Prooemium
Prooemium
Sacra Theologia ita subtili divinarum rerum speculatione detinetur, ut humanas etiam dirigat actiones, speculatrix enim est et practica. Hinc fit ut, cum Deum tanquam objectum contempletur, non soium ejus nobis ingerat cognitionem, sed etiam modum ostendat quo cognitum debito Majestati cultu veneremur. Minus quidem laudabilis esset Theologia . si mentem illustraret, non mores dirigeret, si Divinae Majestatis notitiam conferret, neque ad eam colendam, viam modumque ostenderet. Deum enim cognosccere, et non ut Deum honorificare, flagitium est omnium maximum, quod in antiquis philosophis Paulus reprehendit, ad Roman. 1, ut ibi Chrysostomus adnotavit ; ideoque Divina Sapientia non solum mentem cognitione illustrat, sed etiam normam prafigit voluntati, qua Deum ita cognitum supremo cultu ac veneratone extollamus. Cum ergo aequum sit Theologum doctorem, Theologiam, quam profitetur, amulari, posiquam ea Dei mysteria, in quibus speculatrix Theologia praecipue versatur, pro meo captu evulgavi, non potui me amplius contnere, quin ad explicanda illa descenderem, quae nos Deo debitum cultum edocerent. Cum enim hic semper fuerit meorum laborum scopus, ut Deus ab hominibus et cognoscatur magis , et ardentius sanctiusque colatur, hoc peculiari opere id mihi perficiendum putavi, quo specialius homines ad cultum et honorem Deo exhibendumn incitarem. Cum vero, teste Clemente Alexandrino, 2 Strom., religio, cateras virtutes superans, antiquissimam et supremam causam doceat colere et venerari, de religione hanc institui tractationem.
Haec praecipua causa est suscepti operis, cui accessit alia non minoris ponderis, quae ex superiorum sumitur auctoritate, a quibus sape ad hoc opus aggrediendum fui excitatus ; eorum autem nutum et voluntatis significationem tanquam imperium mihi suscipiendum semper existimavi. Quanquam facile illud censeatur imperium, in quod animus ipse sponte propendet, atque in hoc ita libenter voluntas ferebatur, ut calcaribus non indigeret. Enimvero cum tractatus de religioso statu iis sit connectendus, quae de virtute religionis a nobis sunt explicanda, mirum non est s animus, quo se gratum exhiberet, ad illius s:atus commendationem properaret, ao quem divina gratia ipsum evexit, et per plures annos consecravit. Sicut enim conferre graiam bonum est, ita non referre est durissimum, ut in libro 1 de Offic. eleganter dixit Ambrosius.
Illud etiam benigno lectori attente considerandum est, multa ex his quae ad tertiam partem D. Thomse superioribus annis disputavimus, qualia sunt quae de Adoratione, Sacrificio, Sacramentis, aliisque similibus in lucem dedimus, ad materiam et actus religionis vel directe spectare, vel proxime revocari; ideoque universam illam docirinam ex hujus virtutis cognitione pendere, eique quodammodo subordinari; ac subinde tractationem hanc a superiori non discrepare, sed eam quodammodo perficere ac consummare. Jam vero quae de Sacramento Ordinis dicenda erunt, majori quadam ratione cum virtute rcligionis copulantur ; nam per illud sacramentum ministri divini cultus consecrantur, et a virtute religionis de actibus, quos in eo munere exercere debent, instruuntur. Denique ipsum etiam Matrimonii Sacra- mentum cum votis, tam solemnibus quam simplicibus, quae inter actus religionis numerantur, connexionem habet. Unde si, favente Deo , ad inceptum Sacramentorum opus aliquando revertar, expeditior erit cursus , multis in hoc opere enodatis, quae in illo incommode permiscentur. Quod si vita virtusque defecerit, priusquam ad illud opus animum iterum appellam , quod video quam sit probabile, non me facti poenitebit, ut spero, quia non sunt poenitendae rauones, quibus inductus, illud opus interrupi, ut hoc aggrederer.
Est ergo religio totius hujus operis scopus et objectum. Sed quia duos hoc nomen religio praecipuos habet significatus ; alterum, quo exprimit virtutem quamdam omnibus Christianis communem, alterum, quo peculiarem significat statum eorum qui proprie religiosi appellantur, duas etiam praecipuas partes totum hoc opus continebit, quarum una virtutis, altera status cognitionem comprehendat. Quamvis enim D. Thomas 2. 2, a quaest. 81 usque ad 100, de virtute religionis disputaverit, et postea, multis interjectis, a quaest. 183, et praesertim in 186 et sequentibus, de statu disseruerit, nihilominus virtus et status religionis ita mutuo nexu copulantur, ut ad unius exactam cognitionem alterius notitia requiri videatur. Nam religiosus status et ad virtuus religionis exercitium instituitur, ideoque statui Angelorum semper laudantium et colentium Deum comparatur ab Ambrosio, et ejusdem virtutis actibus constituitur, consueta nimirum votorum emissione, sine quibus status ille non cohaeret ; imo ipsam religiosae vitae professionem gratum Deo sacrificium S. Augustinus appellavit, et Gregorius addidit gratissimum esse Deo holocaustum. Át votum, sacrificium, et divina laus actus virtutis religionis sunt; non potest ergo ille status, ab hac virtute, disputatione sejungi.
Ex dictis tamen manifeste deducitur priorem hujus operis locum virtut esse tribuendum , quoniam ad illam, ut ad finem et efficientem causam, status religiosus refertur. In virtute autem explicanda , quem in pertractandis alis virtutbus tenere soleo, ordinem observando. Prius enim ejus naturam, subjectum, materiam, actus, essentiam , proprietates , unitatem et disunctionem ab alis investigabo. Gradum postea faciam ad moralem doctrinam, atque adeo tam divina quam humana praecepta ad hanc virtutem spectantia explicabo, tum ea quae aliquid imperant, tum etiam ea quae quippiam prohibent, et cum illis vitia omnia, quae eidem virtuti opponuntur, recensebo et explanabo. Quanquam enim in virtutum tractatione, moralis doctrina et copiosior et praecipue intenta esse debeat, nisi tamen exacta cognitio speculatioque praecedat , non possunt fundamenta deprehendi, a quibus moralis doctrina derivatur.
Est tamen postremo loco observandum, licet hujus virtutis actus physice (ut aiunt) spectati multiplices sint, in praesenti nonnisi sub ea ratione considerari, qua cultum Deo debitum continent. Sunt tamen nonnulli actus proprii hujus virtutis, qui rationem ipsam cultus fundatam habent in quadam alia peculiari proprietate morali , ex qua nova et specialis consideratio moralis consurgit. Hi vero actus tres praecipue invenim videntur : oratio, juramentum ac votum. Oratio enim ad impetrandum aliquid ab alio refertur; juramentum , ad confirmandam veritatem infallibili testimonio ; votum ad obligandum hominem peculiari modo ratione promissionis ; quae omnes rationes sunt substratae ad rationem cultus, et satis morales sunt, peculiaresque tractatus exigunt. Quapropter prius generatim de ipsa religionis virtute, ejusque praeceptis, ac vitiis illi oppositis dicam; postea vero de tribus actibus paulo antea explicatis, et alus qui ad illos revocantur, disseram ; quamvis in materia de voto, et quia copiosior, et quia valde necessaria est, longius erit immorandum. Atque de industria hunc de voto tractatum in ultimum hujus virtutis locum reservabimus, quia es voti, ejusque naturae consideratione, accommodato ordine ac proclivi quasi ductu, ad religiosi status considerationem transitum faciemus.
On this page