantia animae, vel Angeli, vel coeli: item de potentiis, habitibus et speciebus inditis uni Angelo a solo Deo, quae omnia alii Angeli cognoscunt. Dices, D. Thomam loqui de actionibus. Sed contra, quia ex rebus sumitur optimum argumentum ad actiones. Quae enim est major ratio? Et deinde etiam actio propria Dei, eo modo quo est extra ipsum, potest naturaliter cognosci ab Angelo, ut creatio ipsa, prout est in creatura, infusio speciei intelligibilis naturalis. Denique etiam in his actibus est aliquid per modum qualitatis, et termini, ergo cognoscetur ab Angelo, et consequenter etiam cognoscetur actio intrinseca, per quam fit, quia non est magis occulta, quam terminus. Aliter dici solet, loqui divum Thomam de motibus, qui a creatura fiunt, a solo Deo mota. Sed hoc etiam parum refert : nam a paritate rationis idem sumitur argumentum: nam si ea, quae a solo Deo fiunt, sunt a creaturis naturaliter cognoscibilia, cur non etiam motus, vel actus, qui ab eodem Deo movente creaturam et illa cooperante fiunt? Deinde non magis actus voluntatis videtur a solo Deo pendere, quam actus appetitus sentientis, vel phantasiae, nam omnes isti pendent a solo Deo, ut a causa prima et universali, et unusquisque pendet a sua potentia ut a causa propria, et per se: ergo ob hanc dependentiam non magis sunt occulti actus voluntatis, quam aliarum potentiarum. Respondebitur fortasse, hoc esse speciale voluntatis et intellectus, quod antecedenter a solo Deo moveri possunt per impressionem specierum, luminis, aut habitus, vel alterius similis motionis. Sed hoc quid quaeso, facit, ut actus sit soli Deo cognitus? Nam illamet praevia Dei motio per impressionem speciei, vel habitus, vel cujuscumque alterius rei, quae non sit actus voluntatis, sed antecedat illum ut causa ejus, si sit ordinis naturalis, cognosci poterit ab Angelo et non reservatur soli Deo, etiamsi ab ipso solo fieri possit, ut omnes fatentur et capite sequenti dicemus: ergo licet actus voluntatis pendeat aliquo modo essentialiter a tali motione Dei distincta a concursu generali, non inde sequitur, soli Deo esse notam. Eo vel maxime quod etiam illud, quod de tali motione sumitur, si intelligatur de motione per se necessaria ad actum voluntatis et quae a cogitatione intellectus, et a generali concursu distincta sit, incertum est et fortasse non est verum. Denique per illam rationem non explicatur, quomodo talis actus possit esse occultus Angelo, si alioqui Angelus naturaliter habet sufficiens principium cognoscendi illum.

9. Expenditur secunda. — Hinc ergo Ferrariensis et alii ex Thomistis addunt secundam rationem sumptam ex libertate voluntatis, eamque adjungendam putant rationi D. Thomae. Verumtamen imprimis illa non est ratio D. Thomae, ipse enim non ex libertate reddit rationem, ob quam tales actus sunt natura sua occulti, sed ex peculiari subordinatione, quam habent ad altissimam causam, ut vidimus, et in locis allegatis, praesertim in illa quaestione de malo, expressissime declarat. Deinde ratio illa principium, vel rem satis occultam tanquam per se notam vult credi. Quaestio enim est, cur actus liberi sint natura sua occulü: respondere igitur, quia liberi sunt, est idem per idem resolvere, vel supponere conditionem Lbertatis esse sufficientem causam illius occultationis, sine alia probatione, ac si hoc esset per se notum, cum revera non sit. Quia licet actus libere fiat, postquam factus, jam est determinatus ad unum, et habet sufficientem necessitatem, et actualem entitatem, per quam possit visionem. vult intuitivam terminare: et in hoc est magna differentia inter hos actus jam factos, et futuros. Denique multi sunt actus libere facti, qui nihilominus non sunt occulti Angelo, eo ipso quod facti sunt, ut est haec ipsa motio manus, qua nunc scribo, et alii similes motus hominis. Nam quod isti actus sint liberi tan- tum ut imperati, alii ut eliciti, id est, quod fiant a voluntate mediante alia potentia, et non per se, ac immediate, quid refert, ut jam facii videri non possint. Nam ut futuri eamdem habent improportionem, seu incognoscibilitatem, quia habent indeterminationem, siveillam habeant ab immediata facultate operante, sive a voluntate imperante, ergo pariratione a converso postquam uterque actus est determinatus ad unum, libertas causae nihil illi obstare poterit, quin sit cognoscibilis, sive libertas sit a voluntate eliciente, sive ab imperante, vel si libertascausae occultet actum etiam jam productum, aeque occultabit actum libere imperatum, sicut libere elicitum.

10. Instantie de motu coli non satisfacit Ferrariensis.—Simile argumentum objicit sibi Ferrariensis de motu coeli, supponendo fieri libere ab Angelo, et respondet, illum motum non esse occultum, quia etiam sit in forma coeli. Hoc autem imprimis consequenter non dicitur, quia si ab Angelo, coelum tantum passive se habet, vel si resultat a forma, superflua est motio Angeli. Et praeterea licet fingatur utraque causa necessaria, ut actus sit occultus, satis erit, quod a voluntate libera pendeat, licet simul ab alia causa procedat: ut actus voluntatis libet erit occultus, etiamsi ponatur effective procedere ab obiecto. Praeterquam quod Angelus potest movere lapidem motu sursum, qui nullo modo sit a forma lapidis, et nihilominus talis motus cognoscetur ab aliis. Respondet Ferrariensis illum motum esse paturalem aliis rebus, et hoc satis esse, ut possit cognosci. At hoc impertinens est, tum quia licet ille motus in specie possit esse naturalhs aliis, iste in individuo non potest, quia non potest in alio subjecto esse: ut autem cognoscatur, non satis est, communem speciem illius motus cognoscere, sed in particulari, et in individuo hunc intueri: tum etiam quia potest Angelus movere aerem in sua sphaera motu circulari a Septentrione in meridiem, quia motus nulli corpori est naturalis, nec aeri violentus, sed neuter: ad illum autem solum passive concurrit, et a sola libera voluntate Angeli fit, et nihilominus occultus non est. Praeterea hic etiam urget objectio Durandi, quia omnes motiones, et effectus sunt liberi Deo, et non propterea sunt occulti Angels, ergo licet actus voluntatis Angeli sit quidam effectus liber illi, non inde redditur sufficiens ratio, cur sit occultus. Denique libertas actus solum addit denominationem a potentia, a qua procedit actus, ergo propter illam solam non potest actus occulta- ri, seu reddi incognoscibilis, si alioqui in altero Angelo est lumen intellectuale sufficiens de se ad cognoscendum illum actum, et habens speciem repraesentantem illum. Et ita semper manet integra difficultas, cur potentia sufficienter constituta in actu primo respectu talis objecti, illud cognoscere non possit propter solam denominationem extrinsecam libertatis; maxime cum haec denominatio per idem lumen suffticienter cognosci possit, cognitio actu et principio a quo procedit.

11. Expenditur tertia. — Tertia item ratio vel supponit voluntatem unius Angeli operari aliquid per modum luminis, aut specie in alio Angelo, ut cognoscere valeat suum actum quod dicti auctores non admittunt, ut videbimus, vel valde frivola est. Declaratur, quia voluntas Angeli consentientis, ut actus suus ab alio videatur, nullam rationem illuminationis habere potest. Nam illuminatio aut ex parte potentiae, aut ex parte objecti fieri potest; illuminatio potentiae ponit in illa aliquod Iumen, illa autem voluntas non ponit aliquod Iumen in Angelo, cui talis actus manifestatur, sed illud supponit de se sufliciens, ergo non est illuminatio ex parte potentiae: illuminatio autem ex parte objecti confortat illud ad producendam sui speciem, et ideo quasi complet illud in ratione objecti, sicut fit in objecto visus. At voluntarius consensus Angeli non dat alteri lumen, aut speciem ad cognoscendum, ut auctores illius rationis supponunt, ergo frustra dicunt, per illam voluntatem illuminari. Est enim haec illuminatio nomine tantum ad fugiendam verbis difficultatem, quia in re nullam proprietatem illuminationis habet. Unde integra manet diflicultas tacta, quia ante illam voluntatem alter Angelus habet omnia principia intrinseca necessaria ad cognoscendum actum cordis alterius, nec potest per dissensum, vel carentiam consensus in alio occultari actus ejus, quia ille actus de se est intelligibilis, et aptus terminare cognitionem alterius, quae terminatio non potest impediri per voluntatem ejus, quia nec est medium, per quod tendentia actus in objectum fieri debeat, nec alia ratio impedimenti ibi cogitari potest. Ergo frustra fingitur talis illuminatio. Denique omne ens immateriale est de se intelligibile in actu, ac subinde satis illuminatum objective, seu in ratione termini apti terminare cognitionem, si in alio sit vis intelligendi, ergo non est per necessaria alia illuminatio.

12. Expenditur quarta. — Actus non opus est, ut inhereat cognoscenti ipsum. — Quarta ratio Gregorii solum probat efficaciter, non posse unum Angelum cognoscere actum alterius per ipsummet actum alterius tanquam per principium cognoscendi eumdem actum: nam ad hoc est necessaria conjunctio ejusdem actui cum ipsomet cognoscente, per modum formae, vel alia intrinseca, et connaturali unione, sicut supra dictum est de cognitione substantiae Angeli per ipsammet tanquam per principium, est enim eadem ratio servata proportione. Ad probandum autem absolute quod actus voluntatis sit occultus omnibus alis, est futilis ratio. Quia actus voluntatis alterius non tantum per seipsum, sed etiam per speciem aliquam intelligibilem cognosci potest intuive, et in se: ut autem per speciem cognoscatur, non oportet, ut inhaereat cognoscenti, nec quod aliqua speciali unione illi conjungatur, ergo si in alio est et lumen, et species talis actus, non potest esse illi occultus ex eo tantum capite, quod illi non inhaeret. Major probatur aperte generali ratione, et inductione aliarum rerum intelligibilium actu: nam videri non possunt. Et eadem ratione, et inductione probatur minor, a qua nulla ratione excipi possunt actus voluntatis. Et utrumque etiam convincitur, quia isti cognoscuntur ab aliis Angelis, consentientibus illis, quorum sunt actus: tunc ergo videntur per species, et sine inhaerentia in cognoscente, ergo illa inhaerentia non est per se necessaria ad talem cognitionem, ergo ex defectu ejus non potest reddi ratio, ob quam actus voluntatis sit occultus, quamdiu ipsa non consentit, ut ab alio cognoscatur, si ante illam voluntatem lumen, et species in alio reperitur.

13. Impugnatur amplius. — Confirmatur, quia Angelus cognoscit habitus et species alterius Angeli, neque ad illos cognoscendos oportet, ut inhaereant cognoscenti, quia suflicit, ut species illorum habeat, ergo idem erit de actibus. Neque Gregorius aliquam specialem rationem adducit, propter quam illa conditio in actibus necessaria sit. Manuductio autem, seu conjectura, qua utitur Gregorius, non urget, sic enim ait: Licet unus Angelus sit intime conjunctus homini, et quasi penetrative in illo, et in anima ac voluntate ejus, non poterit intueri actus voluntatis ejusdem, ergo signum est, quod ad intuendum actum est necessarium, ut ipsi cognoscenti intime inhaereat. hespondetur enim imprimis, hanc conjecturam petere principium, quia sumit id de quo est quaestio. Deinde respondetur, nullam esse illationem, nullumque esse tale signum: nam potest id aliunde provenire. Ut si unus Angelus non haberet speciem substantiae alterius, vel animae nostrae, etiamsi esset indistans, seu penetrative in illis, non videret illas substantas, aut species vel habitus earum, et tamen ratio non esset, quia ad haec cognoscenda sit necessaria inhaerentia, vel alia unio realis intima, sed quia est necessaria unio intentionalis per speciem, quae ibi deest, ut supponitur, ergo similiter in praesenti, dato illo antecedenti, quod supponitur, ratio, cur actus sit occultus, non erit, quia non inest Angelo cognoscenti, sed aliunde petenda erit.

14. Expenditur quinta. — Expenditur sexta. — Quinta ratio Richardi parum movet, quia vel petit principium, vel per metaphorica verba, quae explicari non possunt, difficultatem fugit. Nam quid est in anima, vel in Angelo illa profunditas, ad quam non potest alius Angelus ingredi cognitione? Si enim est aliqua specialis conditio voluntatis occultantis suosactus, hanc conditionem, et rationem ejus inquirimus: namsola affirmatio talis profunditatis sine alia ratione, idem est, quod assertionem repetere, et rationem ejus, quam inquimus, non dare: si autem aliquid aliud nomine profunditatis significatur, declaretur, quid illud sit. Nam in profundo ipsius animae est ipsa voluntas, et ibi intrat Angelus ad intuendam voluntatem, et intellectum, et in intellectu videt species, et in voluntate habitus, et fortasse etiam actus mere naturales, si dantur, quae omnia sunt in eodem profundo. Unde quod hRichardus addit, licet videre posset daemon aliquid novum sine nova specie, etiamsi speciem talis rei antea non haberet, nihilominus non posset actus voluntatis intueri. Hoc, inquam, falsum reputo, ut paulo post dicam, et gratis asseritur, quia nulla ejus ratio redditur, in quo laboramus. Sexta denique ratio Alensis nullius momenti est. Primo quia major simplicitas in spiritualibus non occultat rem, sed facit illam magis intelligibilem. Secundo quia non est simplrciter actus voluntatis liber, quam naturalis, neque actus, quam habitus, vel quam ipsa potentia, vel substantia. Tertio quia actus voluntatis humanae non sunt adeo simplices, cum in ordine spirituali infimi sunt.

15. Quam aliam rationem afferat Vasquez. — Inpugnatur. — Secundo. — His ergo difficultatibus alii oppressi succumbunt, dicentes rationem occultatioris istorum actuum solum esse, quia sunt objecta improportionata naturali lumini angelico: hujus autem improportionis non esse aliam rationem postulandam, nisi quia haec est natura talium actuum, quam colligimus ex his, quae nobis de illis revelata sunt. Nam cum natura angelica nobis satis perspecta non sit, mirum non est, quod nec discernere valeamus, cum aliqua objecta sint ills improportionata, licet talia esse ex testimoniis authenticis deducamus. Haec est longissimae disputationis resolutio, et conclusio P. Vasquez in disputat. 200, et in eam veluti necessitate quadam inductus est, quia putat, Angelum cognoscere sine speciebus virtute sui Iuminis: non potuit autem in ipso lumine angelico defectum virtutis agnoscere, nisi ex parte objecti posita improportione, et ideo ad illam recurrit, licet rationem ejus ignorare se fateatur. Non possumus autem in hac ratione quiescere. Primo quia non est absolute verum, actum voluntatis esse objectum improportionatum intellectui angelico: nam in ipsomet Angelo eliciente talem actum, satis proportionatum objectum est sui intellectus, ergo non videtur esse posse improportionatum objectum intellectus alterius Angeli perfectioris, vel aeque perfecti: unde non solum sine ratione, sed etiam contra rationem talis improportio affirmari videtur. Quia omnis improportio inter objectum, et potentiam oritur, vel ex excellentia objecti, vel ex defectu potentiae: sed ille actus non est excellentior respectu aequalis, vel superioris Angeli, quam respectu ejusdem, nec lumen intellectus est minus perfectum, ergo. Secundo quia consentiente Angelo, cujus est talis actus, ab alio cognosci potest, ergo est proportionatum objectum: sed hanc proportionem non fecit consensus ipsius Angeli, quia ille consensus, nec objectum, nec potentiam alterius mutat, ergo antea erat objectum proportionatum, et integra manet ditficultas, quomodo posset sola carentia consensus unius Angeli impedire, ne alius objectum sibi proportionatum intelligat.

16. Tertio impugnatur. — Tertio sic rem declaro, quia duplex ratio in objecto consideratur, moventis, vel terminantis. Vel ergo dicitur ille actus improportionatus in ratione objecti motivi, et hoc non refert, quia si ad intelligendum talem actum non indiget alius Angelus specie impressa, neque motione objecti indiget, quia objectum potentiae cognoscentis non est motivum,, nisi in ordine ad speciem: aut certe si requiritur species, haec su] ponitur in Angelo, ut alii auctores docuerunt: vel dicitur actus ille improportionatus in ratione termini, seu objecti terminativi (ut vocant) et hoc dici non potest, si in alio supponatur lumen sufficiens ad cognoscendam entitatem talis actus, et species ejus, si necessaria fuerit. Quia his positis nulla proportio specialis necessaria est in objecto, ut terminet actum, quia haec terminatio non est aliquid in objecto, sed est denominatio ab actu, nec fit quasi per transitum actus supra objectum, sed per solam repraesentationem, quae fit per actum formaliter in potentia cognoscente, et potest fieri ex virtete cognoscendi, et specie impressa sine nova capacitate requisita ex parte objecti.Unde res materiales, quae in ratione objecti motivi sunt maxime improportionatae, si intra potentiam adsint intentionaliter per species, eo ipso sunt aptae ad terminandum actum, et objecta supernaturalia, quae maxime improportionata videntur respectu luminis naturalis: si fiant proportionata veluti in ratione objecti motivi per species, et lumen infusum, eo ipso sunt proportionata in ratione termirativi chjecti, ergo si ex parte principii activi habet intellectus, quidquid necessarium est ad cognoscendos actus hujusmodi, nam vel non est necessarium objectum motivum, vel jam sub ea ratione est proportionatum potentiae, ergo etiam in ratione terminativi erit proportionatum, quia non est haec posterior proportio a superiore separabilis.

17. Vera ratio cur Angeli non cognoscant internos actus liberos, est defectus speciei concreate talium actuum.—bico ergo, rationem hujus veritatis reddendam esse ex parte actus primi necessarii ad cognoscendos hos actus liberos voluntatis creatae. Quia nimirum Angeli ex natura sua non sunt sufhicienter constituti in actu primo ad eliciendam cognitionem talium actuum, et ideo illos naturaliter cognoscere uon possunt. lllatio hujus rationis manifesta est. Antecedens autem declaratur, quia actus primus duo requirit, (ut nos supponimus) Iumen, seu potentiam, et species: ex parte luminis, seu potentiae activae fatemur nihil deesse, ut patet manifeste in cognitione horum actuum post consensum habentium illos: nam per illum consensum non crescit lumen, vel virtus activa potentiae angelicae, ergo ex illa parte Angeli erant antea sufficienter constituti in actu primo ad illam cognitionem. At vero alterum requisitum ad completum actum primum, scilicet species, potuit in Angelis deesse, ergo dicendum est, illis defuisse, et hanc esse rationem, ob quam non possunt cognoscere hos actus, nisi illis per locutionem, vel alio modo manifestentur. Haec ultima conse- quentia probatur ex dictis a sufficienti partium enumeratione, quia non potest objectum esse occultum alteri, si ille alter habeat virtutem sufficientem, et omnia principia ex parte illius requisita ad tale objectum cognoscendum, quod manifeste probant omnia contra alias rationes, et opiniones adducta, ergo necessario dicendum est, aliquod principium hujus cognitionis Angelo naturaliter deesse, ergo cum non desit ex parte luminis, necesse est, ut ex parte speciei deficiat.

18. Hanc rationem tradit expresse Richardus, in 2, d. 8, art. 2, quaest. 4, in prima ratione sua, et Capreolus ibi quaest. 1, art. 1, in fine primae conclusionis, ubi ita D. Thoma rationem explicat ex eodem D. Thoma, quaest. 8, de Verit., art. 13, et in summa ita rationem proponit: Cui non convenit actus primus, neque actus secundus: sed Angelus non habet naturaliter actum primum respectu hujus actus secundi, qui est cognitio propria, et distincta voluntatis alterius, ergo ignorat illam. Minor probatur, quia species intelligibiles antellectus angelici non sunt naturaliter representatwe proprie, et directe motuum voluntatis aliena. Et in art. 3, in solutione ad 1, Durandi contra primam conclusionem idem repetit, dicens, non habere Angelum naturaliter concreatam speciem, repraesentantem sibi volitionem alterius. Et adducit optimum locum D. Thomae, quaest. 16, de Malo, art. 8, ad ult., ubi cum adduxisset in argumento propositionem Augustini dicentis, Angelum intelligere per species a principio sibi concreatas, in responsione eam limitat, ut de rebus naturalibus, non de actibus internis voluntatis intelligatur. Simili fere modo exponunt rationem praedictam, licet fortasse non in eodem sensu, Ferrarriensis, dicto cap. 154, S Circa autem, et Cajetanus, dicto art. 4, et ibi fere caeteri expositores moderni, qui dicunt, species concreatas Angelis non repraesentare actus liberos voluntatis, et rationem reddunt, quia sunt alterius ordinis in hoc, quod non pendent a causis naturalibus et determinatis ad unum, et ita rationem D. Thomae inducunt.

PrevBack to TopNext