Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Objectioni occurritur, et qualis sit relatio propinquitatis, et distantiae in rebus spiritualibus, declaratur

CAPUT VII. OBJECTIONI OCCURRITUR, ET QUALIS SIT RELATIO PROPINQUITATIS, ET DISTANTIAE IN REBUS SPIRITUALIBUS, DECLARATUR.

1. Objectionis pars una. — Contra nostram vero resolutionem praecipue objiciunt auctores quartae sententiae, quia ex nostra opinione sequitur inter Angelos posse esse propinquitatem, et distantiam fundatam immediate in illis sine interventu corporum, et similiter posse Angelum distare a corpore, etiamsi neque Angelus sit in corpore, nec inter ipsum, et corpus reale, ac corporale spatium interjectum sit. Consequens utrumque falsum est, ergo et nostra resolutio: sequelae ut clarae supponuntur. Minor autem probatur primo a priori, ex differentia inter corpus quantum et spiritum: nam quantitas natura sua secum affert extensionem longitudinis, latitudinis, etc. Et ideo in se habet intrinsece distantiam, propinquitatem, et situm, et quod possit, quantum ex se est, superficie circumdari, et ejus capacitatem replere. At vero spiritus est indivisibilis, et ideo de se non est capax distantiae, vel propinquitatis, quia, seclusa quantitate, nullum reale intervallum intelligi potest.

2. Ejusdem objectionis pars altera. — Et declaratur quia, sublato fundamento, manere non potest, quod in eo fundatur: sed fundamentum distantiae, et propinquitatis est quantitas, ergo in his, quae quantitate carent per se spectatis, non potest distantia, vel propinquitas intervenire. Probatur minor, quia quantitas habet terminos extrinsecos, in quibus distantia, vel propinquitas fundatur, spiritus vero caret hujusmodi terminis, et ideo non est capax distantiae, aut propinquitatis, imo neque Ubi proprii, si omnino extra corpus sit. Secundo probatur idem, nam alias sequitur Angelum extra coelum esse posse, quod est impossibile, alias esset in nihilo, cum extra coeIum nihil sit. Tertio sequitur si essent in rerum natura Angel sine corporibus inter eos esse potuisse realem distantiam, quae tamen concipi non potest, quia inter eos nihil esset: ergo nec vera intercapedo illic concipi potest. Quarto alias esset situs in Angelis secundum se spectatis, et consequenter omnes differentiae positionum, ut esse supra, aut infra, Angelis tribuendae essent. Haec autem omnia sunt absurda, et ex defectu nosirae imaginationis proveniunt, quia cum non possimus concipere Angelos, prout in se sunt, et ex sensibilibus illos concipiamus, interdum deficimus, quae sunt propria corporum illis accommodandado.

3. Ad primam objectionem in numero primo. — Effugium. — Impugnatur. — Haec vero objectio non solum non infirmat nostram sententiam, verum potius illam suadet, et confirmat. Unde respondendo in forma concedimus primam, et secundam sequelam, et negamus minorem, seu consequentiam. Et veritas utriusque consequentis declaratur, ac persuadetur: quia nemo negabit Angelos existentes nunc in coelo Empyreo tantum distare ab Angelis, qui sunt in inferno, quantum coclum empyreum ab igne inferni distat; ergo illa distantia est inter ipsos spiritus secundum se spectatos. Dicetur forte illam distantiam non esse inter spiritus secundum se, sed ratione corporum, in quibus sunt, et ideo solum per accidens, et quasi per extrinsecam denominationem Angelis convenire. Sed qui sic distinguunt, confundunt modum cognoscendi nostrum cum re ipsa: cum tamen soleat esse magna diversitas inter haec, quando modus non est aliquid in objecto cognitum, sed ex parte cognoscentis, vel medii cognoscendi se tenet. Verum est ergo nos per distantiam corporum metiri, et cognoscere distantiam inter spiritus, nihilominus tamen in re ipse immediate, et per se est distantia inter ipsos spiritus, et non potest esse solum rationé corporum, seu per denominationem extrinsecam ab illis. Probatur primum, quia ut duo Angeli tantum inter se distent, quantum coelum, et infernum, oportet ut alter habeat realem praesentiam in coelo, et alter in inferno: sed Angelus non est praesens coelo, per ipsummet coelum, vel per solam denominationem ab illo, sed per suum intrinsecum Ubi comparatum, et relatum ad Ubi coeli, et idem est de Angelo existente in inferno, ut in capite secundo satis probatum est; ergo distantia inter ipsos Angelos non fundatur in corporibus, in quibus sunt, sed in propriis, et intrinsecis Ubi utriusque Angeli.

4. Effugium aliud evertitur primo. — Evertitur secundo. — Dices saltem esse necessarium, ut ipsa angelica Ubi sint relata ad talia Ubi illorum corporum. Sed contra, quia haec etiam relatio deservit cognitioni nostrae, non est tamen in reipsa fundamentum relationis distantiae inter ipsos Angelos: sed solum est tale Ubi Angelicum. Quod probatur primo, quia reiatio preesentiae ad eoelum, in quo est Angelus, so- lum addit ipsi Ubi Angelico, vel denominationem extrinsecam, vel ad summum relationem: neutra autem potest esse fundamentum alterius relationis, nimirum distantiae ab alio corpore, vel spiritu. Secundo quia mutato corpore, cui est Angelus praesens si Angelus immotus maneat, ut revera potest, sicut supra ostensum est, manebit eadem distantia inter illos duos Angelos, sive ubi ipsi sunt succedant alia corpora, sive non succedant per absolutam Dei potentiam, quia semper idem intervallum, quod etiam ex reali quantitate plenum, manere potest.

5. Ad vitandam autem vim hujus rationis dicunt, Angelum sublato corpore in quo est, si aliud ibi non succedat, nullibi manere, ac proinde nec propinquum, nec distantem a quovis corpore, vel spiriturelinqui. Sed hoc ipsum nos absurdum reputamus, et minime intelligihile, de quo jam diximus, et infra speciale dubium movebimus. Et deinde sequitur ex illa responsione, spirituale Ubi Angelicum, et omnino omitti, sublato omni corpore, et realiter mutari mutato corpore, alteroqueibisuccedente, etiamsi distantia a polis fixis non varietur. Et e contrario mutato corpore secundum locum, conservata praesentia Angeli ad ipsum, Angelum non mutare intrinsecum Ubi quae omnia nobis videntur absurda, ut de multis jam probatum est, et dealiis tractando de motu Angelorum in sequentibus dicemus.

6. Ad primam objectionis primae purtem in n. 1. — Fundamentum distantiae est intrinsecum Ubi. — Id declaratur in corporibus. — Praeterea, hoc magis declarabitur respondendo ad objectiones factas. Ad primam dicimus fundamentum proximum distantiae realis respectu extremorum non esse quantitatem corpoream, sed Ubi intrinsecum, et reale, sive corporale sit, sive spirituale. Dixi autem respectu extremorum, quia in distantia reali duo possunt considerari. Unum est relatio inter extrema realia: aliud est spatium, quod necessario interponitur inter extrema distantia inter se. Ut ergo spatium sit reale, oportet ut sit quantitate corporea plenum: quia si nullum corpus ibi sit, intervallum illud non erit aliquid reale, quia intervallum dicit latitudinem, et extensionem, quae non est realis nisi in quantitate. Verumtamen hoc reale medium non est fundamentumrrealis distantiae, prout dicit relationem inter extrema, sed soIum Ubi utriusque extremi. Quod patet manifeste in corporibus. Primo quidem in his quae intra mundum sunt: si Deus aerem hujus cubiculi in nihilum redigeret, et medium hoc va- cuum relinqueret, ut facile posset, tunc enim eadem reabs distantia inter parietes maneret, quae nunc est, ut ad sensum est evidens: et ideo ab adversariis etiam non negatur. Deinde in corporibus extra mundum idem posset facere Deus, creando alium mundum ab isto distante, quantum vel quomodo vellet. Quod etiam non negatur: quia profecto potest evidenter ostendi. Quis enim ita potentiam Dei limitabit, ut audeat dicere non posse creare alium mundum, uisi huic contiguum, aut cum tali Ubi determinato? Item posset Deus supra coelum empyreum alios coelos in quocumque numero finito creare, et deinde posset ex illis ceelis intermedios annihilare, conservato supremo, ettoto interjecto spatio relicto vacuo, et tunc illud supremum coelum aeque distans manet a nostro coelo empyreo, ac erat antea; ergo a principio potuisset idem coelum, vel alium mundum ab hoc distantem creare, solo inani vacuo interposito; ergo distantia realis inter corpora non requirit medium reale, sed tantum extrema. T. Ft applicatur eadem doctrina spiritibus. —Hinc ergo concludimus, idem dicendum esse de substantiis spiritualibus. Quod quidem est manifestum, si Angeli supponantur esse in corporibus inter se distantibus sine reali medio ut facile declarari potest exemplo supra adducto de Angelis in coelo, et inferno existentibus. Nam si fingamus omnia intermedia corpora annihilari conservatis coelo, et inferno, et toto interjecto spatio vacuo relicto: tunc enim Angeli manentes in coelo, et in inferno tantum inter se distarent, quantum corpora in quibus sunt, et ex terminis ipsis videtur per se evidens; et propterea ab adversariis etiam non negatur: sed respondent tunc distantiam convenire speciebus ratione corporis. Sed hoc refutatum est, quia relatio distantiae etiam in spiritibus intrinseca est, et suo modo illi rei inest, quae distare dicitur: et corpus non est fundamentum talis relationis in Angelis existtentis. Unde non majori verisimilitudine dicitur corpus distare a corpore ratione Angeli assistentis illi, quam Angelus distare ab Angelo ratione corporis, cui assistit, sed ulterius addo, etiamsi corpora exirema destruantur, Angelos posse immutatos manere, ac proinde eamdem retinere distantiam. Assumptum probatur: quia posset Deus corpora inferni, et coeli empyrei in nihilum redigere conservatis spiritibus, qui in eis sunt, et nulla in eis realis mutatione facta. Quis enim audeat hoc divinae potentiae negare ? aut quae contradictio, vel apparens repugnantia inde sequeretur? Tunc ergo praedicti Angeli conservarent eadem Ubi intrinseca, et spiritualia, quae prius habebant, tum quia illa non pendent a corporibus: tum etiam quia sine reali mutatione non amittuntur. Utrumque enim in capite secundo probatum est. Manente autem eodem Ubi in utroque extremo, eamdem etiam manere distantiam necesse est: quoad hoc enim eadem est ratio de spiritibus, et corporibus. Tum quia in utriusque ratio Ubi prout est quid immobile, non potest intelligi sine habitudine ad puncta fisa immobilia vera, vel imaginaria: et consequenter neque potest intelligi sine distantia. Tum etiam quia distantia haec solum dicit relationem inter extrema realia, et positiva, ac finita, quam omnia tam in extremis spiritualibus inveniuntur, quam corporalibus.

8. Adversariorum responsio ad proame dicta frustranea. — Duplea modus distantic. — Sed aiunt intervenire discrimen, quia in corpore quanto est intrinseca extensio, ratione cujus intrinsece habet distantiam, et propinquitatem: spiritus autem est indivisibilis, et ideo est incapax distantiae, quia sine quantitate reale intervallum intelligi non potest. Sed haec differentia frustra excogitata est, et male applicatur, et cum aliqua aequivocatione. Considerandum est ergo aliud esse loqui de distantia in una et eadem re intrinsece inventa inter partes ejus, aliud vero esse loqui de distantia unius rei ab alia. Priorem modum distantiae verum est non inveniri, nisi in re quanta, vel actu, naturaliter loquendo, vel aptitudine, loquendo supernaturaliter. Nunc tamen de hoc genere distantiae non loquimur: quia non dicimus in Angelo ipso secundum se spectato esse distantiam partium, cum illas non habeat, nec sit capax quantitatis. At vero loquendo posteriori modo de distantia inter res separatas, illa non solum inter res quantas, sed etiam inter indivisibiles inveniri potest : quia non supponit extensionem intrinsecam in rebus quae distant, et ideo invenitur inter duo puncta extrema distantium linearum, vel corporum, et inter eadem permaneret, si separata, et immota conservarentur. Ita ergo esse potest inter Angelos, etiamsi indivisibiles sint.

9. Occurritur tacite objectioni. — Nec ob- : stabit, quod de se non possunt habere positionem in continuo sicut puncta, et ideo habent alium modum indivisibilitatis. Quia haec differentia solum facit, ut Angelus non postulet ex natura sua distantiam ab alio Angelo, nec etiam unionem ad aliquid quantum, sicut postulat punctum, non vero obstat illa differentia quominus substantiae Angelorum quamvis altiori modo sint indivisibiles, sint capaces distantiae quatenus unaquaeque earum capax est determinati, ac limitati Ubi. Cum autem dicitur intervallum non posse intelligi sine quantitate: si nomine intercalli intelligatur idem quod nomine distantie, negatur assumptum, quia est illud ipsum de quo est controversia. Si vero nomine intercalli, significetur spatium illud interjectum inter extrema distantia, quod magis nomen illud significare videtur; respondetur intervallum quidem reale seu plenum non inveniri sine quantitate; intervallum autem vacuum, et aptum repleri quantitate suflicere ad distantiam realem inter extrema, ut inter corpora manifestum est, et omnes fatentur. Illud autem intervallum inter spiritus inveniri potest, etiamsi nulla corpora existant.

10. Ad secunde partis superioris objectionis principalis in wumero secundo, probationem primam. — Ad secundam partem objectionis in qua sumitur fundamentum distantiae esse terminos extremos quos habet quantitas, non autem spiritus; respondetur negando simpliciter antecedens. Quia imprimis eadem est ratio de propinquitate, et de distantia: propinquitas autem non solum est inter terminos quantitatis. sed etiam inter spiritum, et corpus. Item esse potest inter duos spiritus, seu Angelos: imo etiam potest esse adaequata, ut sic dicam, inter duo corpora, saltem supernaturaliter se penetrantia. Quanquam naturaliter non contingat tanta propinquitas inter quantitates, propter naturalem proprietatem quantitatis, quam naturahlter ita replet spatium, ut secum ibi aliud corpus non admittat. Quam repugnantiam non habent spiritus cum corpore, nec inter se, et ideo possunt esse intime propinqui, seu praesentes secundum suam substantiam totam, si de substantia indivisibili ita loqui licet. Eadem ergo ratione possunt esse inter se distantes secundum suas substantias, et non ratione terminorum, prout in quantitate inveniuntur: sed utraque Angeli substantia, ut affecta tali Ubi, est veluti terminus realis illius distantiae.

11. Procedit ulterius responsio ad dictam probationem. — Addo deinde, etiam in corporibus distantiam inveniri, non solum secundum terminos ultimos suarum quantitatum, sed etiam secundum partes, sic non distat caput a pede, et pars superior corporis minus distat a coelo, quam media, vel infima pars. Imo unum corpus secundum se totum ratione sui adaequati ubi distat ab alio integro corpore alibi existente secundum omnes partes ejus: ita ergo servata proportione, facile potest intelligi realis distantia inter Angelos sine partibus, vel terminis quantitatis. Denique considerari potest, quod licet Angelus in se indivisibilis sit, potest esse in loco, seu spatio divisibili, ita ut sit totus in toto, et totus in qualibet parte, et in quolibet puncto, seu extremo termino. Unde fit, ut licet Angelus in substantia sua non habeat partem, aut terminum, nihilominus in suo Ubi, seu in illa diffusione praesentiae suae possit habere terminum per comparationem ad corpus, vel spatium cum praesens adest. Et hac ratione posset considerari distantia inter Angelos etiam secundum terminos Ubi, seu praesentiae uniuscujusque. Sicut etiam e contrario possunt duo Angeli esse propinqui, quia secundum ultimos terminos suorum Dbi se contingunt, etiamsi unum non sit penetrative cum alio secundum totum suum Ubi, ut in capite sequenti magis explicabimus.

12. Ad secundam ejusdem partis probaticnem. — Ad secundam probationem, seu primam illationem, jam responsum est. Concedimus enim, Angelum extra coelum esse posse, non minus quam corpus, et ibi positum habiturum esse suum DUbi intrinsecum, et reale, ut in capite secundo ostensum est. Nec in rigore sequitur tunc esse in nihilo, quia ubi Angelus est, jam aliquid est: nam ipse Angelus ahquid est, et multo magis, qui in ipso est, sed solum sequitur Angelum esse, ubi nullum corpus est, quod nullum est inconveniens. Sicut coelum empyreum licet non sit in alio corpore quod illud circumdet, realiter adest ubi praesens est, et non est in nihilo, sed est ibi, ubi superius corpus non est. Quanquam non est magna vis facienda in illo modo loquendi, Quod res spiritualis sit in nililo, seu in spatio imaginario, quod nihil est: nam per illam particulam, i, non indicatur aliqua realis relatio ad spatium, vcl continentiae, aut aliquid simile, sed solum declaratur, Angelum esse ibi, ubi corpus esse potest, licet non sit, sicut de immensitate Dei dixi in disputatione 30 Metaphysicae, sect. 7, a num. 28.

13. Ad tertiam probationem.— Ad quartam.— Unde ad secundam illationem, seu tertiam probationem etiam concessum est, imo et probatum, inter Angelos esse posse distantiam realem, etiamsi spatium medium corpore vacet, quia satis est, quod ex se possit corpore tantae longitudinis repleri. Ad ultimam denique illationem de situ, negatur simpliciter sequela, qua situs in rigore significat partium positionem in loco, seu modum ex tali partium positione in toto resultans, quam rationem addit supra praedicamentum Ubi, et ideo non habet locum in Anggelis, qui partibus carent. Nec etiamsi dicatur situs solum per relationem ordinis superioris, et inferioris, vel alia simili, locum habet in Angelis, seclusis corporibus: quia ille ordo solum attenditur secundum aliquam conditionem corporum, non solum in quantitate, sed etiam in qualitate aliqua, ut gravitate, vel aliqua alia simili, quae in Angelis locum non habet. Videantur dicta de situ, disp. 52 Metaphysicae.

PrevBack to TopNext