On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum angelus sit in loco extrinseco per transeuntem actionem, vel aliquid ei simile
1. Explicamus locum Angelicum ad instar corporis, tum quia spiritualia non nisi ad ins- tar corporalium intelligere valemus, tum etiam quia quoties de loco Angelorum loquimur, de corpore more nostro tractamus, et ita etiam Scripturae, et Patres loquuntur. In corporibus autem philosophi, qui recte sentiunt, duo distinguunt, scilicet, intriusecum Ubi, et locum extrinsecum, seu circumdantem. Quae adeo distincta sunt, ut primum possit sine secundo inveniri, ut patet in corpore existente in vacuo, et in coelo Empyreo saltem ex parte convexa: ad hunc ergo modum eadem in Angelis nos distingumus, et quoniam in praecedentibus capitibus intrinsecum Ubi angelicae substantiae declaravimus: in hoc extrinsecum locum exponere incipimus. Supponimus autem ex dictis in c. 1, Angelum simpliciter loquendo esse in loco corporeo, ut in coelo, in hoc aere, in inferno, etc., ita enim Scriptura, et Sancti loquuntur, nec aliter possumus praesentiam, vel absentiam, propinquitatem, vel distantiam Angelorum declarare. Quaestio ergo est, quae sit proxima ratio, per quam Angelus est in aliquo corpore, tanquam in extrinseco loco. Et ratio difficultatis est, quia inter locum, et locatum debet esse aliqua connexio, inter Angelum vero, et corpus nulla esse videtur. Item quia locus concipitur tanquam forma locati saltem extrinseca: corpus autem nullam rationem formae habet respectu Angeli.
2. Prima sententia circa rationem locandi Angelum.—Operationem transeuntem in corpus esse provimam rationem per quam Angelus sit in loco. — Propter haec difficilis visa est theologis hujusmodi ratio locandi Angelum. Unde in varias sententias divisi sunt. Prima est operationcm Angeli transeuntem in corpus esse proximam rationem, per quam Angelus est in loco. Haec est opinio plurium Thomistarum cum Ferrariense 3, cont. Gent., cap. 68, et sequitur JEgidius, in 1, dist. 37, 2 part., dist. art., 1, q. 1. Quamvis Argentina illum aliter interpretetur, ut paulo post dicam. Tribuiturque D. Thomae 1, dist. 37, q, 2, art. 1, maxime vero illi favet in 1, dist. 37, q. 3, art. 1, ubi dicit Angelum non posse determinari ad locum aliquem, nisi per operationem, quae effectum aliquem in eo causet: hoc tamen aliis locis moderatur, et declarat, ut videbimus. Fundamentum hujus sententiae est supra tactum, quia inter locum, et locatum esse debet aliqua conjunctio, et contactus: at vero contactus non potest esse, nisi propriae quantitatis, vel virtutis; ergo necesse est, ut Angelus aliquo ex his modis locum contingat, sed non potest contingere priori modo; ergo necesse est, ut virtute sua corpus contingat: ille autem contactus non est nisi per actionem transeuntem in ipsum corpus; ergo haec est unica ratio, per quam Angelus est in loco. Et in confirmationem hujus sententiae adducunt impugnationes aliarum, quas postea videbimus.
3. Predictae sententie duplex sensus. — Impugnatur primus sensus ab auctoritate. —Haec vero sententia duobus modis intelligi potest. Primo quod Angelus dicatur esse in loco solum ratione operationis, ita ut substantia Angeli revera non sit substantialiter praesens in corpore, in quo operatur, nec hoc sit necessarium, ut Angelus in tali loco esse dicatur. Quem sensum videntur secuti Hervaeus, et nonnulli alii: et indicant verba, quae D. Thomas ex Nazianzeno citat, nimirum, Angelum abusive dici esse hic, cum dici deberet, operatur hic. Sed non existimo fuisse hunc sensum illorum auctorum, quia necessarius non est, et esset valde erroneus. Nam supra capite primo, sufficienter probatum est ex Scripturis, Angelos vere, et realiter esse in corporibus, in quibus ingredi, habitare, et ab eis ejici dicuntur Luc. 8Set 11, Marc. 6, Matth. 12, Actor. 16, et Tobiae 12, dicitur Raphael ligasse daemonem in partibus deserti, et Apocalys. 19 et 20, dicitur ligari in inferno. Et sancti Patres eodem modo seepe dicunt, Angelos semper adesse quando corpus Domini conficitur, ut Chrysostomus, hom. 3, contr. Annon., et hom. in Encoen., et prima in lIsaiam, et saepe alias, et optime Gregorius, lib. 4 Dialogor, cap. 58, et Ambrosius, Luc. 1. Dicunt etiam hunc aerem repletum esse Angelis Dei, ut loquitur Hilarius in id Psal. 118: "Tu mandasti mandata tua custodiri nimis". Et Augustinus in Soliloquiis, cap. 7, adesse, dicit, nobis Angelos omnibus locis, et horis, et Concilium Aquisgranense I, tempore Stephani Papae, cap. 132, dicit Angelos adesse electis, praesertim quando aliquid divini obsequii operantur, vel cum in Ecclesia orationi incumbunt. Et adducit illud Psalmi 137: "In conspectu Angelorum psallam tibi". In quibus omnibus manifeste significatur vera, et substantialis praesentia Angelorum in locis, in quibus adesse dicuntur, et in quibus operantur. Et ideo sententia haec damnata esse dicitur Parisiis ab Episcopo cum theologica Facultate, ut Scotus, Richardus et Gabriel referunt. Qualiscumque vero sit auctoritatis illa damnatio, de sentenua in hoc primo sensu intellecta facta est, ut indicat Henricus, quodlib. 2, cap. 9.
4. Batieue quoque impugnatur. — Batione potest idem sensus impugnari, praesertim in doctrina D. Thomae, quia nulla causa efficiens operatur immediate, et per seipsam, nisi in passum sibi propinquum, vel effectum, cui per realem praesentiam adsit. Ex quo principio probat D. Thomas Deum esse in omnibus rebus, non tamen per praesentiam, sed totam per essentiam; ergo simili ratione si Angelus ibi est, ubi operatur, non tantum per potentiam, sed etiam per essentiam ibi esse debet realiter praesens; ergo dici non potest esse in loco per solam actionem transeuntem, quam substantialis praesentia non comitetur, vel potius ordine naturae praecedat tanquam conditio ad agendum in extrinsecum corpus necessaria. In quo est magna differentia notanda inter Deum, et Angelum: nam Deus quia non necessario supponit subjectum ad actionem suam, ideo non requirit antecedentem propinquitatem inter ipsum, et effectum, sed potius haec sequitur ex creatione Dei, et parte ipsus solum supponitur ejus immensitas, ratione cujus (a priori loquendo) ubicumque operatur ibi est. At vero Angelus (idemque est cum proportione de omni causa creata) necessario supponit subjectum circa quod operatur, cui prius necesse est praesentem adesse, ut actione sua illud attingere possit. Quia vero non desunt, qui putant Angelum posse movere corpus a se distans (de quo infra tractandum est) etiam in illa sententia negari non potest, quin Angelus saepe adsit realiter praesens, ubi operatur, juxta testimonia citata: nec etiam potest negari quin semper requirat propinquitatem aliquam intra definitam sphaeram, quia est virtutis finitae. Ex quo melius convincimus, quod intendimus, quia si Angelus attingens aliquod corpus sua actione transeunte non est in illo per intimam praesentiam, saltem debet esse illi propinquius intra certam distantiam; ergo necessario supponitur esse in alio loco, seu cum alia reali praesentia, quia determinata distantia, vel propinquitas non est, nisi inter duo extrema determinata, et in certis, ac definitis locis existentia. Ergo tunc Angelus licet in corpus distans operetur, non erit in illo corpore ut in loco, sicut Sol, licet ponatur immediate agere in terram, nihilominus non est in illa, ut in loco, sed erit ibi tantum per potentiam, localiter autem in coelo. Sic ergo Angelus data illa hypothesi, erit localiter in illo corpore, in quo distans agere, vel adesse supponitur. Et nunc inquiram, an in illo aliquid transiens efliciat? nam si efficit aliquid, jam non est ibi per solam actionem, sed cum actuali praesentia, si vero nihil efficit, invenitur Accedit denique, quia licet Deus quoad deAngelus in loco sine actione in illo, quod est contra opinionem, quam tractamus.
5. Secundus sensus predictae opinionis bimembris. — Secundus ergo sensus illius opinionis minus improbabilis est, Angelum esse in loco per actionem transeuntem, non quia sola actio sufficiat sine reali praesentia, ut Angelus alicubi esse dicatur: nec etiam quia Angelus non possit habere realem praesentiam, ubi operatur, sed quia realis praesentia, vel esse non potest sine actuali operatione, vel quia licet forte esse possit, non sufficit ad constituendum Angelum in loco sine transeunte actione: et ita haecsententia etiam in hoc posteriori sensu intellecta, subdistingui potest in duos sensus, seu modos proxime insinuatos. Et quamvis fortasse auctores, qui illam defendunt, ita requirant actionem, ut non excludant praesentiam: mihi non constat, an illam omnino faciant dependentem ab actione, vel solum insufficientem ad constituendum AngeIum in loco sine actione. Utrumque autem modum censeo esse falsum, licet non cum aequali improbabilitate, et ideo illos duos modos sigillatim impugnabo.
6. Impugnatur primo prius membrum secundi sensus. — Et imprimis quod Angelus non possit esse realiter praesens, nisi ubi per transeuntem actionem operatur, nulla ratione potest subsistere. Quia, ut supra capite secundo, argumentabar, et proxime dicebam, prius natura Angelus corpori praesens est, quam in illo operetur, prius autem non pendet a posteriori ; ergo nec illa realis praesentia pendet ab actuali operatione. Dices, etiam Deus non pendet a mundo, verbi gratia, et nihilominus non potest esse in mundo, vel in alio loco, nisi in illo operetur. Respondeo esse rationem longe dissimilem: tum quia licet Deus non pendet a mundo, mundus pendet a Deo, quod non dicitur esse in mundo propter relationem ad mundum, sed propter relationem mundi ad ipsum: et quia mundus esse non potest, nisi per operationem Dei, et ideo non potest Deus esse in mundo, si in illo non operetur. At vero Angelus prius natura, quam agat in corpus, est illi realiter praesens, et corpus non pendet ab ipso; ergo non est cur illa praesentia Angeli ad corpus ex actione in ipsum pendeat. Tum etiam quia Deus non prius natura est in corpore, quam in illud operetur: sed potius e contrario, quia illud facit, in illo est (ut paulo antea dixi), et ideo mirum non est, quod posterius pendeat a priori: in Angelo vero praesentia est prior, et ideo instantia non est ad rem. nominationem existendi in aliquo corpore, vel loco pendeat quodammodo a sua actione, quia illa solum est vel denominatio extrinseca a suo effectu proveniens, vel relatio rationis ab eodem effectu, tanquam a termino pendens, nihilominus quantum ad aliquod intrinsecum in ipso Deo existens nullo modo a sua operatione pendet, quia licet nihil operetur, eodem modo in se manebit cum eadem immensitate, quia est veluti simplicissimum, et ifinitum Ubi intrinsecum ejus. At vero si praesentia Angeli a sua operatione penderet, non solum quoad extrinsecam denominationem, sed etiam quoad suum intrinsecum ubi, illam dependentiam haberet quod et longe diversum est, et sane improbabile. Utrumque declaretur, nam si Angelus nunc sit in hoc cubiculo praesens, et actu operans, potest pro sua libertate actionem suspendere; ergo si necessario simul emittit praesentiam, non solum extrinsecam denominationem, sed etiam intrinsecum Ubi mutat. Quod autem haec necessitas sine fundamento, vel probabilitate asseratur, in capite secundo late probatum est. Et certe convincitur ex illo principio, quod prius non pendet a posteriori. Quia hic nulla ratio peculiaris ad fingendam exceptionem invenitur. Nam actio non est conditio necessaria ad praesentiam, sed potius e converso, nec in ullo genere est prior: est aliquid necessario manans ex praesentia : nam ista posita libere fit; ergo sine probabilitate dicitur necessario fieri mutationem in intrinseco Uhi angelico, eo ipso, quod ab actione extrinseca desistit. Et declaratur tandem, quia Angelus permanens in eodem Ubi, potest internos actus intellectus, et voluntatis variare, ut est per se evidens. Nam etiam homo hoc potest, quia illi actus a loco, vel Ubi non pendent: variato autem actu voluntatis Angeli, cessavit externa actio, quae ab illo pendebat; ergo ex sola cessatione ab actione transeunte, non necessario sequitur mutatio in substantiali praesentia, seu in Ubi intrinseco Angel: ergo dici nullo modo potest, Angelum non posse habere praesentiam intimam, nisi Ubi transeuntem actionem habet.
7. Impugnatur secundo idem membrum exemplis.—Primum exemplum.—Maxime vero confirmatur haec veritas auctoritate simul, et inductione. Nam ex Scriptura habemus, Angelos, vel animas separatas esse in multis locis, in quibus nullam transeuntem actionem, quam habere possint, invenimus. Primo neque daemones sunt in inferno, cum tamen nullam ibi transeuntem operationem habeant. Respondet Ferrariensis posse illam habere, saltem instrumenta Dei. Nam quod daemones interdum operentur, testatur D. Thomas, q. 16, de Malo, a. 5, ad 3. At vero D. Thomas non affirmat daemones semper, et in omni loco, ubi sunt, operari, ut instrumentum Dei, sed aftirmat tantum id fieri posse, quod est verissimum, et fortasse ita factum esse, quando uxor Loth in statuam salis conversa est, facile credi potest. Quod autem daemones, vel animae in inferno semper habeant actionem aliquam transeuntem, ut instrumenta Dei, et quod aliter ibi esse non possent substantialiter praesentes, incredibile est, et frustra ac sine fundamento cogitatur. Primo, quia esse Angeli in loco est (ut ita dicam) quoddam accidens ordinis naturalis angelici, non ergo pendet ex miraculosa operatione. Secundo, quia talis actio supernaturalis esset; ergo sine revelatione, vel aliqua auctoritate divina affirmari non potest. Tertio quia oporteret per illam actionem aliquam specialem qualitatem fieri in igne inferni, vel in aliis corporibus ibi existentibus. Talis autem qualitas, nec facile intelligi, nec ad quem finem ibi producatur explicari potest: cum illi spiritus ibi non ad agendum, sed ad patiendum deputentur. Tandem Deus uti potest instrumento suo tam agendo in distans, quam in propinquum; ergo illa actio non potest esse ratio essendi in loco.
8. Ideo respondent alium, daemones esse in inferno non per actionem transeuntem, sed per passionem in spiritu a corpore receptam. Sed haec responsio imprimis explicat rem certam, et de fide, scilicet daemones esse in inferno, per rem incertam, et improbabilem inter theologos, multi eorum negant, vel ignem, vel aliud corpus habere physicam actionem in daemones, vel animas. Secundo, qui sic respondent, inconstanter loquuntur, dum ab actione ad passionem, propter solam difficultatem fugiendam, divertunt. Nam ratio essendi in loco uniformis, et determinata esse debet, actio autem, et passio multum inter se differunt. Ergo si neutra determinate est adaequata ratio essendi in loco: nec ambae disjunctim possunt rationem adaequatam conficere. Alias diversum modum existendi in loco conferent, quae diversitas in ratione loci intelligi non potest. Nam potius existentia in loco de se indifferens est ad actioneni, et passionem, eademque praesentia in loco ad utramque sufhicit. Quod autem ex illa sequatur actio, vel passio, ex qualitatibus loci, vel locati provenit,
9. Unde tertia ratio, quia detentio spirituum violenta, vel est ipsa poena, et passic damnatorum, vel (quod probabilius est) ad poenam sensus, cet ad actionem ignis in spiritum supponitur, ut recte docuit D. Thomas, in 4, dist. 44, q. 3, a. 3, q. 3, ex Augustino 12, de Civ. Det, c. 23; ergo passio ab igne non est ratio essendi ibi, cum hoc sit prius. Quarto illa evasio cessat in daemonibus qui in hoc mundo, et caliginoso aere interdum versantur: nam illi non carent poena, seu passione ignis, cum tamen nunc in inferno non sint quoad actualem praesentiam, sed tantum quoad poenam, et destinationem perpetuam; ergo cum ad infernum redeunt, non per passionem ibi esse incipiunt, sed per novam praesentiam, quam per novam mutationem acquirunt: nam in passione ignis nulla mutatio fit. Quinto evidenter cessat illa evasio in animabus antiquo rum Patrum, quando erant in sinu Abrahae, et in animabus puerorum in limbo: nam illae nihil ab igne, vel ab alio corpore patiuntur, quia poenam sensus non habeant.
10. Secundum exemplum. — Effugium ex Ferrariense et Cajetano. — Refellitur. — Secundo instatur de Angelis in coelo creatis, seu de beatis in empyreo existentibus. Nam quod ibi vere sint realiter praesentes, negari non potest secundum Scripturas, et tamen nullam transeuntem actionem ibi habere possunt. Ad hoc vero etiam respondet Ferrariensis et consentit Cajetanus, Angelos beatos habere in coelo aliquam actionem transeuntem nobis occultam: at vero qua facilitate hoc dicitur, contemnitur, quia cum occultum sit, nullo fundamento affirmatur, sed solum ad vim rationis fugiendam, cum tamen nulla efficaci, vel probabili ratione ostendatur necessitas actionis in coelum, ut Angelus in illo praesentialiter existat. Deinde argumentamur in hunc modum. Quia illa actio Angelorum in coelum empyreum non est motus localis, quia illud coelum est immobile secundum locum, nec etiam est impressio alicujus qualtatis, ergo nulla est, quia in coelo nulla actio potest per se esse, nisi ad Ubi, vel ad qualitatem, quia coelum neque substantialiter ab Angelo producitur, nec in quantitate augeri potest. Probatur ergo minor, quia Angeli non possunt corpora alterare, aut in eis qualitates producere, ut est axioma communiter receptum, quod in discursu hujus libri tractaturi sumus. Quod si Ferrariensis et Cajetanus qualitates occultas excipiunt, contra communem sententiam loquuntur, et omne fundamentum ejus evertunt, quia nullam ma- jorem rationem de istis, quam de alis assignare possunt, unde aperiatur janua, ut ali dicant etiam posse Angelos per se immediate efficere qualitates corporeas nobis notas. Fortasse tamen addent, Angelos sanctos facere illas qualitates in coelo empyreo, ut instrumenta Dei, sed hoc effugium eisdem rationibus refutatur, quibus simile de Angelis malis in inferno improbavimus. Praesertim quia talis actio, vel qualitas in coelo empyreo nullius utilitatis est, vel ad particularem illius coeli perfectionem, quod per se perfectissimum creatum est, vel al commune bonum unriversi.
11. Feasio es Bannez. — Improbatur. — Respondet Bannez illam Angelorum operationem conferre ad influentiam coeli empyrei, vel augendam, vel temperandam. Sed haec evasio nec solvit principalem difficultatem, quod Angeli non influunt in corpora, nisi motum localem, vel illo mediante. Nec minus voluntaria est. Tum quia verum est coeelum empyreum habere influentiam, et ad hoc esse creatum a Deo, multo credibilius est fuisse creatum cum tota perfectione, et virtute necessaria ad influendum, quantum commune bonum universi erat conveniens; ergo non erit necessaria illa actio Angelorum propter augmentum influentiae. Et eadem ratione non erit necessaria, propter moderationem influentiae, quia, et a Deo potuit conferri, cum pondere, et mensura necessaria ex parte ipsius coeli empyrei, et longe verisimilius est, ex conjunctione cum influentiis aliorum astrorum temperari, si forte necessarium est. Unde novum sumitur argumentum: nam influentia aliorum coelorum non augetur, neque temperatur ab Angelis, nisi in quantum coelos localiter movent, et ex illis moribus resultant variae applicationes, et stellarum aspectus, ergo gratis, et singulariter actio illa fingitur in coelo empyreo. Praeterea est optima ratio, quia si illud augmentum vel moderaitio influentiae esset universo conveniens, profecto definitum modum, ac terminum habere debuisset. Quomodo ergo credibile est fieri ab Angelis pro arbitrio suo, et crescere, aut minui prout plures in coelo adsunt, vel ab eo adsunt, aut cur ad illum influentiae modum necessarium erit, omnes Angelos semper, ac necessario, quamdiu ibi sunt, in hac influentia occupari. Et praeterea quid dicetur de animabus sanctis: numquid etiam illae hanc influentiam augent, vel moderantur? Vel coelum empyreum propter peccatum hominis tanto tempore hoc subsidio caruit? et in die Ascensionis Christi tam novum modum in- fluentiae recepit. Denique quid dicetur post diem judicii, quando influentiae cessabunt: et nihilominus Angeli sancti, et animae eodem modo in coelo perseverabunt: sunt ergo hujusmodi evasiones valde frivolae.
12. Effugium aliud Cajetani. — Rejicitur. —JUnde tandem Cajetanus ad metaphoricum sensum recurrit, dicens Angelos dici esse in coelo empyreo, id est, in beatitudine. Quam interpretationem ex Nazianzeno, et Nysseno confirmare vult. Sed nec isti Patres aliquid hujusmodi alicubi insinuarunt, quod ego viderim: nec ulla ratione admitti potest, quia contra modum loquendi Scripturae, et Sanctorum dicentium, spiritus beatos esse in coelo empyreo. Quibus verbis non explicant nobis spiritualem gloriam, qua beati fruuntur, sed locum ubi illa fruuntur, et hac ratione vocant illud coelum Patriam, et domum coelestem: imo Christus vocavit illam domum Patris sui, Joan. 14. Unde etiam Deus ipse dicitur esse speciahiter in coelo, quia ibi se beatis manifestat, ut omnibus etiam fidelibus notum est. Denique etiam ante illam beatitudinem Angeli omnes fuerunt creati in coelo, ut infra suo loco videbimus; non ergo propter gloriam ibi esse dicuntur, nec etiam propter actionem transeuntem, quia in instanti creationis illam habere non potuerunt.
13. Impugnatur jam posterius membrum secundi sensus in num. 5.—Superest, ut tertium modum explicandi illam opinionem expendamus. Nam dicere posset aliquis Angelum quidem posse substantialiter esse praesentem corpori sine actione transeunte in ipsum, hoc tamen non sufficere, ut corpus illud dicatur locus Angeli, vel Angelus esse in illa tanquam in loco. Quia solum habent inter se propinquitatem, vel indistantiam in entitatibus, et ubi intrinsecis, sine alia relatione inter ipsa: illud autem non satis est, ut corpus magis dicatur locus Angeli, quam Angelus corporis. Sicut si duo corpora sint penetrative in eodem spatio, neuter dicetur locus alterius, quamvis habeant propinquitatem, et indistantiam in suis quantitatibus, et ubi intrinsecis; ergo eadem ratio inter Angelum, et corpus militat, si solum se habeant inter se quasi penetrative. Haec vero interpretatio imprimis non est juxta mentem auctorum praedictae opinionis, ut ex dictis satis notum est. Deinde admittimus eam partem in qua conceditur conservari praesentiam Angeli in corpus sine actione. Et ex illa inferimus illam praesentiam sufficere, ut Angelus ibi locum suum habeat; tum quia ita loquitur Scriptura, quam Patres imitantur; tum etiam quia seclusa actione nihil aliud cogitari potest necessarium, ut Angelus in loco sit, quod in capite sequenti tractabitur.