Text List

On this page

Caput 24

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Objectionibus contra rationem positam occurritur

CAPUT XXIV. OBJECTIONIBUS CONTRA RATIONEM POSITAM OCCURRITUR.

1. Contra rationem proxime factam, ut magis explicetur, imprimis objici potest, quia gratis dicitur, Angelum non habere species innatas actuum voluntatis alienae, cum habeat species concreatas aliarum rerum omnium naturalium, quia intellectus Angeli est in potentia passiva naturali ad cognitionem horum actuum, ergo ex natura sua postulat speciem, qua constituatur in actu primo ad talem cognitionem, ergo non minus deberet habere illam innatam a principio, quam caeteras. Probatur haec ultima consequentia, tum quia tota ratio ponendi species innatas in Angelis est, quia propter perfectionem suam postulant semper esse in actu primo, in his, ad quae naturalem potentiam habent, tum etiam quia isti actus liberi frustra dicuntur esse alterius ordinis, cum secundum entitatem suam naturales sunt, et lumini intellectus angelici sint proportionati, ut probatum est: tum denique quia species Angeli repraesentans substantiam, repraesentat etiam ejus accidentia, et potest illa repraesentare sive naturaliter ab illo manent, sive libere, nec ibi reperitur alia diversitas ordinis.

2. Secunda difficultas.—Secundo argumentor, quia Angelus potest quidditative cognoscere hos actus priusquam fiant, cognoscendo etiam illos ut possibiles, licet non ut futuros, ergo habet species illorum, ergo per illas species cognoscet illos intuitive, quanco fuerint existentes. Antecedens videtur notum, et concessum ab omnibus, et probatur, quia illi actus quoad quidditatem, et possibilitatem habent necessariam connexionem cum rebus naturalibus, id est, cum substantia, et voluntate alterius Angeli, vel animae, et sunt proportionati lumini angelico. Prima consequentia probatur, quia quidditas rei non potest cognosci sine specie. Dices, cognosci per speciem substantiae, et voluntatis alterius Angeli. Respondetur, parum referre, etiamsi hoc detur, quia illa species erit universalis suo mcdo, et ita erit species actuum, quod ad vim primae consequentiae sufficit. Secunda ergo probatur quia supra dictum est, per eamdem immutatam speciem, per quam cognoscitur res singularis ut possibilis, cognosci praesentem, quando est, et ita difficultatem de cognitione futurorum expedivimus. Ergo simili modo eo ipso quod actus incipit esse in voluntate aliena, est cognoscibilis ut praesens, et actu existens per eamdem speciem, per quam prius cognoscebatur ut possibilis, et tunc redeunt difficultates positae, quod illa potentia est in actu primo, et actus est objectum cognoscibile, ac proportionatum, nec potest per solam voluntatem occultari, aut ejus cognitio impediri.

3. Tertia. — Tertia et praecipua difficultas est, quia si Angelus careret speciebus talium actuum, consequenter essent in illo denuo producendae, quando fit potens ad cognoscendos eosdem actus, et ita illos cognosceret postea per species acquisitas, non per concreatas. Hoc autem repugnare videtur doctrina D. Thomae, quam sequitur, quod Angelus non acquirat species a rebus. Et in easdem, vel etiam in novas difficultates incurrit: nam si talis species denuo fit in Angelo, a quo, quaeso, fit? Nam si Deo infundi debet, cur non a principio fuit indita? si vero ab objecto sumenda est, aut per virtutem intellectus agentis Angeli intelligentis et hoc non, tum quia nullus est talis intellectus agens, ut supra dictum est, vel etiamsi admittatur, aut naturahter efficiet statim illam speciem, et actus non erit occultus: vel oportebit illam effectionem procedere ab aliqua praevia conjunctione cum objecto, quae intelligi non potest, ut supra generaliter probatum est. Aut denique illa species fit ab ipso Angelo, cujus actus intelligendus est, et hoc etiam dici non potest, quia vel fit a voluntate Angeli immediate, et hoc non, quia Angelus nihil potest efficere in alium per voluntatem suam, nisi motum localem, vel fit per ipsummet actum cognoscendum ab alio tanquam per objectum actu intelligibile, et sic species naturaliter, ac necessario manabit ab illo objecto, et consequenter non erit objectum occultum, sed naturalter, ac necessario notum. Ac denique in hominibus est specialis diflicultas, quia non possunt efficere speciem in Angelis, ergo nunquam Angeli poterunt naturaliter videre actus liberos voluntatum humanarum, quod videtur absurdum.

4. Notatio ad solvendam primam difficultaLem in nwmero primo. — Ad primam difficultatem respondemus, non gratis, sed cum magno fundamento constitui discrimen inter actus liberos et substantiam, et accidentia naturalia, quod species istarum rerum naturalium sunt Angelis concreatae, non vero species actuum liberorum. Ad explicandam autem rationem advertimus ex supra dictis, non esse debitum Angelo naturaliter, ut naturalem potentiam, quam habet ad intelligendum et ad recipiendas species rerum a se naturaliter cognoscibilium, habeat omni ex parte completam et in actu primo constitutam: nam potentiam naturalem habet ad species rerum possibilium, et tamen illas, per se loquendo, concreatas non habet, item suorum actuum praeteritorum concreatas non habet species, cum habeat na- turalem capacitatem passivam illarum. Ergo ex sola capacitate passiva aliquarum specierum, nec ex virtute luminis naturals intellectus angelici ad aliquos actus efficiendos, non recte colligitur immediate, quod tales species sint concreatae. Addendum ergo est, illam regulam esse regularem (ut sic dicam) non tamen ita universalem, quin exceptionem patiatur. Erit autem generalis exceptio, nisi ob peculiarem causam et rationem aliud sit ipsa angelicae nature magis consentaneum. Vel si regula generaliter accipiatur, ad res naturales merito limitatur, per naturales autem res intelliguntur res pertinentes ad ordinem universi, et quae ex illis naturali necessitate provenire possunt: non alia, quae vel tantum possibiles sunt per potentiam Dei, vel quae peculiarem modum liberae effectionis intrinsece postulant, sub ordine naturalium rerum non continentur. Et sicut in rebus possibilibus est specialis ratio, ob quam species earum non debentur Angelis naturaliter et in actibus praeteritis est sua particularis ratio, quam supra tradidimus, ita de actibus liberis voluntatis rationes sufficientes reddi possunt, ob quas tales species non sint connaturaliter debitae Angelis.

5. Cur Angeli non habeant innatas species actuum liberorun. — Prima et optima ratio est, quia Angelus in his actibus voluntatis non solum se gerit ut agens naturale, seu physicum, sed maxime ut agens morale, et ideo non debentur illi species talium actuum nisi ut accommodatae, et proportionatae ordini morali: ad rectum autem moralem ordinem non fuisset conveniens, ut omnis creatura intellectualis haberet concreatas species omnium actuum liberorum aliarum voluntatum. Sic enim omnes liberi actus singulorum caeteris omnibus noti essent, quod est contra bonum ordinem multitudinis, et societatis personarum rationalium, quam naturaliter postulant, quia inde orirentur odia, et contentiones, ac similia: et specialiter daemones acrius possent in homines saevire, si eorum affectus intime cognoscerent, ut revera possent, si eorum species haberent: ergo talis natura non postulat tales species. Vel a contrario secundo argumentari possumus, quia rationalis creatura naturaliter appetit occultare actus suos intimos, qui maxime sunt sua decreta libera, ergo non potest connaturaliter postulare id, quod talium actuum occultationi repugnat, sed hujusmodi est, habere species concreatas talium actuum, ut ostensum est, ergo non postulat concreationem illarum ut sibi connaturalem. Tertio declaratur aliter, quia quando natura habet proprium, et intrinsecum modum obtinendi aliquam perfectionem, non postulat illam immediate ab auctore naturae per infusionem, seu concreationem, sed natura rationalis aliter postulat communicationem propriarum cogitationum, et affectionum per mutuam locutionem, ergo non postulat specie rum concreationem, per quam talis locutio vel impossibilis, vel inutilis fieret. Denique supra dictum est, species intelligibiles non manare active ab intellectu Angeli, et consequenter cum in infinitum sint multiplicabiles quoad objecta, per divinam providentiam determinari, ut in tali numero, et mensura determinentur, prout naturae creatae, et rationali magis accommodatum esset. Ergo etiam quoad has species actuum liberorum determinatio facta est ab auctore naturae juxta modum ordinis, et gubernationis talis naturae magis convenientem: is autem fuit, ut non concrearentur, sed alio modo magis proprio communicarentur.

6. Ad primam probationem in eodem numero primo. — Ad secundum. — Ad tertiam. — Unde ad probationem in illa prima difficultate inductam respondemus, non spectare ad naturalem perfectionem Angeli, ut sit in actu primo constitutus adaequate, et in ordine ad omnes actus secundos, quos discursu temporis habere potest, sed cum limitationibus dictis, ut in cognitione praeteritorum manifestum est. Ad secundam dicimus, hos actus non dici alterius ordinis quoad gradum physicae entitatis, sed quoad esse morale, quod specialiter ex libertate nascitur: nam inde optima ratio sumitur, ob quam isti actus debent etiam in alio ordine cognoscibilium constitui, et secundum modum tali ordini accommodatum recipere etiam species talium actuum per mutuam communicationem, non per extrinsecam concreationem. Ad tertiam, quidquid sit de repraesentatione aliorum accidentium, an fiat per speciem substantiae, vel per proprium, de quo supra dictum est, de his actibus negamus cognosci per speciem substantiae. Quia substantia ut substantia non pertinet ad moralem ordinem, sicut isti actus. Et quamvis demus, de absoluta potentia potuisse dari speciem repraesentantem simul substantiam, seu potentiam, et hos actus, negamus, talem speciem esse debitam naturaliter Angelis, vel esse possibilem secundum ordinariam legem, et hoc satis est, ut Angelus non possit naturaliter hos actus cognoscere.

7. Ad secundam difficultatem inuumero primo. — Unde ad secundam difficultatem de cognitione horum actuum ut possibilium, respondeo, duobus modis posse hos actus, sicut et alios effectus cognosci, ut possibiles, uno modo per solam speciem causae, et ex vi cognitionis causae, alio modo per proprias species quidditatum possibilium. Dico ergo, Angelum non posse cognoscere hos actus ut possibiles hoc posteriori modo, per proprias scilicet species eorum, praesertim in individuo, quia non habent tales species omnium singulorum actuum liberorum, ut dictum est, et quia universales quidditates abstractae ab individuis non repraesentantur Angelis per proprias species confuse repraesentantes, ut supra dictum est, ideo neque genera, aut species talium actuum cognoscuntur ab Angelo per species inditas, sed per species singularium actuum, quando illis dantur. Priori autem modo, scilicet, in causa, et per speciem ejus concedo, Angelum cognoscere hos actus ut possibiles, non tamen distincte, et in individuo, sed confuse, et in generali, ut infra explicando modum cognitionis Angeli latius dicemus: et ideo negatur consequentia, quia ille modus cognoscendi rem possibilem non sufficit ad cognoscendam illam intuitive existentem sine propria specie directe, et individuo rem talem repraesentantem. De qua specie locuti sumus superius, cum de cognitione futurorum ageremus, et ideo nullum inde argumentum sumi potest.

8. Ad tertiam difficultatem in mumero lertio. — Tertia difficultas attingit gravem quaestionem de locutione Angelorum, sine qua haec materia consummari, vel exacte intelligi non potest, et ideo post caput sequens illam tractabimus. Nunc breviter respondemus, species horum actuum dari Angelo, quando alius ad eum actum suum per locutionem ordinat, et manifestat. Quia tunc est tempus opportunum, et necessarium, ut locutio locum habeat. Neque est praeter naturam Angeli aliquas species acquirere, sed tantum respectu rerum naturalium, modo supra explicato, sicut etiam in cognitione praeteritorum diximus. Tunc autem talis species non fit a solo Deo, neque ab intellectu agente, neque semper a sola voluntate Angeli, tanquam a proximo principio, sed ab ipso objecto per eam voluntatem applicato, et ideo non fit naturaliter, sed voluntarie ab ipso revelante suum actum. Quomodo autem haec sint intelligenda, et defendenda, in dicto capite dicemus, prius enim de actibus intellectus dicere oportet.

PrevBack to TopNext