Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum angelus sit in loco extrinseco per aliquid actioni simile, seu proportionale

CAPUT V. UTRUM ANGELUS SIT IN LOCO EXTRINSECO PER ALIQUID ACTIONI SIMILE, SEU PROPORTIONALE.

1. Prima opinio.— Angelum esse in loco per applicationem virtutis.—Hic tractandae sunt opiniones praecedenti annexae. Inter quas prima (quae respectu opinionis tractatae in capite praecedenti dici potest secunda) dicit, Angelum esse in loco per applicationem virtutis, et hanc applicationem esse proximam rationem existendi in loco. Ita tenet moderando priorem sententiam Capreolus, in 2, quaest. 1, art. 1, concl. 1, et Cajetanus, 1. p., q. 52, art. 1, fuitque opinio Godfredi, quodl. 8, q. 13, quem secutus fuit Argentina in dist. 37, q. 4,a. 2, et ita Egidium exponit, et multi ex modernis Thomistis in hanc sententiam inclinant, ut Viguerius, Valentia, et alii D. Thomam secundum illam interpretantes. Citantur etiam pro hac sententia Albertus Magnus, in 1, distinct. 37, sed ibi nihil clarum invenio; item Hervaeus, tract. de Motu Angelorum; Gregorius Bustius, quaestione de locali motu Angelorum; Picus Mirandulensis, Apolog. de descensu Animae Christi ad inferos ; Paulus Cortes, in 2, dist. 2, quorum copiam non habui. Fundamentum hujus sententiae esse videtur, quia haec applicatio, vel est necessaria, ut Angelus sit substantialiter praesens loco, vel certe supposita dicta praesentia addit sufficientem respectum ad corpus, ratione cujus locus Angeli dici possit: et ita putant expedire difficultates actas in praecedenti sententia. Et huic opinioni videntur favere verba D. Thomae, in dicta q. 52, art. 1, dicentis, Angelum esse in loco per applicationem virtutis ad aliquem locum qualitercumque. Quod magis declarat quodl. 1, art. 4, dicens, Angelum esse in loco per operationem: ita tamen, ut per operationem non intelligatur sola motio, sed quecumque uniLio, qua sua virtute se corpori unit, preesidendo, vel continendo, vel quocumque alio modo. Per quae verba videtur limitare, vel explicare, quod prius dixerat. Capreolus autem excedit, dum hanc declarationem refert, ut positam a D. Thoma in loco 1, sent. d. 37, q. 3, art. 1.

2. Improbatur proposita sententia. — Nihilominus haec sententia a multis Doctoribus infra recitandis improbatur, et mihi etiam dis- plicet. Primo quia illa applicatio virtutis, ut ab actione transeunte distinguitur, et est aliquid praevium ad illam, vel non est aliud ab indistantia, seu praesentia substantiali, vel si quid addit, nihil ad existentiam in loco conferre potest. Probo singula, supponendo imprimis, dictos auctores distinguere applicationem virtutis ab actione transeunte, alias eorum opinio a praecedenti non differret. Supposita autem distinctione per se manifestum videtur, dictam applicationem esse praeambulam ad actionem, sicut inter corpora applicatio agentis ad passum ad actionem praevia est. Ipsum etiam nomen applicationis virtutis hoc prae se fert: nam in universum applicatio virtutis, formaliter loquendo, ad actionem ordinatur, nec apparet aliud, quod per illa verba significari possit. Unde etiam oportet, ut illa apphcatio sit aliquod medium inter virtutem activam, et actionem, ut etiam dicti auctores supponunt, quia non magis admittunt rationem essendi in loco esse solam potentiam, vel voluntatem, quam solam substantiam, et sine dubio frustra, satisque improbabiliter id diceretur. Videamus ergo quid possit esse haec applicatio inter virtutem, et actionem; nam in rebus corporalibus inter virtutem, et actionem nihil praevium requiritur ex parte virtutis per modum applicationis, nisi propinquitas inter agens, et passum, necessaria, quae non est aliud nisi determinata ubi utriusque, agentis scilicet, et passi, in quibus relatio propinquitatis fundatur. Ergo si cum proportione loquendum est de Angelo, et corpore, applicatio virtutis angelicae ad corpus nihil aliud est, nisi constitutio Angeli in tali ubi, quod possit fundare relationem praesentiae, vel propinquitatis ad corpus ibi existens. Ergo applicatio virtutis sic explicata non constituit aliam rationem essendi in loco praeter ipsam praesentiam, seu intrinsecum ubi: quod est contra intentionem dictorum auctorum, quia nullum novum respectum, vel contactum virtualem Angeli ad corpus talis applicatio addit.

3. Effugium de applicatione media ànter virtutem agendi, et actionem ipsam. — Eapenditur quidnam esse possit talis applicatio. — Dicetur tamen esse discrimen inter agens corporeum, et spirituale: quod virtus agentis corporei naturaliter agit, et ideo eo ipso quod agens corporeum est propinquum alteri corpori, habet virtutem suam applicatam ad agendum. At vero substantia spiritualis extra se libere agit, et ideo licet sit indistans a corpore, non statim habet virtutem ad agendum appli- catam, sed speciali applicatione indiget, quae aliquid medium sit inter virtutem agendi, et actionem transeuntem. Sed hoc ad explicandum locum Angelorum conferre non potest. Quoniam illa applicatio necessario esse debet aliquis actus secundus ab ipso Angelo elicitus; nam esse non potest ipsa virtus agendi in puro actu primo, quia haec necessario inest: applicatio autem ille dicitur esse libera, ergo consistit in aliquo actu secundo: nam per illum solum actualis libertas positive exercetur. Deinde actus ille immanens tantum erit, quia per illam applicationem, ut talis est, nihil ponit in extrinseco passo, imo inveniri potest in reipsa sine ulla actione transeunte, ut Cajetanus et alii supponunt. Ex quibus aperte concluditur, hanc applicationem solum esse posse actum voluntatis, qua vult Angelus in tali corpore operari. Quia virtus motiva Angeli, verbi gratia, vel est ipsa voluntas, ut multi volunt, vel si est potentia executiva a voluntate disUncta, ipsa est per se satis expedita ad operandum, si voluntas imperet, ergo applicatio virtutis motivae, nihil addit, vel voluntati, vel potentiae executivae, nisi actum volendi operari : nam per hunc actum videtur Angelus esse quasi in procincto ad operandum. Sub actu JABvero voluntatis includimus actum intellectus, qui vel ad actum voluntatis necessario supponitur, vel interdum etiam sequitur, si ad illam proximam aptitudinem operandi ad extra necessarius sit: ut in Angelo custode esse potest attentio actualis ad mentem, et corpus hominis, quem custodit, ut illi subveniat, vel in ipsum operetur, quando fuerit opportunum. Nec videtur posse exponi, quid aliud talis applicatio sit. De illa ergo dicimus non posse esse ex parte Angeli rationem existendi in loco.

4. Impugnatur vero dicta applicatio primo. —Assuwnptun ostenditur exemplo Angeli in calo existentis. —Nam imprimis si Cajetanus, et alii intelligunt hanc applicationem necessariam esse, ut Angelus habeat suam substantiam realiter praesentem, et indistantem a corpore, ita ut non possit habere illam praesentiam, nisi ubi hanc applicationem habuerit, non est minus falsa haec sententia, quam praecedens. Unde argumentor in hunc modum: Angeli in Scriptura dicuntur esse non soium, ubi nihil operantur, sed etiam ubi nihil operari possint, vel etiamsi possint, propositum non habent ibi operandi, ideoque dici non possunt, habere dicto modo ibi virtutem applicatam ad agendum; ergo haec applicatio necessaria non est, ut Angelus sit in aliquo corpore saltem secundum realem praesentiam. Jam enim supra ostensum est quoties Scriptura dicit, Angelum alicubi esse, maxime id de reali praesentia, et indistantia intelligere. Et ita consequentia est per se clara. Antecedens vero probatur eisdem exemplis, quibus supra usi sumus. Angelinam qui in ceelo empyreo existunt, nihil in eo possunt operari, quia non possunt illud localiter movere, et aliud in illo efficere non possunt (ut ostensum est); ergo non habent virtutem operandi, quam ad illud corpus applicare possunt. Dices de se habere virtutem motivam illius corporis, quamvis illam exercere non possunt ex decreto Dei. Sed quidquid de priori parte sit, posterior nobis sufficit. Quia Angeli sancti non possunt habere actum voluntatis, quo applicent virtutem ad movendum corpus immobile ex divina ordinatione, quia talis volitio irrationabilis, et otiosa, seu supervacanea esset: imo non posset esse efficax volitio, quia, omnibus pensats, esset de effectu impossibili, de quo non potest esse voluntas efficax. Declaratur assumptum, quia volitio per quam fit talis applicatio, non habet pro objecto ipsam applicationem, quia haec ab illo actu non distinguitur: nam applicatio non fit per actum effective, sed formaliter. Habet ergo illa volitio pro objecto ipsum effectum, scilicet motum, vel praesentem, vel futurum: nam est per modum propositi ibi operandi, vel statim vel postea cum oportuerit. Hic ergo actus non potest esse in Angelis efficax respectu motus coeli empyrei, ut constat. Fingere autem in illis actum imperfectum, vel conditionem ex parte objecti, scilicet si Deus licentiam dederit otiosum est, et impertinens: ideoque absurdissimum esset hujusmodi actum in sanctis Angelis postulare, ut in coelo empyreo esse possint.

5. Item ostenditur evemplo animae separatee. — Similiter daemonum exemplo. — Aliud exemplum est, de animabus separatis, quae juxta probabilem D. Thomae opinionem nullam virtutem habent naturalem ad operandum transeunter in corpora, quae non informant. Quod si ita est, profecto applicare virtutem non possunt, quam non habent, et tamen sunt in coelo, etc. Verumtamen licet; demus habere hujusmodi virtutem, nihilominus incredibile est animas Purgatorii, verbi gratia, ibi applicare suam virtutem ad aliquid agendum, quia per Dei voluntatem ad patiendum, non ad agendum ibi destinantur, ergo verisimile non est animas justas, quae voluntatem suam ad divinam in omnibus conformant, conari ali- quid agere, vel virtutem suam ad hoc apphcare, cum sciant nihil posse ibi agere, etiamsi cuperent. Quid enim illud est, numquid movere ignem, aut aliud corpus ibi existens? Frofecto frustra, et sine fundamento fingeretur. Quae ratio in caeteris animabus, quae vel in sinu Abrahae fuerupt, vel nunc in limbo sunt, locum habet. In animabus vero damnatis accedit peculiaris consideratio, quia non solum ibi sunt ad patiendum tantum, sed etiam sunt ibi coactae, et contra voluntatem suam, et ideo nullam voluntatem ibi essendi, nedum operandi habent. Quod argumentum etiam de daemonibus fieri potest; nam de istis certum est habere virtutem operandi, et illam in hoc mundo exercere: tamen in inferno non est hoc secundum verisimile, praesertim dum corpora damnatorum hominum ibi non existunt. Ac denique esto possint ibi applicare virtutem suam, non ex necessitate id facient, sed libere, quia haec applicatio non pertinet ad poenam eorum, ut illam efficere cogantur; ergo pro sua libertate poterunt non applicare ibi virtutem suam, modo supra explicato, et nihilominus ex necessitate ibi existent; ergo applicatio non est necessaria, ut ibi existant.

6. Inpugnatur secundo dicta applicatio a priori.—benique a priori potest hoc declarari ex dictis in capite secundo,nam Angelus potest sufficienter esse corpori propinquus per suum intrinsecum Ubi, ut ibi probavimus; ergo applicatio virtutis, quatenus ultra dictum ubi aliquid liberum addit, non est ad praedictam praesentiam necessaria. Patet consequentia, quia potest suspendi omnis libera applicatio eodem ubi immutato manente, verbi gratia, si Angelus sit prior in hac domo actu in illa operans, potest cessare ab omni actione transeunte, nullam mutationem localem in substantia sua faciendo, ut ibidem probatum est; ergo similiter potest habere decretum voluntatis nolendi amplius ibi operari sine ulla mutatione locali in seipso facta. Quia mutatio voluntatis, quae non habet pro objecto mutationem ipsius ubi, a tali mutatione non pendet magis, quam ab actione transeunte; ergo potest manere, seu conservari realis praesentia, et intrinsecum ubi sine applicatione virtutis ad corpus propinquum; ergo cadem ratione potest in principio fieri, seu acquiri sine tali applicatione virtutis: ut si Angeli sancti velint ad eum locum descendere, in quo Eucharistia conficienda est, non ut ahquid extrinsecum ibi operentur, sed tantum, ut mysteriis divinis adsint, et ea venerentur. Hoc enim Angelis esse consuetum, Patrum tra- ditio est, uti supra retuli, et sine dubio per se non requirit transeuntem actionem, et consequenter nec applicationem ad illam. Quia nec circa aerem, vel resalias ratione carentes, et in eo loco existentes, talis actio cum fundamento, vel utilitate cogitari potest, regulariter loquendo. Circa homines vero existentes quamvis verisimile sit Angelos eorum custodes ibi adesse, ut eos ad bonum excitent, et a malo defendant, nihilominus praeter istos possunt esse alii solum ad assistendum. Sicut in coelo sunt multi assistentes, qui ex officio ministrant.

7. Secunda sententia, seu modus alter inducendi applicationem virtutis, per rationem existendi in loco.— Adhuc rejicitur.—Posset autem aliquis opinionem Cajetani aliter interpretari, dicendo hanc applicationem virtutis non esse quidem necessariam ad praesentiam, seu indistantiam Angeli a corpore, nihilominus tamen esse necessartam, ut Angelus dicatur esse in tali corpore tanquam ex intrinseco loco. Quia si neque actio transiens, nec etiam applicatio ad illam intercedat, nullus est contactus, vel nexus, aut habitudo inter Angelum, et corpus, ratione cujus Angelus in corpore, tanquam in suo loco esse dicatur. Et in hoc sensu non erit tam falsa haec sententia, sicut in simili expositione de praecedenti dixi; mihi tamen non probatur. Unde imprimis dico istum loquendi modum non esse consentaneum modo loquendi Scriptura, et Patrum; nam loquendo per terminos locales, simpliciter dicunt Angelos esse in coelo, vel aliis locis corporeis, in quibus nullam actionem ad extra, nec virtutem ad illam applicatam habent, ut variis exemplis, et modis probatum est. At vero illa opinio dicto modo explicata rem totam ad modum loquendi revocat, dum admittit naturalem praesentiam Angeli ad corpus sine applicatione virtutis, et nihilominus negat illum esse locum Angeli; ergo in tali modo loquendi potius Scripturam, et Patres imitari debemus.

8. Addo deinde, si praeter intimam praesentiam inter Angelum, et corpus, et ubi utriusque, vel actio transiens, vel applicatio virtutis necessaria esset ad localem unionem, (ut sic dicam) praeferendam fore primam opinionem huic secundae, quia per actionem transeuntem dici potest aliquo modo Angelus contingere corpus, vel continere illud. At vero applicatio virtutis prout explicata est, nullum contactum, vel quasi vinculum novum inter AngeIum, et corpus efficit. Quod probatur, quia ille actus voluntatis. in quo illa applicatio consistit, est pure immanens, quamdiu passionem transeuntem non inducit. Ergo pro tunc nondum contingit corpus, nec tam illud respicit, ut passum, quam ut objectum. Quod aliter declaratur, quia ille actus magis est propositum de futura actione, quam de praesenti; ergo non potest in praesenti esse ratio existendi in corpore magis, quam ipsa substantia, vel potentia, vel praesentia Angeli. Item declaratur amplius, quia ille modus applicationis virtutis ad rem valde distantem haberi potest: nam Angelus existens in coelo potest attendere ad ea, quae aguntur in terra circa Petrum, verbi gratia, cum actuali voluntate illi succurrendi, vel illuminandi illum, cum oportuerit: nam id subito, et quasi in momento facere potest per innatam celeritatem; ergo ille modus applicationis non potest esse ratio essendi in loco, cum haec propinquitatem, et indistantiam requirat, sive illam secum afferat, sive supponat.

9. Tertia sententia ait dictam rationem existendi in loco esse instar operationis. — Propter haec est tertia sententia, quae duas praecedentes, vel corrigit, vel limitat, et nihilominus aliquid praeter praesentiam substantialem requirit, ut Angelus sit in loco, illud autem esse dicit aliquid instar operationis. Haec opinio tribuitur Capreolo in 2, dist. 2, quaest.1, sed revera ille an conclus. 1, expresse loquitur de applicatione virtutis, (ut supra retuli). In articulo tamen tertio respondendo ad argumenta Aureoli contra eamdem conclusionem videtur hanc sententiam indicare, dum ait: Quod contactus virtutis potest dici omne illud, quod se habet per modum operationis transeuntis in locum, aut corpus extrinsecum, et exeuntis ab Angelo, sive ilud sit motus localis, sive ministratio Angeli, sive preesidentia ejus super corpus locatum, sive continentia, qua continet corpus, sive unitio ejus ad corpus, sive influzus in corpus, sive quodcumque aliud per modum actus secundi, et operationis transeuntis. Potest etiam pro hac sententia allegari D. Thomas in dist. 6, quaest. 1, art. 3, dum ait: Locum non deberi Angelo secundum suam essentiam, sed solum quantum ad operationem, vel per modum congruentiae, sicut in opere contemplationis, vel per modum necessitatis, sicut in his quae circa nos operantur. Et ita declarat, Angelos esse in coelo empyreo, tanquam in loco congruente ad contemplationem. Idemque insinuat, quaest. 3, de Potentia, art. 19, ad 2, quatenus dicit: Quod etiam nunc nihil prohibet Angelos non esse in loco si voluerint - ei si etiam semper sint in loco propter ordinem, quo creatura spiritualis praesidet cor- porali. Et iterum ad 4, dicit: Angelos esse in celo empyreo, quatenus est congruus contemplationi, quamvis necessarius non sit. Haec sententia non habet peculiare fundamentum, sed quia supponit necessarium esse contractum virtutis, ut Angelus sit in loco extrinseco, et hoc in vera operatione transeunte servari non potest, ideo saltem aliquid instar operationis invenire. et explicare conatur.

10. Impugnatur primo proaima sententia.— Verumtamen vel haec sententia cum praecedenti coincidit, vel nihil novi affert, quod ad rationem formalem essendi in loco conferre possit. Unde imprimis considerandum est, aliud esse loqui de ratione finali, propter quam Angelus est in aliquo determinato loco, aliud de ratione formali per quam ibi constituitur: nam sunt valde diversae, et hic rationem formalem inquirimus, non finalem. Nam formalis est necessaria, et determinata ex natura rei: finalis vero nec necessaria est, nec determinata, sed est variabilis, et extrinseca, et ex parte agentia potius, quam ex vi existentiae in loco adjuncta. Et declaratur haec distinctio, quia si Angelus hic adsit, et actu non operetur, non poterit hic esse per operationem tanquam per rationem formalem essendi in loco: poterit tamen dici esse propter operationem, tanquam propter finem, si huc accedit animo, et intentione hic aliquid postea operandi. llla ergo omnia, quae in hac opinione multiplicantur, et dicuntur esse instar operationis, explicant quidem aliquo modo rationem finalem existendi in loco, non tamen rationem formalem. Quod imprimis patet in ea quae dicitur congruitas loci. Nam haec congruitas in corpore magis, quam in Angelo consideratur, et in corpore supponitur, non fit ab Angelo. Ut in exemplo de coelo empyreo, congruentia illius loci est, vel nobilitas, claritas, et pulchritudo illius corporis, vel situs ejus supremus, et a corruptibilibus, et mutabilibus rebus maximeseparatus. Haec autem congruentia non est ratio formalis, per quam Angelus constituatur in loco, vel contingat locum, ut per se notum videtur. Sed ex illa sumitur motivum constituendi ibi Angelos, ut congruenter, et decenter sint, quod ad rationem finalem reducitur: ad eum modum, quo res corporals in loco suae conservationi congruo collocatur, non quia congruitas illa sit formahs ratio locandi, sed quia est motivum, et ratio finalis. Sicut eiam homo in statu innocenüae constitutus est in Paradiso tanquam in loco congruo, quamvis propria ratio constitutiva loci, seu essendi in loco alia fuerit.

11. Impugnatur secundo excludendo quae assignantur instar operationis.— Excluditur ministratio. — Idem exphcari potest discurrendo breviter per ea, quae Capreolus numerat, et inquirendo quid sint, quantumve ad rationem essendi in loco conferre valeant. Et omisso motu locali, de quo jam dictum est, addit primo ministrationem. Quae dici quidem posset unaex rationibusfinalibus, propter quam potest Angelus ad locum mitti, vel ibi adesse: nullo autem modo illa potest esse ratio formalis essendi in loco. Tum quia, licet ordine intentionis illa sit prior, in ordine executionis prius est esse alicubi, quam ibi ministrare. Ut, verbi gratia, quando missus est Angelus Gabrielad annuntiandum Virgini mysterium salutis, prius ingressus est ad eam, per quod ibi esse capit, et postea ministerium suum inchoavit, loquendo ad Virginem juxta verba Lucae 1: "Zt ingressus Angelus ad eam dixit". Tum etiam quia haec ratio ministrandi manifeste est extrinseca, et pendens ex intentione agentis, possetne Angelus esse in eodem loco sine relatione ministerii. Tum denique, quia vel est sermo de ministratione actuali seu in actu secundo, vel tantum in actu primo, et quasi in animi praeparatione. Primum non fit sine actuali operatione, et actione transeunte, quam haec sententia supponit non esse necessariam, secundum autem non excedit applicationem virtutis, et sine substantiali praesentia esse potest. Et ita contra hanc partem procedunt omnia dicta contra praecedentem sententiam, et facient, quae jam contra alteras partes addemus.

12. Excluditur presidentia seu ornatus primo. — Secundo ergo loco addit Capreolus, praesidentiam, refertque Aureolum interrogantem, quid sit haec praesidentia. Cui ille respondet: Quod non est influxus alicujus qualitatis, aut virtutis, sed dicit quamdam nobilitationem et erornationem, et actuationem corporis per spiritum. Et hoc modo dicit non solum Angelos sanctos esse in coelo empyreo ornando illud, sed etiam daemones esse in inferno, veluti ornando locum illum. Et allegat divum Thomam in 4, distinct. 48, quaest. 2, art. 4, ad 3. Rursus vero interrogando quid sit iste ornatus, vel nobilitatio, respondet: Quod est quedam relatio significuta per modum actionis transeuntis, et ordo quidam congruentiae unius ad alium, vel superioritatis, vel deputationis unius ad alium. Sed haec omria imprimis non excedunt applicationem virtutis, imo vix illam attingunt, unde omnia dicta contra applicationem virtutis, non minus contra haec omnia procedunt. Deinde fere omnia pertinent ad rationem finalem essendi in loco, formalem autem non attingunt, quia fere omnia esse possunt sine praesentia, seu indistantia substantiae Angeli, quae ad essendum in loco imprimis necessaria est, ut jam ostensum est.

13. Excluditur secundo. — Assumptum probatur, nam ordo congruentice inter coelum empyreum, et Angelum sanctum semper tnveninitur, etiamsi Angelus sit in terra. Quod si dicatur, tunc Angelum non actu ornare coelum, sed solum quando est illi praesens; hoc ipsum a Cajetano et aliis Thomistis merito redarguitur, quia talis ornatus, et supponit realem praesentiam, et indistantiam, et in reipsa nihil illi addit, sed solum denominationem extrinsecam, quam ex sola praesentia Angelorum in coelo nos apprehendimus. Unde frustra extenditur hoc ad existentiam daemonum in inferno, quia revera etiam in nostro modo concipiendi, et denominandi, daemones non ornant illum locum, sed potius ipsum deformant. Neque D. Thomas in illo modo loquendi, et respondendi persistit. Idem argumentum fit superioritate, nam Angelus superior est corpori, etiamsi in illo non sit. Item de deputatione, quia deputatio non est, nisi denominatio ab actu aliquo mentis, vel divinae, vel creatae, quo Angelus deputatus est ad aliquod ministerium, vel ad operandum in aliquod corpus, quam deputationem retinet ubicumque sit. Idem est de preesidentia, quia haec etiam in dignitate quadam morali, seu in aliquo munere consistit; unde haberi potest, etiamsi Angelus distet ab eo loco, cui praesidere dicitur. Imo non solum quoad munus, sed etiam quoad aliquem ejus usum durare potest. Nam ad eum, qui praesidet, pertinet curam habere subditorum, et praecipere, vel ordinare aliquid, et haec potest facere Angelus superior, etiamsi distans sit, quia haec fiunt per attentionem, intelligentiam, vel locutionem, quae in Angelis propter distantiam non impediuntur. Idemque est de custodia: nam Angelus custos suo modo praesidet homini sibi commendato, et nihilominus quamvis sit in coelo empyreo, semper est custos, et inde praesidet, imo etiam custodit, ut fatetur divus Thomas, 1 part.. q. 113, art. 6, ad 3, et in 9, dist. 11, p. 1, q. 1, art. 4, ad 5. Ergo ista omnia nullo modo pertinent ad rationem formalem essendi in loco.

14. Excluditur tertio. — Ac tandem quoniam Capreolus fatetur hanc praesidentiam, vel ornatum non esse nisi relationem quamdam, interrogare possumus, an sit relatio rationis, vel realis: nam relatio rationis non sufficit ad formalem rationem essendi in loco, quia neque ratione sui, cum nihil sit, nec ratione fundamenti, quia vel est aliquis actus immanens, vel aliquid a reali praesentia independens. lelatio autem realis nulla potest cum fundamento cogitari inter Angelum et corpus, seclusa actuali efficientia per actionem transeuntem, nisi relatio propinquitatis ad locum, in quo est, vel distantiae ab aliis locis: haec autem relatio non fundatur in praesidentia, vel ornatu, aut congruentia, sed in solo ubi intrinseco, ut supra probatum est. Talis autem relatio licet ratione sui fundamenti possit aliquo modo pertinere ad rationem essendi in loco, ut infra videbimus, longe tamen diversa est ab illis, quas Capreolus excogitavit, et ideo nullo modo pertinet ad rationem formalem essendi.

15. Excluditur quoque continentia, vel fortificatio, etc. — Et eisdem rationibus excluduntur facile alia membra numerata a Capreolo, quae revera in vocibus solum consistunt, et cum aliquid rei sub illis explicare conatur, in absurdum aliquod incidit. Ulterius enim illam continentiam, appellat, et hanc explicat per forlificationem virtutis corporis, quam ita exponit: Quia spiritus comparatur ad corpus, tanquam actus ejus: omnis autem potentia vigoratur ex conjunctione ad suum actum, et ita etiam corpus em conjunctione ad spiritum vigoratur. Unde hanc conjunctionem vocat etiam unitionem ad corpus. Et consequenter, etiam vocat infl urum, quia confortatio sine influxu intelligi non potest, atque ita fatetur corpus ex conjunctione ad substantiam separatam aliquid accipere de illius virtute. Quia vero objici poterat, quod spiritualis substantia separata nihil potest agere in corpus praeter motum localem. hespondet tacite his verbis: IVon quod illa virtus sit in corpore per modum realis qualitatis, sed per modum intentionis, eo modo, quo color est in aere, et ideo em hoc corpus talem influzswm percipiens est vigorosius et activius.

16. Capreolus pugnantiae, et inconsequentiee a guitur in predictis rationibus assignandis. — S autem haec verba attente considerentur, et in se, et cum superiori doctrina ejusdem auctoris conferantur, repugnantiam involvere invenientur. Quia si corpus aliquid recipit ab Angelo, quo vigorosius, magisque activum reddatur, necesse est, ut aliquid reale in se recipiat, quidquid illud sit: nam si in se non mutatur, nec robur, nec activitatem novam recipere potest: si autem corpus aliquid entitatis ab Angelo recipit, illa entitas non potest esse nisi quanitas. In quo enim alio praedicamento erit? Erit ergo qualitas realis. Parumque refert quod intentionalis vocetur: male enim condistinguitur qualitas a reali generatim sumpta, nam si realis non esset, nihil esset. Patetque in eodem exemplo adducto, nam color non est intentionaliter in aere, nisi efficiendo speciem, quae qualitas realis est. Quod si in alio sensu, qualitas intentionalis distinguatur a reali respectu alterius, a qua producitur, quia non est illi aequalis, sed quaedam participatio ejus, et quasi illius vicaria, sic non est de nomine contendendum, oportet tamen ut Capreolus fateatur Angelum non esse in corpore nisi efficiendo aliquid reale in illo, et consequenter per transeuntem actionem, quod ille admittere recusat, ideoque consequenter non loquitur, et repugnantia dicit. Unde D. Thomas, in 1, dist. 37, art. 1, in ea fuit sententia. Quod Angelus est in loco per actionem transeuntem, et consequenter concessit Angelum esse in loco in quantum operatur circa aliquod corpus, vel motum, vel lumen, vel aliud hujusmodi. Sed illud de productione luminis, praesertim corporalis, receptum non est, et eadem ratione neque acceptandum est, quod aliquid hujusmodi possit Angelus producere. Et simili ratione actio illa intentionalis, quam excogitavit Capreolus, si vera, et realis putatur, fictitia est, et sine furidamento. Si autem vera, et realis non est, nihil est, et ideo esse non potest ratio existendi realiter in loco.

PrevBack to TopNext