Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Caput 10

Caput 10

Utrum anima separata appetat iterum reuniri corpori

CAPUT X. UTRUM ANIMA SEPARATA APPETAT ITERUM REUNIRI CORPORI.

1. Opinio Scoti duplici argumento suadetur. — Opinio D. Thome contraria.— Haec quaestio facile resolvitur ex dictis, Scotus enim supra consequenter negat talem appetitum: tum quia, inquit, anima ex unione nihil perficitur: tum quia illa reunio est impossibilis per naturam, inclinatio vero naturalis non est ad impossibile, vel dicendum falso esset resurrectionem esse naturalem, D. Thomas ubique tradit contrarium: nominatim 1 p., quaest. 26, art. 1, ad 6, colligiturque ex quaest. 4, art. 5, de Spiritual. creaturis, art. 2, ad 5, de Potentia, quaest. 5, art. 1, ad 5, in 4, dist. 43, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, ad 5, dist. 49, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1. Est autem pro resolutione notandum appetitum duplicem esse, naturalem scilicet et elicitum. Notandum item corpus animae posse reuniri, idem quod antea, atque eodem modo, scilicet corruptibiliter, ac miseriis obnoxium, et impediens perfectam cognitionem superiorum: posse denique perfectiori modo disponi, libertatum scilicet a corruptione: de anima similhter loqui possumus, vel secundum praecisam cognitionem naturalem, vel absolute prout nunc res habet.

2. Prima assertio. — Ad primum fScoti in in num. precedenti. — Ad secundum. — MHis positis sit prima conclusio. Appetitu naturali anima separata appetit corpus. Probatur, quia appetitus naturalis est solum rei quaedam aptitudo naturalis, quae metaphorice nomine appetitus explicatur, ut dictum a nobis est 1 phys., et alibi non semel, sed anima separata semper retinet eamdem aptitudinem ad corpus, semperque est pars ex natura sua ad perficiendum aliud; ergo, etc. Neque vero contra hoc procedunt argun;enta Scoti. Ad primum enim negatur consequentia. Nam appetitus naturalis partis non semper respicit necessario bonum partis, sed bonum totius: satis ergo est, animam perficere hominem, ut corpus appetere dicatur. Secundo respondeo in illa etiam unione perfici aliquo modo animam, ut supra ostensum jam est. Ad secundum dicito, unionem animae ad corpus absolute esse naturalem, et hanc respici ab appetitu naturali. Quod vero illa sit reunio, et non prima unio nihil referre ad appetitum naturalem, atque hoc est, quod aliter dici solet, licet reunio ad corpus quoad modum sit praeternaturalis, quoad terminum tamen, id est, unionem esse naturalem, inclinationem autem ad terminum dirigi, ideoque naturalem esse simpliciter.

3. Secunda assertio bimembris. — Secunda conclusio. Valde probabile est, animam separatam ratione naturali ductam non appetere appetitu elicito reunionem ad corpus, nisi forte velleitate quadam et sub conditione, quam putaret impossibilem per naturam. Hanc conclusionem sic explico. Anima separata ratione naturali ducta judicaret esse impossibile iterum reuuiri per naturam, nisi forte attenta Dei potentia absoluta judicaret, etiamsi unio esset iterum facienda, fore ad corpus ejusdem rationis cum priore. Anima ergo separata hoc cognoscens nollet, ut censeo, reunionem ad corpus. Probatur, quoniam recte judicaret hoc illi cedere in malum potius, quam bonum, in eoque magis perdere, quam acquirere, quia licet statum magis naturalem acquireret, amitteret tamen statum magis spiritualem et liberum ab omni gravamine corporis: et licet edere posset denuo quasdam operationes: amitteret certe perfectissimas alias, et consortium substantiarum separatarum. Confirmatur primo: nam licet homo naturaliter sit mortalis, si semel a mortalitate liberaretur, non illam appeteret, quia licet magis naturalis sit, non tamen est major perfectio: magis autem appetitur, quod perfectius est. Confirmatur secundo, quia vel anima reunionem appeteret propter bonum suum, vel propter perfectionem universi, ad cujus perfectionem homo spectat. Non primum, ut ostensum est: non secundum, quia licet nulla anima reuniretur corpori, non deesset mundo species humana per continuam hominum generationem. Secunda pars conclusionis patet ex dictis in praecedenti quaestione. Nam si animae separatae daretur corpus obnoxium corruptioni, a quo non impediretur in operationibus intellectualibus, tale corpus quidem appeteretur ab anima. Unde anima separata elicere posset ejusmodi actum: $2 mihi daretur immortale corpus, ei uniret: quia tamen putaret impossibilem informationem, eam non appeteret, efficaciter et absolute. Contra primam partem conclusionis inferret quispiam : ergo nunc naturaliter desideraret anima exire a mortali corpore, cujus contrarium experimur. Respondeo nunc quidem alligatam esse animam appetitui sensitivo, qui maxime reluctatur morti, per quam destruitur. Ad haec cognitio futurae vitae curta est et status dubius: merito igitur formidatur exitus. Denique amor praesentium trahit animam: et futura bona, quia futura, minus aestimantur: non ergo est eadem ratio animae conjunctae et separatae.

4. Tertia assertio. — Quarta conclusio. Nunc de facto animae separatae, ac justae appetunt reuniri appetitu elicito et absoluto, Apocal. 6: "Vidi subtus altare animas, et clamabant, usquequo Domine non judicas", etc. Etratioin promptu est, quia cognoscunt fore ut reuniantur corporibus in quibus omnem perfectionem assequentur, et nulla privabuntur, quae quidem cognitio supernaturalis est, et ideo hac ex parte appetitio etiam supernaturalis, licet ex parte termini, ut dixi, absolute sit naturalis, nec tamen ob id nunc violentiam patiuntur, quod illis corpora non tribuuntur, sed libenter obediunt, et certe sciunt suo tempore propria corpora recuperaturas, in quibus perpetuo Deo fruentur: cui "soli honor et gloria in saecula saeculorum", Amen.

PrevBack to Top