On this page
Caput 1
Caput 1
An et quodnam sit adaequatum objectum intellectus nostri
1. Consule auctorem, lib. 9, de Angel., c. 2. — Arguitur primo intellectum non habere ens pro objecto. — Arguitur secundo. — Arguitur tertio. — Haec controversia plurimum pendet ex sequentibus, ubi in particulari videbimus, quae ab intellectu nostro cognoscantur, quae illum effugiant: hic tamen praetermitti non potuit propter doctrinae ordinem ; videtur autem pars negativa quaestionis vera, nam si intellectus noster aliquod haberet adaequatum objectum, esset maxime ens in communi, hoc autem non est: ergo, etc. Probatur minor, nam ens objectum est intellectus angelici: ergo non humani, tenet consequentia: tum quia intellectus humanus, cum sit imperfectior potentia, habere debet objectum contractius: tum etiam, quia alias intellectus angelicus et humanus ejusdem speciei essent, cum haberent objectum unum. Secundo ens objectum metaphysicae: ergo non intellectus, alias potentia, et peculiaris quidam alius habitus haberent idem adaequatum objectum, quod est absurdum. Tertio intellectus et voluntas versantur circa idem, nam in id omne ferri potest voluntas suo actu, quod intellectus cognoscit: ergo tam versatur circa ens voluntas, quam intellectus: non ergo potest ens objectum esse intellectus, cum oporteat diversum esse ab objecto voluntatis.
2. Quid opinetur D. Thomas, quid Scotus. —Prima assertio.— In hac re D. Thomas opinatur objectum intellectus humani esse quidditatem rei materialis. Ita docet, 1 part., q. 12, art. 4, quaest. 84, art. 71, quaest. 85, art. 1, sequunturque Cajetanus ibidem et Capreolus, in 1, dist. 2. quaest. 1, quam tamen sententiam impugnat Scotus, in 1, distinct. 3, quaest. 3, dicens objectum intellectus nostri esse potius ens in cuantum verum. Prima conclusio: quidquid entitatem aliquam habet, potest ab intellectu nostro cognosci. Haec est certa apud omnes, ac experientia constat et inductione: namque intellectus noster cognoscit Deum, Angelos, et res materiales, earumque accidentia et essentiam: ergo, etc. Secundo, quidquid es: intelligibile, potest intellectucognosci, nam intelligibile et intellectus sibi mutuo respondent, atque adaequantur, sed quidquid habet entitatem est intelligibile: ergo idipsum potest intellectus noster cognoscere aliquo modo. Tandem de anima separata id constat omnino, quia cognoscit Deum, Angelos, etc., non mutat autem intellectus naturam, et speciem suam per separationem: ergo, etc.
3. Secunda assertio. — Secunda conclusio. Objectum adaequatum intellectus nostri secundum se considerati est ens in tota latitudine sua spectatum. Patet ex praecedenti, nam objectum adaequatum ambit omnia, circa quae potest versari potentia, sed intellectus potest cognoscere quidquid habet rationem entis: id ergo erit objectum totale ipsius. Si quaeras, an sub tali objecto adaequato comprehendantur quoque entia rationis; affirmant nonnullh propter rationem factam, quod objectum adaequatum continere debeat omnia, quae potentia cognoscit, intellectus autem cognoscat entia rationis: alias cognoscendoilla extra objectum ferretur.
4. Tertia assertio. — Concinit auctor in Metaphysica, disput. 1, sect. 1, n. 5b. — Tertia nihilominus conclusio sit. Entia rationis non comprehenduntur directe sub ente, quod est objectum adaequatum intellectus. Probatur, nam objectum potentiae debet esse unum formaliter modo aliquo, sub quo contineantur omnia, circa quae versatur talis potentia, sed reale ens, et rationis non habent rationem formalem unam ullo modo, cum ens rationis nihil sit, solaque entis voce conveniat cum reali ente: ergo ens, ut illis commune, non potest esse objectum adaequatum intellectus. Et declaratur. Nam ens rationis ad suam qualemcumque existentiam, quae non nisi objectiva est, seu per operationem intellectus datur, omnino praesupponit ens reale: ergo ejus intelligibilitas est veluti secundaria, ac adeo non est talis directe, ac per se. Ad rationem adductam in numero praecedenti dicendum, ejusmodi entia rationis a nobis fingi, et cognosci modo aliquo, semper tamen per ordinem ad realia, ut et privationes per habitum, teste Aristotele, lib. 3, de Anima, cap. 6. Praeterea ut etiam D. Thomas, quodlib. 11, art. 2, notavit, unumquodque cognoscitur sicut est, entia autem rationis nihil de se sunt aliud, quam quaedam apparentiae entium: per vera igitur entia, aut proportionem ad illa debent fingi. Nec vero quidquid a potentia cognoscitur, debet sub illius proprio objecto comprehendi, ut in argumento addebatur: sed est satis, si ad illud aliqualiter ordinetur, vel referatur: sicut etiam de habituum objectis saepius diximus, et in sensibus etiam superius notavimus. Statutum ergo sit objectum intellectus esse ens verum et reale, nihilque coenosci posse, quod tale non sit vere, vel apparenter: simile quid dicemus infra de voluntate, quod etiam de bono quod voluntatis objectum ponitur, dixit Aristoteles atque infra suo loco occurret, lib. 5, cap. 2.
5. Quarta assertio. — De hoc bene auctor, disp. 3 Metaphysicae, ad finem. — Quarta conclusio. Objectum proportionatum intellectui humano secundum statum naturalem suum est res sensibilis, seu materialis. Probatur, nam anima nostra secundum naturalem suam conditionem postulat esse in corpore, cujus forma est, unde intellectus noster etiam ex se vendicat intelligere per species a sensibus acceptas: ergo ex se vendicat tantum cognoscere res sensibiles, utpote illi proportionatas. Consequentia valet, quoniam harum tantum rerum potest intellectus recipere species per sensus, ut notum est. Illud autem est objectum proportionatum intellectui, quod ab illo per propriam speciem potest cognosci: quare, etc. Atque haec est mens D. Thomae in loco citato, et Aristotelis 3, de Anima, textu 10, dicentis intellectum nostrum percipere quidditates sensibilium, et cap. 7 et 8, intelligibilia a nobis ea esse, quae phantasmatis repraesentantur. Eadem denique est sententia communis etiam Scoti in 4, distinct. 49, quaest. 11, cui non repugnat id quod ex eodem in num. 2, attulimus.
6. Dubium ad preecedentia resolvitur.— Posset hic dubitari, quid rerum sensibilium nomine intellivamus, an sola accidentia per se sensibilia propria, vel communia, an etiam substantiam materialem sub illis accidentibus latentem. Sed quia hoc pendet ex sequentibus, breviter dico, dupliciter posse aliquid esse proportionatum intellectui nostro, uno modo, quia cognoscibile per propriam speciem ipsum clare repraesentantem, atque hoc modo sola accidentia per se sensibilia proportionari intellectui nostro. Altero modo res proportionata dicitur, quia potest quidditative cognosci ab intellectu per effectus saltem, si adaequati fuerint, hocque modo substantiam materialem esse quoque proportionatam humano intellectui, cujus doctrinae probatio inferius, ut diximus, afferetur. Dices intellectus spiritualis est: ergo res materialis non potest ei fieri proportionata. Est quidem spiritualis, quia tamen potentia est formae corporis, inde quodammodo demittitur, ut corporalibus proportionetur, at vero ratione suae immaterialitatis vendicat, ut illa intelligat immateriali modo.
7. Ad primum argumentum in num. 1.—Ad primum argumentum respondetur intellectum humanum et angelicum esse in eodem genere potentiarum, differreque intra illud tanquam magis, minusque perfectum, ut sentit divus Thomas, 1 part., quaest. 79, artic. 8, ad primum, ac proinde in generalitate objecti non distingui: postulat tamen argumentum, qua ratione differant. Putant ergo nonnulli potentias has, ut potentiae sunt, non differre specie, differre vero, ut proprietates sunt a diversis essentiis manantes. Quae distinctio etiam traui solet de sensibus hominis et brutorum. Estque Alberti 1, de Anima, capite penultim., quem sequitur Cajetanus, 1 part., quaest. 77, art. 3, et Ferrarius 2, contra, capite 94, Thienen- sis 2, de Anima, textu 9. Sed displicet distinctio, nam potentiae non sunt proprietates essentiae, nisi ut potentiae sunt: ergo si in quantum potentiae non differunt specie, neque etiam in quantum proprietates different. Praeterea rogo, ut proprietates sunt, ad quam speciem qualitatis spectant? Ad nullam certe aliam, quam naturalem potentiam: nulla ergo distinctio intercedit. Deinde potentiae illae, qua potentiae sunt, in accidentibus numerantur, et non in communibus: ergo in propris: ergo ut potentiae sunt, proprietates sunt: ruit ergo allata distinctio. Denique considerando potentias illas secundum entitates suas, abstrahendoque ab emanatione ex hac vel illa essentia, sunt ne ejusdem speciei, an non? Si ejusdem, plane ex hoc, vel illo subjecto, non variabunt speciem: si diversae etiam in quantum potentiae, erunt diversae. Itaque arbitror distinctionem esse nullam, sed potentias, quae ut potentiae, ejusdem sunt speciei, non differre, ut sunt proprietates.
8. Opinio Scoti de convenientia intellectus angelici et humani. — Non placet. — Sensus hominis et bruti an specie differant. — Consulatur auctor, lib. 9, de Angelis, cap. 2,a mtm. 15. — De intellectu ergo angelico et humano, Scotus, in 2, distinct. 1, quaest. ultima, videtur sentire ejusdem esse speciei quod certe credibile non est, ut patet ex diverso satis modo intelligendi utriusque: dicendum ergo differre specie, tum ex diverso modo attingendi objectum, aut perfecte et simplici intuitu, aut cum discursu et imperfecte: tum ex parte objecti proportionati: angelicus enim intellectus rem spiritualem, ac praecipue propriam essentiam, ut proportionatum objectum sortitur : noster vero rem materialem. Porro divinus intellectus multo magis differt ab utroque, cum sit ipsa Dei essentia, per quam intuetur universa. Videndus divus Thomas 2, contra Gentes, cap. 9, et 1 part., quaest. 79, artic. 2, et Cajetanus, artic. 7. Inferes: ergo sensus hominis et brutorum specie differunt: atque etiam intellectus Angelorum inter se. Verum de sensibus interioribus hominis et brutorum, id jam superius concessimus, constatque ex magna eorum diversitate: in exterioribus non tanta apparet differentia: imo eumdem operandi modum prae se ferunt: atque ita Cajetanus sensit, lib. 2, de Anima, cap. de Tactu, atque alii ibi, et Apollinaris, quaest. 4, artic. 1, palam ait non differre specie: potestque suaderi, quia sensus illi naturam animalis, ut sic, consequuntur, praesertim, quia saepe contingit res differentes specie proprietates aliquas ejusdem speciei habere communes, quia scilicet consequuntur ex natura, in qua res illae conveniunt, non ex ea, in qua differunt. Opinio haec probabilis est, sed forte verior, sensus saltem hominis differre specie a brutorum sensibus, eo quod habeant altiorem, perfectioremque modum cognoscendi, ac nobilitatem quamdam majorem propter conjunctionem ad animam rationalem. Quaestio vero de intellectibus angelicis inter se alterius est loci.
9. Ad secundum av gumentum in eodem n. 4, de quo late, disput. 4, Metaphysice, masime sect. 9.—Ad tertium argumentum.—Ad secundum argumentum respondetur aliter ens objectum dici Metaphysicae, et aliter intellectus: metaphysicae enim est objectum pront significat rationem quamdam abstrahentem a materia secundum esse: intellectus autem: prout omnia comprehendit, quo fit, ut ens objectum metaphysicae distinguatur ab ente mobili: ens vero, quod objectum est intellectus, omnia comprehendat. Ad tertium dic intellectum versari circa ens, ut cognoscibile est, voluntatem vero in quantum bonum et appetibile, atque itadistingui saltem formaliter, quod satis est in praesenti.