Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum ad productionem specierum intelligibilium admittere oporteat intellectum agentem

CAPUT II. UTRUM AD PRODUCTIONEM SPECIERUM INTELLIGIBILIUM ADMITTERE OPORTEAT INTELLECTUM AGENTEM.

1. Vetus opinatio excludens praesentem quaestionem refellitur a D. Thoma.— Ostendimus in superioribus, lib. 3, cap. 1, in omni cognitione esse necessariam unionem objecti cum potentia, quam conjunctionem antiqui philosophi asserebant fieri per essentiam animae, existimabant animam ex natura sua esse similem rebus cognitis, atque adeo suflicientem ex se ad cognoscendas illas: quam positionem divus Thomas satis ex eo improbat, quod licet anima sit aliquo modo similis rebus secundum convenientiam genericam, aut analogam, non tamen secundum propriam similitudinem: id enim proprium est illimitatae essentiae, qualis est divina, quia eminenter continet perfectiones omnium rerum, ideoque omnium est repraesentativa: animae autem essentia, cum sit finita, non omnia continet: nec repraesentat : ac adeo non potest illas cognoscere: unde supra conclusimus intellectum indigere speciebus et similitudinibus rerum ad cognoscendum , utique necessario spiritualibus, cum ipse intellectus eas recipiens spiritualis sit. Hinc vero oritur quaestio proposita: nam intellectus non movetur nisi ab objecto interius in phantasmate repraesentato, phantasma autem materiale est: ergo non potest agere in intellectum spiritualem, spirituales species: aliud ergo principium accommodatius quaerendum est, quem vocant agentem intellectum.

2. Platonis quoque placitum ewploditur ab Avristotele. — Cujus certe quaestionis difficultas facile solveretur in opinione Platonis, qui in Menone ex Socratis, et divinorum hominum testimoniis asseruit animasimmortales, et omnium cognitione pollentes fuisse creatas ante corporum formationem, sed postea in corpora demissas, obscuritate corporis oblivisci eorum, quae sciverant: deinde vero non addiscere, sed rcminisci. Haec autem sententia passim ab Aristotele impugnatur: unde in lib. 3, de Anima, ponitur intellectus noster a principio, tanquam tabula rasa, in qua nihil est depictum: imo ipse Plato videtur propriam deseruisse sententiam in Phileno, ubi intellectum comparat libro, in quo sensus et imaginatio describunt, quasi ab illis intellectus sumat species: atque ita esse constat ratione. Nam primo, si intellectus species omnium rerum infusas haberet, ex se haberet completum principium intelligendi: ergo ex unione ad corpus non impediretur a tali operatione, quia naturale est animae corpori uniri: nulla autem forma impeditur a naturali sua operatione ex statu sibi etiam naturali: imo nec a sensibus in tali operatione penderet: nam si in prima receptione specierum ab illis non dependet, non est, cur deinde in operatione dependeat. Secundo, quia jam organa sensuum, quae in ministerium animae rationah data sunt, potius illam impedirent: retardaret enim alligatio ad corpus animam ad operationem alias sufficienter instructam. Tertio, si haberet anima inditas species, haberet etiam habitus illas consequentes; ergo proposita qualibet re scibili statim haberet scientiam de illa. Consequens est contra experientiam: ergo. Tandem si Plato fateretur animam a principio carere speciebus, ut vere caret, non alio modo addisceret scientiam, et cognitionem rerum, quam nunc, cum a Platone ponitur inditis speciebus instructa: ergo signum evidens est carere illis a principio. Plato itaque ductus fuit falso principio, animam antequam actuet corpus et existere, ac non esse veram formam corporis. At- tamen ponendo, quod certissimum est, animam primo in corpore creari, ac tanquam veram ejus formam, consequens est, ut uniatur illi, atque ut eo utatur ad suas operationes. et poüssime ad intellectuales, ad quas plurimum corpus deservire potest, ministrando species.

3. Pars affirmans Aristotelis, et communis in queestione hac. — Illi refragatur Durandus. — Constat ergo, animam sine speciebus creari, et illas in corpore acquirere, sicque perstat difficultas de modo acquirendi illas, quae coegit Aristotelem, et omnes philosophos ad asserendum esse in nobis virtutem quamdam spiritualem, quam intellectum agentem vocant, cujus munus sit illustrare phantasmata, eoque pacto efficere species intelligibiles. Quam positionem intellectus agentis theologi omnes approbant, solus vero Durandus, in 1, distinct. 3, in 2 part. d., quaest. 5, irridet, et vehementer impugnat, secutus in hac lsaac quemdam Narbonensem, ut refert in suis conclusionibus Picus Mirandula. Et Durandus quidem consequenter procedit, negavit enim supra species intelligibiles, et ideo apud illum nulla restat necessitas ponendi intellectum agentem: quia tamen fundamentum ejus falsum est, ut vidimus supra, lib. 3, cap. 2.

4. Vera resolutio. — Prima expositio date resolutionis ev Cajetano et aliis triplici dicto continetur. — Primo. — Secundo. — Tertio. Hos refert Ponseca 5, Metaplhgysiece, cap. 28, quaest. 9, sect. 2. — Conclusio certa sit, necessarium esse virtutem spiritualem, cujus vi fiant species intelligibiles: siquidem effectus quidam producibiles sunt, atque immateriales. Restat vero difficultas, quomodo ea virtus efficiat species: constat enim non solun illam, sed etiam phantasma in sensu interiori existens esse necessarium, et aliquomodo concurrere ad talem productionem: nam si sola virtus spiritualis id posset sine ulla omnino dependentia a phantasmate, simul, et a principio posset efficere species omnium rerum, neque in ea re haberet dependentiam a sensu aliquo: cujus contrarium experientia demonstrat: est ergo certa res, phantasma esse necessarium, et concurrere aliquo modo ad productionem speciei. Quia vero solum illud non est sufficiens, ut ratio facta ostendit, ideo superadditur virtus spiritualis. Difficultas ergo superest circa modum, quo intellectus agens, et phantasma conveniunt ad productionem speciei. Atque hic mire variant auctores: Cajetanus, 1 part., quaest. 79, art. 3, et quaest. 85, art. 4, vult intellectum agentem habere actionem quamdam circa phantasma, nimirum illuminando illud, non formaliter, sed objective, hoc est, non per lumen in ipso phantasmate receptum, quomodo illuminatur aer, quod dici non potuit in phantasmate : nam ipsum materiale est, lumen autem intellectus agentis est spirituale: non poterat ergo formaliter inhaerere materiali phantasmati : illuminatio vero objectiva, inquit, contingit, quando ex assistentia extrinseca luminosi aliquid in objecto alio apparet, et hoc modo ait Cajetanus illuminatur phantasma: unde addit secundo per hanc actionem apparere in phantasmate quidditatem rei materialis sine conditionibus individuantibus: sicque ante productionem speciei intelligibilis astruit factam abstractionem universalis a singulari, quod videtur sumpsisse ex Henrico, quodlibeto 4, quaest. 7, 8 et 21, et quodlibeto 5, quaest. 14, ubi negando species intelligibiles, ait intellectum possibilem speculari quidquid est in phantasmate relucens universaliter, sub lumine intellectus agentis. Addit tamen tertio Cajetanus phantasma dicto modo illuminatum reddi intelligibile in actu, ac producere species intelligibiles in intellectu possibili: namque ante eam illuminationem erat phantasma intelligibile in potentia tantummodo, quia sufticiens non erat ad movendum intellectum. Hanc etiam Cajetani opinionem sequitur Javellus 3, de Anima, quaest. 3, de Intellectu agente, et quidam alii praesertim de Thomistis.

5. Contra primum Cajetani diclum. — Conira secundum. — Contra tertium. — Sed est falsa opinio Cajetani in universum. Primo enim actio illa illuminativa phantasmatis , quam Cajetanus ponit ante productionem speciei intelligibilis minime est intelligibilis peto enim, an per illam actionem sit aliquid impressum phantasmati, atque adeo an ipsum phantasma sit realiter immutatum? Neutrum enim dici potest, nam tota actio intellectus agentis est spiritualis: ergo nihil materiali, phantasmati imprimere potest: ergo non immutat illud realiter: ergo nullo modo illuminat: quo enim modo intelligi potest, quod phantasma, eodem modo, ac sine mutatione persistens, aliter repraesentet, illuminatumque dicatur ? Deinde quae est assistentia illa intellectus agentis, vel in quo consistit sua ejus luminis spiritualis applicatio ad phantasma. Praeterea illummatio illa phantasmatis actio realis est intellectus agentis: ergo per illam aliquid reale producit: ergo vel in phantas- mate, vel in intellectu possibili: non primum, ut probatum est. Si autem dicatur secundum : ergo dicta illuminatio est ipsa speciei productio: nam intellectus agens in possibilem, non agit nisi speciem. Hinc etiam ostenditur, falsum esse secundum Cajetani dictum: tum quia si phantasma nullo modo est mutatum, neque intellectus agens habet actionem realem circa illud: plane non potest ejus repraesentatio variari: tum quia repreesentatio phantasmatis permanet semper materialis: ergo semper est rei singularis: tum tertio, quoniam repraesentari universale abstractum nihil aliud est, quam repraesentari rationem communem non repraesentatis individuis conditionibus. Est autem hoc impossibile in phantasmate materiali: ergo, etc. Tandem, si phantasma ipsum repraesentaret universale, phantasia utique posset universalia cognoscere: consequens autem falsum est: sequela probatur. Quia phantasia cognoscit quidquid per phantasma relucet: atque eo modo, quo relucet. Ex quo etiam constat, falsum esse tertium ejusdem Cajetani dictum: nam phantasma semper materiale, atque in se immutatum perseverat: ergo non potest causare speciem intelligibilem seipso perfectiorem. Occeurres non quidem phantasiam, sed naturam universalem in phantasmate repraesentatam efficere speciem sui, sed non recte: etenim natura universalis nihil potest agere, nisi secundum illud esse quod habet: non habet autem esse in se, sed cum maxime in specie repraesentante: id autem totum est materiale: ergo, etc.

6. Secunda expositio Capreoli atque etiam Cajetani et vulgaris inter Thomistas.—Omissa ergo hac Cajetani opinatione, est alia satis vulgata, phantasmata cum intellectu agente uniri tanquam instrumentum cum suo agente principali: atque utrumque concurrere ad productionem speciei. Ratio ita asserendi haec est: nam constat phantasma necessarium esse ad productionem speciei: oritur ergo haec necessitas ex concursu aliquo phantasmatis, alias quorsum poneretur necessarium, nullum autem alium potest habere concursum, quam effectivum et instrumentalem: ergo, etc. Confirmatur: nam species producenda est, ut vera objecti similitudo: convenit ergo, ut ex parte principii producturi detur etiam aliqua similitudo, quod per se satis manifestum videtur. Porro autem modus explicandi hanc opinionem est, quod sicut agens quodlibet principale primo unitur suo instrumento, ac mediante illo inducit formam, ita intellectus agens conjun- gitur phantasmati per quemdam virtualem contactum, et ita sibi conjunctum movet, regit, virtutemque impertit ad efficiendam speciem, atque per hanc unionem aiunt etiam quodammodo illuminari phantasmata ab intellectu agente. Sic expositam opinionem amplectitur Carreolus, in 2, dist. 3, quaest. 2, ad argumenta Durandi contra octavam conclusionem: Cajetanus item, 1 part., quaest. 55, a.2, in fine, 3 part., quaest. 8, a.1 et 3, de Anima, cap. 2, et ubicumque communi via Thomistarum procedit, qua etiam procedit Ferrarius 1, contra, cap. 65, circa fin., et 2, contra, cap. 71 et 96, Apollinaris 3, de Anima, quaest. 6, Thienensis, cap. 5, Jandunus, quaest. 15, /Egidius, quodlib. 5, quaest. 21, Albertus 3, de Anima, tract. 9, de Intellectu et intelligibih, cap. 3, insinuatque S. Thomas multis in locis.

7. Displicet tamen posterioribus aliis.— Habet haec sententia easdem difficultates, quam proinde multi ex posterioribus Thomistis deserunt, facit enim contra illam communis ratio, quod instrumentum inferioris ordinis non potest naturaliter attingere effectum perfectioris ordinis, ac tam superioris, quam est natura spiritualis ad materialem collata. At vero cruciantur theologi, ut ostendant, quo pacto Deus de potentia absoluta possit mediante re materiali agere in spiritualem, cum de torsione ignis in daemones, animasque damnatorum disputant: qui ergo fieri tale aliquid naturaliter poterit? Unde Augustinus 12, super Genesim ad litteram, c. 16: Non est putandwmn (inquit) aliguid agere corpus in spiritum, tanquam spiritus corpori facienti materiee vice subdatur, omni enim modo preestantior est, qui facit ea re, de qua aliquid facit. Praeterea quando dicitur phantasma in virtute intellectus attingere speciem spiritualem, quid, quaeso, additur phantasmati ex illa unione ad intellectum agentem? Si nihil omnino additur, non plus efficiet, quam antea: si additur, aut erit res spiritualis, et hoc falso dicetur, quia spirituale recipi nequit in materiali, aut erit materialis, sicque eadem redit difficul:as: ergo, etc. Ad haec inter phantasma, et intellectum agentem non potest cogitari alia, vel major unio, quam quod radicentur ambo in eadem anima, et supposito, tanquam instirumenta illus, quod quidem Capreolus et Ferrarius supra vel inviti concedunt. Nam quod fingitur uniri intellectum agentem phantasmati per assistentiam et contactum virtualem, verba nuda sunt, quoniam re ipsa nullam aliam unionem concipit intellectus praeter dictam radicationem, illa autem minime sufficiens est, quinpe ex qua nulla virtus phantasmati accrescit: praeterquam quod pariter inferri posset, eo ipso, quod phantasma radicatum est in anima spirituah, fieri potens ad causandam speciem in intellectu, atque adeo necessarium non esse intellectum agentem. Patet illatio: quoniam sicut adversarii asserunt, intellectum agentem uti phantasmate, tanquam instrumento, phantasmaque fieri potens virtute illius: facilius certe dici posset ipsam animam immediate uti phantasmate, illiusque virtute spirituali potens evadere: neque enim oberit juxta eosdem auctores, imperfectum instrumentum concurrere ad perfectiorem effectum in virtute causae nobilioris. Ultimo argumentor. Quia naturae ordo postulat, ut ad productionem rei cujusque destinetur virtus ejusdem vel superioris ordinis cum re producenda: ergo supra ordinem naturae erit rem materialem assumi ad efficiendam spiritualem. Et confirmatur: nam multo difficilius est, caeteris paribus, animam efficere spiritualem effectum per instrumentum materiale, quam illam efficere mediante sola virtute spirituali: ipsa autem dispositio naturae postulat faciliorem agendi modum, abhorretque difficiliorem: ergo, etc.

8. Quorumdam evasio ad superiores impngnationes. — Ad haec vero respondent quidam, in specie intelligibili considerari tum entitatem spiritualem, tum etiam vim repraesentativam sui objecti, atque utriusque assignari debere efficientem causam: et intellectum agentem efficerc valere entitatem spiritualem, non tamen vim repraesentandi, ad haec enim requiri phantasma, quod hac ex parte minime vincitur ab specie producta: ad eum fere modum, quo lib. 3, cap. 9, a num. 7, tradebamus de specie, et actu sensitivae cognitionis. Quam evasionem indicat S. Thomas, de Veritate, quaest. 10, art. 6, ad septimum, ubi ait effectum, speciem scilicet intelligibilem, relinqui in intellectu possibili secundum conditiones utriusque, id est, intellectus agentis, ac phantasmatis, nam phantasma (inquit) efficit, ut species sit rei determinatae.

9. Confutatur per dilemma.— Verum nec modus hic dicendi satisfacit: etenim quidquid in specie intelligibili reipsa invenitur spirituale est, ipsa etiam repraesentatio, quam necessario altiori modo fieri oportet, quam possit per phantasma: impossibile est ergo ipsum efficere quidquam in specie, sive partialiter, sive totaliter. Probatur consequentia: nam vel partialem actionem haberet phantas- ma propria efficacitate, vel in virtute intellectus agentis. Non primum, quia impossibile est rem materialem ex propriis viribus efficere rem spiritualem educendo illam de potentia spiritualis subjecti, cum nullum agens transcendat in modo agendi modum sui esse: ergo res materialis, quae in modo essendi extensa est, dependentiamque habet a subjecto, multo magis eam habebit in agendo. Secundum vero, quod nimirum in virtute intellectus agentis id praestet phantasma, jam supra improbatum est. Confirmaturque ratione desumpta ex S. Thoma, 1 part., quaest. 45, artic. 5. Quae apud illius Scholam saltem valeat: nam instrumentum quodlibet semper assumitur ad agendum, mediante aliqua actione sibi propria, et connaturali: prout in instrumentis naturalibus inductione, ac ratione utcumque suaderi potest: instrumentum enim elevari nequit ad actionem sibi superiorem, nisi ex se possit nonnihil circa ipsum effectum, sed res materialis ex se nihil potest agere circa rem spiritualem, neque habere actionem propriam circa illam: ergo neque ut instrumentum valet ad illam actionem elevari.

10. Ultima expositio probabilior. — Propter haec ergo nonnulli etiam ex Thomistis aiunt phantasma non concurrere effective, sed materialiter ad productionem speciei, solumque intellectum agentem illam efficere, quod non ita intelligunt, ut ipsum phantasma sit materia, ex qua educatur species, id enim impossibile esset. Primo, quia spiritualis forma educi nequit ex subjecto materiali. Secundo, quia forma inde educitur, ubi recipitur: species autem non recipitur in phantasmate, sed in intellectu possibili: ergo de potentia talis intellectus educitur, non autem de potentia phantasmatis. Neque rursum dicitur phantasma materialiter concurrere, quasi existat propria materia, circa quam operatur intellectus agens, hic enim operatur circa subjectum, in quo ejus actio recipitur, recipitur autem in intellectu possibili, non in phantasmate: ergo, etc. Dicitur ergo phantasma materialiter concurrere, eo quod praebet veluti materiam intellectui agenti ad efficiendam speciem inteldligibilem. Quae opinio recte explicata videtur mn praesenti probabilior.

11. Prima assertio in gratiam proximae ezpositionis. — Sit ergo conclusio prima. Intellectus agens nunquam effticit speciem, nisi a phantasiae cognitione determinetur. Haec patet ex dictis, et experientia illa, ex qua philosophus collegit oportere intelligentem phantas- mata speculari. Hatio autem esse potest : quoniam intellectus agens indifferens est ad effliciendas species: ut ergo efhiciat has vel illas, eget aliquo determinante: nihil est autem a quo possit determinari, nisi sensitiva cognitio: quare, etc.

12. Secunda assertio bifida. — Secunda conclusio. Praedicta determinatio non fit per influxum aliquem ipsius phantasmatis, sed materiam, et quasi exemplar intellectui agenti praebendo, ex vi unionis, quam habent in eadem anima. Prima conclusionis pars probata relinquitur ex dictis circa refutatas opiniones. Secunda vero explicatur enim ex dictis de sensibus interioribus, lib. 3, cap. 9. Nam ad eum modum, quo ibidem postremo loco dixi fieri species in interiori sensu, judico fieri in intellectu: est enim notandum, phantasma et intellectum hominis radicari in una eademque anima: hinc enim provenit, ut mirum habeant ordinem et consonantiam in operando, unde (quod patebit infra) eo ipso quod intellectus operatur, imaginatio etiam sentit. Ad hunc ergo modum arbitror intellectum possibilem de se nudum esse speciebus, in esse tamen animae rationali vim spiritualem ad efticiendasin intellectu possibili species earum rerum, quas per sensum cognoscit, ipsa sensibili cognitione minime concurrente efficienter ad eam actionem, sed habente se instar materiae, aut excitantis animam, aut vero ad instar exemplaris: atque ita fit, ut anima cum primum phaatasiando cognoscit rem aliquam, per virtutem spiritualem, quam intellectum agentem vocamus, quasi depingat rem eamdemin intellectu possibili, atque adeo per actionem transeuntem, quae proinde cognitio non est. Conclusio sic exposita haberi videtur ex D. Thoma, 1 part., quaest. S4, art. 6, in fine corporis. Non potest (inquit) dici, quod sensibilis cognitio sit lotalis, et perfecta causa intellectualis cogniLtionis, sed magis quodammodo est materia cause. Ratio vero pro eadem conclusione sumitur a sufficienti partium enumeratione, quoniam alii modi dicendi impugnantur suffticienter, et nulla restat via assignandi phantasmatis necessitatem: ergo, etc. À simili etiam potest explicari, tum in sensibus interioribus, tum in potentiis appetivis: est enim appetitus totalis causa sui actus, ut infra dicetur lib. 5, c. 3, pendensque praesuppositive tantum in operatione sua a potentia cognoscente: si namque cognitio non praecedat, agere appetitus non potes:: posita autem cognitione exercitatur per se appetitus ad operationem propriam.

13. Prima objectio. — Secunda. — Ad primam objectionem. — Ad secundam. — Contra hanc conclusionem facere videtur S. Thomas, 1 part., quaest. 85, art. 1, ad 3, dum dicit, phantasma virtute intellectus agentis imprimere speciem in intellectu possibili. Idem potest colligi ex quaest. 84, art. 6, ad1 et 2, contra Gentes, cap. 77, et alibi aliquoties, et de Veritate loco, supra citato, vocat phantasma instrumentum productionis speciei. Ratione quoque arguitur: nam si phantasia nullam efficientiam haberet, intellectus agens posset efficere species sine phantasmate. Patet consequentia: habet enim virtutem activam suflicientem, et in ea actione agens naturale, et passum (quod est intellectus possibilis) sufficienter approximantur: neque ulla ibi apparet indispositio: sequetur ergo effectus sine phantasmate. Sed contra hoc palam arguitur: nam agens universale non determinatur ad specialem effectum, nisi a causa particulari, vel ab anstrumento aliquo, vel certa quapiam passi dispositione: phantasma autem non est dispo;sitio passi: ergo si determinat. id sane praestat, ut instrumentum coagens cum intellectu agente, quod est impugnatum. Ad D. Thomam respondetur ipsum loqui late de ratione instrumenti, quia enim phantasma aliquo modo concurrit, et determinat intellectum agentem, ideo dicitur movere, vel instrumentum esse in eo opere: remote tamen, nec admodum proprie. Ad rationem dicendum agens etiam universale determinari posse ab aliquo tanquam exemplari, atque hanc determinationem phantasmatis ad exemplarem reduci: licet enim actio libera non sit, cognitionem tamen supponit, ac fit ab anima, mediante illa, suo modo. Secundo dicendum, in potentiis animae esse modum alium determinationis in quantum una potentia praeparat materiam alteri: vel in quantum actio unius potentiae habet necessariam connexionem etconjunctionem cum actione alterius, atque hujusmodi esse hanc, de qua disputamus.

14. Tertia assertio. — Notatio triplicis muneris intellectus agentis pro assertione.—Tertia conclusio. Intellectus agens, ut sic, nullam aliam actionem habet, quam speciei intelligibilis effectionem diversis nominibus significatam. Ad probationem est notandum intellectui agenti triplicem iribui operationem: primam illuminare phantasmata: secundam efficere res actu intelligibiles: tertiam abstrahere species a phantasmatibus: solet etiam quarta tribui, illustrare scilicet prima principia, de hac ta- men quid sit dicendum infra tangetur. Nunc vero de solis tribus agimus, quarum meminit S. Thomas 2, contra Gentes, cap. 77, ubi ait inesse animae vim activam in phantasmata facientem ea incelligibilia in actu, quam actionem ejus discipuli volunt esse illuminationem phantasmatis. Et infra addit animam intellectivam esse in potentia ad similitudines rerum, non quales sunt in phantasmate, sed quales elevantur ad aliquid altius, id est, quales inde abstrahuntur. Eadem doctrina collhigitur ex locis supra citatis num. praecedentis et ex Commentatore in 3, de Anuma, textu 17 et 18, qui id colligi putat ex Aristotele eo loco. Easdem operationes agentis intellectus omnes Thomistae agnoscunt: et fere doctores caeteri: neque ergo inficior. Esse autem tres distinctas non existimo, sed unam, et eamdem diversimodo nominatam, quod probo explicando singulas.

15. De primo munere. — Etenim illuminatio phantasmatis actio non est circa ipsum, ut numero quinto, contra Cajetanum ostendimus: ergo si aliqua actio est phantasmatum illuminatio, plane non nisi circa intellectum possibilem exercetur: circa talem vero intellectum nullam aliam actionem exercet agens praeter speciei productionem: ergo haec ipsa est actio, quam dicimus phantasmatum illuminationem sic appellatam, quia per illam apparet intellectui, quod in phantasmate repraesentabatur: atque hoc modo intelligitur facile ejusmodi actio, alia vero quaecumque afferatur, ficta est, ac minime intelligibilis. Scio S. Thomam, d. c. 71,1. 2, contra Gentes, appellasse intellectum agentem activum circa phantasma, et subdidisse actionem intellectus agentis circa phantasmata praecedere receptionem intellectus possibilis, ac 1 part., q. 83; art. 1, ad 4, scripsisse, quod phantasmata ilIuminentur ab intellectu agente, et iterum ab eis per virtutem intellectus agentis species intelligibiles abstrahantur: viderique proinde S. Doctorem distinguere actionem circa phantasmata ab actione circa intellectum possibilem et illuminationem ab speciei productione. Nihilominus verus sensus est, quem proposuimus, ad ipsumque verba S. Thomae sunt trahenda, vel certe non sunt in rigore accipienda.

16. De secundo munere quorumdam existimatio. — Jam ad intelligendam secundam actionem, est notandum, dupliciter dici rem quampiam intelligibilem: potentia nimirum, et actu, quod ex sensibilibus explicari potest: dicitur enim aliquid visibile in actu, eo quod est actu immutativum visus secundum actualem dispositionem, ut color luce jam perfusus: visibile vero in potentia dicitur, quod secundum actualem dispositionem, quam habet, non potest immutare visum, si tamen disponatur, poterit immutare, ut color in tenebris. Sic in praesenti res quaelibet veram habens entitatem intelligibilis est: ac si sit in actuali dispositione ad movendum intellectum, dicitur actu intelligibilis, et hujusmodi sunt res pure spirituales: si vero non sit in tali aliqua dispositione ad movendum intellectum, dicitur in potentia intelligibilis, cujusmodi sunt res materiales, quae fieri dicuntur actu intelligibiles virtute intellectus agentis: quod quidem Thomistae nonnulli sic explicant, ut intellectus agens illuminando phantasmata det illis virtutem ad movendum intellectum, sicque reddat naturam in phantasmate repraesentatam actu intelligibilem, quod etiam volebat Cajetanus ut supra vidimus. S. Thomas quoque 2, cont. Gentes, c. 62, ratione 3, scribit intellectum pati et recipere speciem ab intelligibili in actu, et quaest. de Anima, art. 15, intellectum agentem, per phantasmata actu jam intelligibilia effecta, causare efficientiam in intellectu, imo Aristoteles, l. 3, text. 2 et 3, affirmat: si ipsum intelligere sit, ut sentire, aut pati quoddam, id certe ab intelligibili, aut tali aliquo provenire.

17. Auctoris judicium. — Ego vero certum puto, non aliter fieri rem actu intelligibilem, quam per productionem speciei, in qua res spiritualiter repraesentatur, quod ex dictis patet: namque in ipsum phantasma nullam prorsus actionem habet intellectus agens, neque etiam phantasma active concurrit ad produetionem speciei. Unde S. Thomas, 1 p., q. D4, art. 4, ad 2, docet intellectus agentis esse illuminare intelligibilia in potentia, quatenus per abstractionem ea intelligibilia in actu efficit: est autem certum intellectus agentis abstractionem fieri per productionem speciei: quare per illa verba aperte significat S. Thomas tria munia supradicta non esse tres actiones, sed esse unam. Unde notanda est differentia in modo, quo sensibile in actu immutat, effective nimirum et formaliter: nam et speciem efficit in sensu et species ipsa, in qua ipsum sensibile repraesentative continetur , formaliter immutat sensum in formando ipsum. At vero res intelligibilis non immutat intellectum nostrum effective: quia actu et in se intelligibilis non est: immutat tamen formali- ter, per speciem, in qua continetur spiritualiter: atque ita possunt exponi alia D. Thomae adducta loca et Aristotelis, vel certe exponi, quod intelligibile in actu moveat intellectum, non ad actum primum, sed secundum: constat ergo rem non aliter fieri actu intelligibilem ab intellectu agente, quam quia modo aliquo fit spiritualis: fit autem hujusmodi in speciei productione.

18. De tertio munere. — Concluditur quae de intellectu agente dici vere possunt — De tertia tandem operatione, id est, abstractione est observandum, speciem non dici abstrahibilem, vel abstrahi a phantasmatibus, quasi ipsa species prius esset immixta phantasmatibus, unde postea separetur ab intellectu agente, ac transferatur in possibilem: hoc enim puerile esset cogitare, quo enim modo spirituale mixtum esset materiali ? quo item migraret accidens de subjecto in subjectum. Intellectum ergo abstrahere speciem, nihil est aliud quam virtute sua efficere speciem spiritualem repraesentantem eamdem naturam, quam phantasma repraesentat, modo tamen quodam spirituali: illaque elevatio a materiali repraesentatione phantasmatis ad spiritualem repraesentationem, speciei intelligibilis dicitur abstractio: ex quo aperte constat abstractionem non esse actionem distinctam a productione speciei: atque ad hunc modum intelligendum est, quod Aristoteles, lib. 3, text. 32 et 39, indicat objectum intellectus agentis esse phantasma, hoc est, rem esse, quae in phantasmate repraesentatur, non prout ibi, sed prout jam in specie repraesentatur, sic deinde intelligitur, quod cap. 5, ait, intellectum agentem comparari ad possibilem, sicut artem ad materiam, quia sicut per artem recipit materia formam, ad quam solum erat in potentia, ita intellectus possibilis recipit ab agente species, ad quas similiter erat tantum in potentia, de quo S. Thomas2, cont. Gentes, c. 16, T1. Patet ulterius ex his supra posita conclusio: patet quae sit necessitas, quod munus, quae actio intellectus agentis, ac denique quod sit ejus objectum: nimirum species intelligibilis: supra enim dictum est, objectum potentiae activae esse id quod potest efficere: cum ergo intellectus agens potentia activa sit, ejus objectum erit forma, quam valet producere: haec autem est intelligibilis species : quare, etc. De ipsa vero virtute quid sit, infra dicitur in octavo capite.

PrevBack to TopNext