On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum magis naturale sit animae esse in corpore, quam extra corpus
1. Primum argumentum pro statu separationis. — Platonis et Avicennee sententia. — In quo discrepent.—Accedit Scotus sententiee divi Thome. — Haec quaestio oritur ex praecedenti: omnis enim forma unitvr materiae, ut melius illi sit, quam si extra corpus maneat, atque ut melius exerceat operationes suas, animae vero rationali non sic contingit, potius enim unio ad corpus illi deterior est, quia impeditur valde ab operatione sua: ergo melius illi est, esse separatam. Secundo animae status in corpore est contra naturalem ejus inclinationem, inclinatur siquidem vehementer ad cognoscendum Deum et Angelos, et ad perfecte intelligenda omnia: quae certe inclinatio impeditur in corpore: est ergo ibi violenter, atque adeo naturale ei est esse extra corpus. Haec fundamenta coegerunt Platonem in Timaeo, Phaedro et Phaedone ad dicendum animas nostras non esse existimandas, sicut formas naturales, quae ideo naturali vinculo uniuntur materiae, quia earum esse est materiale et imperfectum, nostras vero esse immortales et subsistentes, ac proinde quasi invitas teneri in corpore, indeque egredi optare. Ita etiam Avicenna 9, Metaphysicae, cap. 1, dicens propriam perfectionem animae nostrae esse, ut describatur in ea forma totius universi, ac fiat saeculum intelligibile, corpus vero multum nocere animae ad hanc perfectionem obtinendam, quam naturaliter desiderat: differt autem Avicenna a Platone, quod non neget esse naturale animae nostrae in principio uniri corpori, sed ait esse statum naturalem imperfectum, sicut status pueritiae homini est naturalis, licet imperfectus, statum tamen separationis esse animae magis naturalem, magisque perfectum. lta quoque Scotus, in 4, dist. 46, quaest. 2. Non placet autem D. Thomae haec sententia, quoniam essentia animae tota est ad informandum corpus. Unde aptitudo et inclinatio ad corpus omnino est inseparabilis ab illa, et quidquid huic inclinationi repugnat, praeternaturale est ipsi animae. Qua de causa, in quaest. 81, art. 1, scribit intelligere animae separatae praeternaturale ei esse, cum et status ipse praeternaturalis sit: licet ad tertium addat, naturale esse, prout distinguitur contra supernaturale. Unde conatur S. Doctor salvare intelligendi modum animae in corpore illi potiorem esse, quam extra corpus, quia censuit inconveniens intelligendi modum praeternaturale praestare naturali. Verum superius ostensum est, intelligere extra corpus esse melius, sicque integrum manet dubium, ac plane non facile, Nec est mirabile in hac mirabili hominis compositione difficultatem obtrudi. Nam in materia quoque morali et naturali gravissima dubia oriuntur ex illa corporis et spiritus copulatione. Quomodo, inquam, anima nostra spiritualis sit, et corpori immersa, quomodo subsistens, simulque vere informans, quomodo intellectiva et sensibus alligata, quae repugnantiam quamdam includere videntur. Ex quibus ulterius aliae oriuntur salebrae in eo potissime fundatae, quod humanam compositionem velimus ad modum aliarum compositionum naturalium metiri, quod tamen nec stare semper potest, nec est cur stet, quia si compositio hominis singularis est et mirabilior aliis, non est mirum, si aliquid ex illa sequatur singulare.
2. Prima assertio probatur tripliciter. — Dico ergo primo certissimum esse animam naturaliter uniri corpori, et hanc esse naturalem conditionem illius. Probatur, quia, ut dictum est ex D. Thoma anima essentialiter est forma, omnis vero forma naturaliter informat. Secundo, quia naturale est, ac maxima perfectio natura,, quod in sensibili mundo existat homo, propter quem totus fabricatus fuit: consurgit autem homo ex informatione animae: ergo talis informatio naturalis est. Tertio, anima ex se est imperfectum ens ad aliud constituendum, seu perficiendum ordinatum : constituere ergo naturale illi est, aliudque componere, ac perficere.
3. Secunda assertio tripartita. — Dico secundo, videri certum, ex unione ad corpus animam non reddi imperfectiorem in substantia sua, quin potius explicare perfectionem perficiendo aliud: quare licet substantialiter non perficiatur, habere tamen in corpore modum essendi magis conformem ipsi substantiae. Haec conclusio quoad omnes partes liquet ex dictis. Nam tota substantia animae, quae est in corpore, manet extra corpus: non ergo perficitur anima, nec fit imperfectior propter communicationem, vel separationem. At enim dum corpori unitur, totum perficit hominem, in eoque explicat perfectionem suam, cum omnis causa, dum effectum causat, virtutem suam declaret: quia vero causalitas per intrinsecam fit informationem, ad quam anima ex se ordinatur, ideo substantia animae naturaliter apta est ad corporis informationem : unde tandem actualis informatio maxime consonat substantiae animae, sicut in universum actus proportionatur potentiae, perfectioque illius censetur: considerando ergo substantiam animae, non dubium, quin melior sit illi status in corpore, quam extra corpus.
4. Tertia assertio etiam tripartita.—lertia conclusio. In ordine ad operationes, extensive perficitur anima in corpore, quoad modum tamen effticiendi perfectiores operationes non est ei melius esse in corpore corruptibili, sed potius ex illo impeditur, quod contra naturam animae non est, sed naturalis potius imperfectio, quae imperfectam conditionem illius comitatur. Prima pars suadetur: namque anima in corpore principium est operationis vegetativae et sensitivae, et caeterarum omnium, quas per corpus solum exercet. Secunda pars habetur ex dictis. Tertia declaratur inductione, multa enim conveniunt rebus inseparabiliter, non ut perfectiones earum, sed potius ut imperfectiones, et, ut ita dicam, miseriee, quae ex imperfectione subjecti consequuntur, sic naturale est homini esse mortalem, non ut perfectio, sed ut imperfectio, sic in praesenti propria conditio est animae nostrae uniri corpori corruptibili, naturalisque modus inceptionis ejus. Ex quo si aliquod detrimentum patitur in operando, naturalis profecto perfectio ejus est, ac miseria, non violentia: quemadmodum melius esset animae semper ratione uti, nec carere unquam usu rationis, et tamen naturale illi est per aliquot annos eo usu carere, neque hoc violentum dici. potest, sed quaedam naturalis imperfectio. Declaratur ratione, cum enim aliquid intrinsece ordinatur ad finem, hujus consecutio perfectio est iilius, et status in tali fine maxime naturalis, quae vero inde incommoda fortasse sequuntur, non violenta putantur, sed naturales sequelae ex tali conditione naturae, sic finis naturalis pedum est totum corpus sustinere, ex quo plane sequitur esse illos debere in infimo loco, patique oportere incommoda, quae non contra illorum naturam sunt, sed eorum comitantur imperfectionem: cum ergo animae nostrae finis sit, constituere naturale compositum omnium perfectissimum, id attenditur magis: ex quo si aliquod detrimentum patitur, naturalis conditio est, non violenta. Dices: ergo infelicior est conditio animae nostrae inter omnes formas corporis, cum omnes alise perficiantur in corporibus, non vero nostra. Sed non recte, potius enim felicior est aliis, quia et in corpore perfectiores exercet, et praeterea a corpore separata alium perfectum modum operandi habere potest, quae non infelicitas, sed felicitas magna est: cum nequeat ab illa auferri tota perfectio, sicut ab aliis formis, quae in separaMtione desinunt esse, sed dum illi aufertur perfectio, quam habebat in corpore, alia succedit.
5. Ad primum argumentum in n. 1. — Ad secundum.— Queestiuncula suborta. — Ad primum argumentum initio positum dicito, animam ex unione ad corpus in multis perfici: quod vero in aliquo impediatur, singulare illi est, nec mirum, quia singularis est inter omnes, neque debet imputari Deo, quod hanc naturam nostram cum multa intra se pugna constituerit, cum non fuerit modo alia naturaliter factibilis. Ad secundum dices, statum in corpore esse naturalem, utpote conformem eessentiae, licet non expleat omnes illius naturales inclinationes, non tamen propterea est omnino violentus separationis status, sed aliquo modo etiam naturalis, cum anima ex sua essentia subsistens sit et incorruptibilis. Rursus ex conditione naturae suae vendicat uniri corpori corruptibili, ex quo naturaliter sequitur debere tandem ab illo separari, post separationem vero naturale quoque illi est ita manere, id est, ex se habet vires ad manendum, ac de facto manet in statu satis perfecto, ubi explet quamdam inclinationem naturalem perfectissimam: unde status ille secundum haec omnia naturahs illi est, licet ex parte, qua non habet essentialem finem, id est, informationem, ad quam ordinatur, sit praeternaturalis. Petes igitur, quisnam status illorum sit simpliciter magis naturalis, neuter enim videtur ita naturalis, ut totam capacitatem animae, et omnes ejus inclinationes expleat. Pro quo sit,
6. Quarta conclusio. Absolute loquendo status in corpore est magis naturalis animae. Declaratur: nam licet status extra corpus magis naturalis sit ea ratione, qua anima cum intelligentiis convenit, ac secundum ea, quae propria illius sunt, ac secundum differentiam ultimam essentialem, qua est forma corporis, magis naturalis est illi status in corpore, atque adeo simpliciter magis naturalis: cum magis naturalia sint absolute, quae conveniunt rei secundum essentialia, quam quae conveniunt secundum communia. Dices: Magis naturale est, quod diuturnius est, esse autem in corpore est temporarium, at extra corpus aeternum, naturaliter loquendo: hoc ergo est magis naturale respondetur primo, magis naturale diuturnius esse ex parte rei, cui est naturale, secus si ab extrinseco impediatur, ut in praesenti cernitur, anima enim in corpore semel creata semper in eo de se maneret, hinc enim illa tam insita inclinatio hominum ad vivendum 2, Corinth., c. 5: Nolumus ecspoliari, sed supervestiri attamen quia ab extrinseco impeditur a contrarns agentibus, ideo non permittitur perpetuo manere in statu corporis. In alio vero statu perpetuo manet, quia abest a contrariis. Secundo respondetur, statum maxime consonum inclinationi animae nostrae esse perpetuam cum corpore unionem corruptioni non obnoxiam, et a cognitione perfecta rerum omnium non impedibilem , quem statum habebunt animae beatorum post resurrectionem, quae certe resurrectio, si naturalis esset, cessaret difficultas praesens, diceretur quippe animam quasi ab imperfecto ad perfectum procedere, ut primo naturale ei esset residere in corpore, in quo pro aliquo tempore non uteretur ratione, deinde, ut paulatim acquireret corpus, in quo uti posset ra- tione, sed adhuc imperfecte, et quasi in via ad statum perfectiorem ; postmodum veroa corpore separatam, subire naturalem conditionem, majoremque intellectus perfectionem acquirere, ut ita omnem essendi modum experiretur. Denique corpori reunitam a Deo nancisci omnem suam perfectionem. At enim quia resurrectio naturalis non est, sed ex gratia, ideo in hac evasione non quiescit intellectus. Dici ergo posset, licet resurrectio eo modo, quo nunc fit, et respectu finis, ad quem ordinatur, sit absolute supernaturalis, attamen etiam intra leges naturae sistendo, videri naturalem conditionem hominis postulare, ut habeat finem aliquem perpetuum non solius animae, sed totius compositi, et quod aliqua detur retributio malorum et bonorum, non tantum in animabus, sed etiam in compositis : siquidem homines ipsi sunt, qui bene, vel male operantur. Unde consequenter dicendum esset, ad providentiam Dei, ut auctor naturae est, pertinere reunire animam separatam corpori aliquo modo incorruptibili, in quo possit totam suam naturalem perfectionem obtinere et complete beari, quod quidem apparenter dictum est. Sed illud longius examinari alibi solet, maxime enim pendet ex cognitione naturalis finis animae nostrae. Quod si hoc non credatur, astrui necessario debet, naturam humanam talis esse conditionis, ut intra leges naturae stando, nequeat perfectum statum naturalem habere, sed per gratiam perfici, nec posse separari a gratia cum tota sua perfectione naturali, et ideo a Deo ad finem supernaturalem elevatam esse, et per gratiam ei concedi, quod per naturam deerat, nec hoc ex imperfectione humanae naturae provenire, sed ex perfectione, quia enim talis natura multa ambit, non potuit naturaliter tota ejus capacitas repleri, sed necessaria fuit gratia.