Text List

On this page

Caput 31

Prev

How to Cite

Next

Caput 31

Caput 31

De objecto, actibus, subjecto et organo sensus interioris

CAPUT XXXI. DE OBJECTO, ACTIBUS, SUBJECTO ET ORGANO SENSUS INTERIORIS.

1. De objecto. — Cognita veritate interioris sensus facile est omnia, quae ad illum pertinent, explicare: objectum ergo illius est omne sensibile per externos sensus. Nam objectum adaequatur potentiae, sed hic sensus universalissima potentia est in suo ordine: ergo habet universalissimum objectum in eo gradu: illud autem est praedictum sensibile: ergo, etc. Notandum vero est, quod sicut in externis sensibilibus inveniuntur communia, quae attinguntur ab eis tanquam modi sensibilium propriorum: ita apud internum sensum aliquid dari instar sensibilis proprii, quod per se primo, ac per propriam speciem cognoscatur, quod vocamus sensibile absolute, minimeque limitatum ad sensibile alicujus exterioris sensus: aliquid vero dari, ac cognosci tanquam modificans dictum objectum, atque hoc modo cognosci rationes non sensatas, ipsas etiam sensationes sensuum externorum, et quaecumque per species seusuum externorum non re- praesentantur, ab illoque nihilominus proprie cognoscuntur.

2. De actibus. — Bruta memoria pollere ostenditur. — Actus hujus sensus sunt omnium sensibilium cognitio, discretioque illorum, judicium practicum, vel speculativum, et memoria praeteritorum, ut patet ex dictis. Est tamen notandum (quod etiam pro explicato jam objecto addimus) nullum brutum quamlibet imperfectum sensu interiore carere, cum nullum careat appetitu tendente ad utile, et refugiente nociva. Quae sane rationes objectivae ab externo sensu non attinguntur: necessarius ergo est sensus internus, qui haec judicet, qua ratione concludit Aristoteles, lib. 2, de Anima, cap. ultimo, et lib. 3, textu 56, animantia habere phantasiam, quod omnes philosophi approbant. Notandum secundo, etsi in omnibus animantibus detur sensus internus, non ejusdem perfectionis esse in omnibus, quia nec in omnibus potest easdem operationes elicere, nec circa idem adaequatum objectum versari, in iis enim quae solo pollent tactu, et forte etiam gustu, imperfectissimus est internus sensus, nec species conservat in absentia objecti. Unde Aristoteles. lib. 3, cap. 15, docet haec animalia phantasiam non habere, in quo secum non pugnat, dum alibi (ut modo indicavimus) eam concedit, illic enim phantasiae nomine late utitur ad significandum qualemcumque internum sensum. Atque idem statuendum de animantibus, quae licet plures habeant sensus externos, attamen modo quodam determinato moventur, solum videlicet ad objectum praesens: haec enim habent quidem sensum internum aliquantulum perfectiorem, quod extendat se ad plura etiam sensibilia, adhuc tamen minus perfectum, quod ad rationem memoriae non attingat: at vero alia perfectiora animantia sensum hunc perfectum possident: in ratione scilicet memoriae aestimativae, sensusque communis: imo per illum quamdam materialem prudentiam ostendunt, et aliquando etiam docilitatem. Quod autem praedictam habeant rationem memoriae, negari non potest, quidquid Scotus dicat in 4, dictinct. 45, quaest. 3, quia evidentes experientiae illam suadent. Elephantus enim post multos dies vindictam sumit de illo, qui se laeserat, bos etiam cognovit possessorem suumn, etc., Isaia primo, quasi memor illius: id quoque ex eo patet, quia determinato certoque motu ad rem absentem moventur: ergo propter apprehensionem, quam memoria retinent.

3. Objectio duples impugnans memorium in brutis. — Ad primum objectionem. — Objicies primo. Memoria est cognitio praehabitae cogniUonis, juxta Aristotelem, lib. de Memoria et reminiscentia, cap. 1, talis autem cognitio impossibilis est sensui interno: ergo, etc. Secundosialiqua animantia haberent memoriam, haberent certe apes et formicae, cum signa omnia memoriae ostendant, his autem negat memoriam Aristoteles, lib. 3, de Anima, cap. 3, ergo, etc. Ad primum dicito sensum internum cognoscere revera externas sensatones, non quidem ut objecta propria, sed ut modos eorum, sicque in sensu dari memoriam de re ut jam cognita, contingit tamen non raro phantasma existens in memoria remitti, vel ex parte corrumpi, ac proinde non repraesentare exacte, ex quo fit non raro, ut qui rei memoratur memoriam perdiderit circumstantiarum, de quo videndus Aristoteles, lib. de Memoria, cap. 2, hoc vero de memoria sensibilium intelligi debet: nam eorum, quae sub sensu cadere non possunt, memoria ad intellectum pertinet, ut dicetur infra lib. 4, cap. 10.

4. Ad secundam objectionem de qua idem auctor, disp. 4 Metaphysicee, sect. 6, a n. 19. — Ad secundum affirmat Themistius, in 2, de Anima, cap. 11, apes et formicas habere memoriam. Idem fatentur Albertus, tract. 1, cap. 7, divus Thomas 1, Metaphysicae, lect. 1, Averroes, cap. 3. Et ratione patet, quoniam haec animalia arte quadam naturali valent, de quibus Aristoteles 7, de Historia, cap. 38. D. Thomas 3, contra, cap. 134. Et opera eorum indicia sunt cognitionis rerum absentium, formica siquidem eamdem semitam repetit, ac forte perditam vestigat, quia identidem ingreditur, apes ad eosdem redeunt flores quos semel gustarunt: videtur ergo certum habere memoriam, atque prudentiam. Ad Aristotelem respondet Simplicius negare solum iis animantibus memoriam perfectam, hoc tamen interpretamentum aperte falsum est, Averrois occurrit ad exemplum non requiri veritatem. Philoponus, folio 81, col. 3, duplicem distinguit memoriam, aliam recordativam praeteritorum, et a natura prudentem, aliam vero docilem, apibus ergo et formicis negari secundam, non vero primam, quae doctrina ex Aristotele sumitur 1, Metaphysicae, cap. 1, ubi scribit animalia, quae cum memoria habent auditum, prudentiam quoque habere, non ut significat habitum consultandi de agendis secundum rectam rationem, sicut 6, Ethicorum definitur, sed ut importat judicium naturale operum ita agendorum, ac si per proprie dictam prudentiam agerentur, qua de re divus Thomas 2, 2, quaest. 47, art. 15. Animalia ergo, quae cum prudentia habent auditum, disciplinabilia dicuntur, non sumpta disciplina in rigore, ut significat instructionem sumptam ab alio ad operandum secundum rationem, sed late ut significat instructionem manentem ex consuetudine. Inter illa vero, quae memoriam habent sine auditu, numerat Aristoseles apes, et ita constat experientia habere memoriam, prudentiamque naturalem: quod tamen auditu careant, certum non est, nam ipse Aristoteles 9, de Historia, cap. 4, dubius est, ubi refert apes, cum dormiunt, a vigil excitari, uno, aut altero edito strepitu: quod si ita est, conjectura fit illas audire, ac patet ulterius experientia, quia sonitu quodam congregari solent, atque vocari ad tecta, neque dici potest cum D. Thoma, citato loco Metaphysicae, non auditu moveri, sed motione aeris, quam tactu sentiunt, non enim motio tanta est, imo et aliquando nulla ad apes pertingit: nec evincit ratio illa motione magis congregari apes, quam dispergi: denique ad tactum quaecumque aeris motio etiam incondita sat esset, cum tamen non nisi ad modulatum quodammodo sonum accurrant apes, quare probabilius credo illas audire, unde ad naturalem prudentiam ejusmodi animalium, quamvis necessaria sit memoria cum pars sit prudentiae, non tamen est necessaria carentia auditus.

5. De organo sensus interni varia opinio Galeni, quam Aristotelis. — Objectio er Evangelio ecpeditur. — Circa organum ejusdem interni sensus credidit Aristoteles radicem sentiendi in corde esse, ac adeo in eo ponendum organum, lib. de Juventute, cap. 1 et 2, nos vero consequenter dicimus ponendum in cerebro, quae est sententia Hippocratis, Galeni et aliorum, quos supra capite 13, citavimus, ac patet, quoniam experimur imaginationes in capite formari. Unde et imaginando fatigatur, laesio quoque sensuum ex laesione cerebri nascitur, insomniaque fiunt in capite. Nam Damelis 2, dicitur: "Somnium tuum, et visiones capitis tui lujuscemodi sunt", et cap. 4: "Cogitationes mece in stakbu meo, et visionem capitis mei", et caetera. Dices in Evangelio legi, a corde exire cogitationes. Et iterum, "Quid cogitatis mala in cordibus vestris" ? Unde sanctus Hieronymus, citato loco Daniel., animadvertit propter diversa haec sacrae paginae verba diversas fuisse sententias. hespondetur tamen in sermonibus Evangelii non agi de cogitationibus nudi intellectus, ut ita cor illius organum debeat existimari: usurpatur ergo ibi cor pro anima, vel pro appetitu, qui vere in corde est, ut infra dicemus, dicunturque cogitationes cordis, id est, procedentes ex cujusque affectibus.

6. De loco dicti organi quorumdan opinio. — Quaeres tamen, in qua parte cerebri sit sensus iste, in cerebro enim tres observantur cellulae: prima in parte anteriori: secunda in parte media: tertia in posteriori. Qui ergo Galenum sequuntur de distinctione trium sensuum internorum, primam cellulam ponunt organum sensus communis, et phantasiae mediam cogitativae, ultimam vero memoriae, quod confirmat experientia desumpta ex eodem Galeno, libro de differentiis Symptomatum, laeso enim organo sensus interni laeditur sensus, causaturque insania tripliciter: primo quando accidit error in sensu externo, quando nimirum pars anterior cerebri laeditur, quoniam tunc infirmatur sensus communis a quo vis sentiendi ad externos derivatur. Secundo quando judicium, aut ratiocinatio laeditur, quod accidit ex laesione mediae cellulae. Tertio quando laeditur memoria, quod ex infirmitate ultimae cellulae procedit: quod si omnes ejusmodi partes laedantur, omnes operationes prave exercentur, sicut in phrenesi contingit: ex hac ergo experientia, quam Galenus ibi confirmat, concludunt sequaces has potentias distingui, subjectarique in dictis partibus.

7. Ferior opinio. — Statuendum tamen non omnes illas cellulas esse organum sensus interni, nisi quasi triplicem partem potentiae illius aestimamus: quia si una simplex est, in tribus cellulis reipsa distinctis esse non poterit. Praeterea in multis animalibus est sensus communis memoria et phantasia, in quibus tamen cellulae distinctae non deprehenduntur. Denique hi auctores contra Galenum sentiunt, qui 8, de Usu partium, cap. 6, aliter vult constitutas esse illas cellulas, namque in anteriori parte duas collocat, in posteriori unam et communem meatum, qui cellula media dicitur: atque usum illarum aliter exponit, duas enim anteriores ait esse organum olfactus, quod supra rejecimus, addit vero deservire etiam ut in eis elaborentur spiritus animales ad sentiendum requisiti: per intermedium autem ventriculum existimat fieri transitum horum spirituum, et in ultimo vigere vim sensitivam, ac verum fortasse est ultimum illum ventriculum esse organum interni sensus, lege Vesalium 7, de Fabrica, capite 6. Nec experientia allegata convincit, quia eadem potentia varie laedi solet, visus enim laeditur aliquando, vita ut non percipiat in distans: aliquando aliter, quarum laesionum causae sunt ignotae: sic ergo in praesenti sensus interior diversimode laeditur, quia cum habeat organum apte temperatum, sicut diversimode potest solvi temperamentum, ita diversae possunt causari laesiones, ita Aristoteles, lib. de Insomniis, capite 3, ubi diversarum specierum phrenesis diversas reddit causas: nullam tamen certam satis.

8. Dubium unum circa praedicta. — Dubitabis autem primo, an sensus internus leedi possit non laeso externo. Multi negant: verior tamen est affirmatio: patet enim experientia phrenesim occupare hominem integris etiam externis sensibus, dementes quoque a nativitate non raro visuntur iisdem sensibus valentes. hatio a priori est, quoniam vis sentiendi a sensu interno derivatur ad externum, unde hic potius ab illo pendet, quam e contra. Rur- sum internus sensus propriam dispositionem vendicat, quae potest vitiari organis externorum sensuum salvis manentibus. Unde Vallesius nona Controversiarum, capite tertio.

9. Dubium alterum. — Dubitabis iterum an imaginatio efficiat casum. D. Thomas 3, contra Gentes, c. 99, docet imaginationem aliquando esse causam aegritudinis, ac sanitatis: statuendum ergo ita posse contingere, eo quod operante imaginativa commoventur animales spiritus, diffundunturque per corpus, ac proinde si imaginatio vehemens sit, magna quoque spirituum erit commotio. Adde etiam calorem vehementem saepe excitari, unde varii effectus in corpore contingunt. Denique imaginatio appetitum etiam movet, excitatus autem commovet humorem, illius passioni cooperantem: his ergo modis ex imaginatione provenit realis effectus, seu casus in corpore, atque per hactenus dicta facilis evadit, q. 78, primae partis, apud D. Thomam.

PrevBack to TopNext