Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Per quid tandem angelus sit in loco extrinseco

CAPUT VII. PER QUID TANDEM ANGELUS SIT IN LOCO EXTRINSECO.

1. Vera conclusio. — Superest, ut in hoc puncto nostram sententiam proponamus. Dicimus ergo, Angelum esse in loco per solam praesentiam substantiae suae indistantis a corpore, in quo esse dicitur, ac proinde denominationem hanc essendi in loco ex parte Angeli solum dicere intrinsecum modum praesentiae, seu Dbi, quod supra capite secundo explicuimus: connotare autem coexistentiam corporis in eodem situ seu spatio, in quo Angelus praesens existit. Hancsententiam inter Scholasticos, clarius explicuit Richardus in 1, dist. 37, art. 2. quaest. 1, ubi dicit, rationem formalem applicationis Angeli ad locum esse simultatem ejus cum loco, vel cum re in loco existente. Ft in solut. argum. idem repetit, et magis declarat. Et ex modernis eam optime declarat, et defendit Pesantius, et eam tribuit Alensi, 2 p., quaest. 32, memb. 1, et Henrico, quodl. 2, quaest. 9, et quodl. 4, quaest. 17, et aliis scholasticis asserentibus, Angelum esse in loco per suam substantiam: ei merito, nam isti non excludunt modum praesentiae ubicationis, ut in capite secundo explicavi, sed excludunt operationem, .et quidquid ei simile cogitatur, aut petitur ultra dictam praesentiam. Et eamdem defendit cum magna exaggeratione Daniel Malonius in 2, dist. 8, disp. 9, sect. 2 et 3, cum his, quae addit in quarto ubi respondendo ad primam quaestiunculam aperte dicit, eo ipso quod Angelus habet suum Ubi spiritale, simul cum Ubi ahcujus corporis esse ibi in loco definitive. Et pro eadem sententia merito allegari potest Hugo de sancto Victore, lib. de Sacrament., part. 3, cap. 18, dicens: AngeMn esse in loco, quoniam alicubi preesens ceruitur, et esse localem, quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur. Wnferius autem ait, Spiritum esse localem, quonium in loco per preesentiam nature, et operationis concluditur. Verumtamen non adjungit operationem, quia sit necessaria ad praesentiam, per quam jam dixerat Angelum esse in loco, sed quia ex limitata operatione colligitur Angelum esse naturae finitae, et postulantis praesentiam definitam, nam per hoc declarat, Angelum esse localem.

2. Probatur primo. — Secundo. — Duplea denominatio ea loco. — Ostenditur primam competere Angelo. — Potest autem haec sententia persuaderi primo a sufficienti partium enumeratione, quia nihil aliud invenitur necessarium, ut Angelus alicubi, seu in aliquo loco esse dicatur, ut probatum est excludendo omnia alia, quae in Angelo, vel extra Angelum, praeter ea, quae diximus, necessaria esse dicuntur, vel certe cogitari possunt. Secundo directe ostenditur hoc suflicere, quia in his locutionibus per quas, et Scriptura sacra, et omnes communi sermone dicimus Angelum esse alicubi vel hic, aut alibi, duplex denominatio ipsius Angeli consiaerari potest: una est intrinseca et adhaerens Angelo, quamdiu ipse in se non mutatur, alia est extrinseca, qualis esse solet, quae ab extrinseco loco sumitur. Sed ad utramque denominationem sufticit Ubi angelicum, connotando simultatem, seu propinquitatem alicujus corporis; ergo haec sufficiunt ad rationem formalem constituentem Angelum in aliquo loco. Major ex dictis in secundo capite, et in discursu istius est satis manifesta, et per proportionem ad Ubi, et locum corporeum facile intelligi ac persuaderi potest. Minor autem ostenditur quoad priorem partem, quia Angelus dicitur esse hic, vel alibi intrinsece ab illo modo intrinsecae praesentiae, quem in capite secundo declaravimus: nec ulla alia denominatio intrinseca ex vi existentiae in loco illi convenit; ergo ad hanc denominationem sufficit ille modus, qui in Angelo est spiritualis, et a corpore per se non pendens.

3. Ostenditur competere quogue secundam. — Declaratur in rebus corporeis. — Item in presentia Christi Domini in hostia consecrata. — Altera vero pars facile probatur, quia ad illam denominationem extrinsecam sufficit coexistentia, et simultas corporis, et Angeli secundum intimam realem praesentiam. Quod potest exemplis declarari: nam Deus est per praesentiam in rebus, quas per potentiam creat, illum autem esse in rebus, Deo solum addit denominationem extrinsecam: nam ob hanc causam sine sui mutatione coepit esse in illis. Quae denominatio formaliter, et per se non fundatur in operatione, sed in intima praesentia et simultate, quam habet Deus cum omni re quam creat. Declaratur etiam in corporibus: nam si ab aqua in vase contenta Deus auferret quantitatem, conservando substantiam localiter immotam, substantia aquae maneret intra latera vasis, et quasi penetrative cum aere, qui spatium illud replere posset, et tunc per denominationem extrinsecam diceretur substantia aquae esse in illo aere, vel in loco ejus, scilicet, in vase, et ad illam sufliceret intima praesentia, seu indistantia inter substantiam aquae et aerem, aut vas. Item in Eucharistia Christi corpus vere dicitur esse in hostia consecrata, et in loco ejus, et sub illis speciebus, solum quia ibi habet praesentiam substantialem per intrinsecum modum suum indistantem ab Ubi specierum, et intime simul cum illis. Neque inter corpus Christi et species, alia unio formalis vel physica intervenit, ut suo loco ostendi, et ex dictis contra praecedentem opinionem satis confirmatur: nam est eadem proportionalis ratio. Quamvis autem probabile sit, esse aliquam mutuam eflicientiam inter corpus Christi et species, non est tamen ratio formalis essendi ibi, nec ad hanc denominationem corporis Christi erat per se necessaria. Unde quia Christus est ad modum rei spiritualis, optimum inde argumentum sumitur ad similem denominationem in Angelo explicandam.

4. Probatur tertio posita conclusio. — Denique confirmatur, quia nulla est ratio cur illa propinquitas et simultas ad hujusmodi denominationem non suffticiant. Nam in corporibus propinquitas, et indistantia inter ultimos terminos, seu superficies sufficit, ut unum dicatur esse in alio: cur ergo intima praesentia Angeli ad corpus, non suffticit, ut dicatur esse in illo? Dices non videri satis, quia illud esse in, alium respectum praeter praesentiam significare videtur, sicut in loco corporali addit relationem continentis. Respondetur hanc denominationem non debere cogitariomnino similem, et ejusdem rationis in Angelo et in corpore, quandoquidem media quantitate, et ad modum ejus in loco existit. Nam in multis est dissimilitudo, ob quam dicunt Patres esse in loco abusive vel aequivoce. Igitur in Angelis illud esse in corpore, praeter intrinsecum Ubi angelicum, sclum denotat terminum relationis praesentiae existentis in Angelo: ad quam reiationem et terminum ejus sufficit simultas utriusque extremi in eodem spatio. Dicitur autem Angelus esse in corpore, potius quam e contrario, quia propter suam perfectionem apprehenditur a nobis per modum actus et formae assistentis corpori. At vero corpus quantum non dicitur esse in loco per intimam praesentiam alterius corporis, quia nullum secum admittit penetrative in eodem spatio. Sed dicitur esse in corpore sipi vicino et contiguo secundum ultimam superficiem ejus.

5. Explicatur magis proxima responsio ex discrimine inter corpus et Angelum. — Et quidem physice rem considerando etiam illud esse in loco solum connotat terminum realis praesentiae, et propinquitatis unius corporis ad aliud, cum denominatione extrinseca unius ab alio. Quia vero ultima superficies corporis propinqui interdum habet dispositionem ad recipiendum in se aliud corpus, ut est in superticie concava respectu convexae, vel in interna superficie hujus cubiculi respectu aeris intra illam contenti: ideo in communi modo loquendi illa superficies vocatur locus, quae se habet per modum recipientis vel continentis, cum tamen in rigore quocumque modo superficies untus corporis terminet, et circumscribat quantitatem alterius, respectu illius habeat rationem loci, saltem partiahs. In hoc ergo non est comparatio facienda inter locum Angeli et corporis: nam corpus est in loco, ut circumscribente, Angelus vero est in loco, ut illi intime assistens. Quanquam posset etiam Angelus dici esse in loco circumscribente corpus, in quo intime adest, sed illud esset remote, et per aliud, ut ita dicam, per mediatam denominationem. Nam immediate solum corpus (in quo est Angelus) est in alio circumscribente ipsum. Et ob hanc causam si duo corpora essent penetrative in eodem spatio, neutrum diceretur esse in alio, sed utrumque in superficie circumscribente, quia sunt in loco modo connaturali et quantitativo, et sic neutrum terminat, seu circumscribit alium. At vero substantia corporea privata quantitate (ut in aqua supra exemplum ponebam) posset dici esse in corpore, cui est praesens, quia non esset ibi modo corporeo, sed ad imitationem spiritualis substantiae. Sed haec ad modum loquendi pertinent: nam res satis declarata est, simulque satisfactum est fundamento aliarum opinionum, et potissimae difficultati in principio capitis circa hoc punctum propositae.

PrevBack to TopNext