Text List

How to Cite

Next

Praeambulum

Prologus

1

TERTIA PARS SUMMAE THEOLOGIAE DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS CUM GCOMMENTARIIS ET DISPUTATIONIBUS P. FRANCISCI SUAREZ E SOGIETATE JESU.

2

PROLOGUS.

3

Quia Salvator noster Dominus Jesus Christus, teste Angelo, populum suum salvum faciens a peccatis eorum, viam veritatis nobis in seipso demonstravit, per quam ad beatitudinem immortalis vitae resurgendo pervenire possumus, necesse est ut ad consummationem totius theologici negotii, post considerationem ultimi finis humane vitz», et virtutum ac vitiorum, de ipso omnium Salvatore, ac benefieiis ejus humano generi praestitis, — sira consideratio subsequatur. Circa quam | imo observandum occurrit de ipso Salv4; :e. Secundo, de Sacramentis ejus, quibus; hluiem consequimur. Tertio, de fine immy alis vike, ad quam per ipsum resurgendo| venimus. Circa primum duplex considera. 5ccurrit. Prima est de ipso Incarnationi! — ysterio, secundum quod Deus pro nostra — ute factus est homo. Secunda, de iis quae pe. ipsum Salvatorem nostrum, id est, Deum incarnatum, sunt acta et passa.

Praefatio

4

PRAEFATIO COMMENTARIORUM.

5

1. Difficultas Aujus disputationis. — De Christo Servatore nostro disputaturus, D. Thomas illum statim in prooemio tanquam altissimum scopum, totiusque materie subjectum fundamentum proponit: cumque in eodem Redemptore nostro divina et humana natura mirabili nexu conjungantur, praeclare certe ab ipsa utriusque naturae cunjunctione, qua a Theologis Incarnatio dicitur, hujus operis et nomen et appellatio desumpta est. Non enim de omnibus quae in Deum et hominem conveniunt hoc loco disseritur (illud videlicet tolius Theologie negotium est), sed de ipso ineffabili duarum naturarum consortio in Christo Jesu, deque proprietatibus qua ab ea unione singulari proficiscuntur. Quam ego rem, sicuti gravibus ac perobsceuris difficultatibus involutam esse non diffiteor, ita nobilitate ac splendore (augustissime Trinitatis mysterium semper excipio) ceteris totius "Theologie quaestionibus antecellere judico. Conspirat iu hanc sententiam Dionysius Areopag.cum inquit: Jesw in carne apparitio, e£ ineffabilis est. sermone omni, et omni ?gnota Vutelligentie ipsi quoque auntiquissimorum Anugelorum primati non satis perspecta !. Conspirat Damascenus qui mysteriumhoc vocat, 20v0n omnim q0vorumn, e£ solum sub sole novwm, per quod Dei apparuit infinita virtus, bonitas et sapientia?. At B. Leo, Pontifex Maximus, cum esset ipse cardo et vertex totius Ecclesie, hoc sacramentum miraculorum quasi omnium cardinem et verticem celebravit. Cyrillus autem Alexandrinus, ad Reginas, ait: Z70c esse quasi enigma sacratissimum, quod summa potius veneratione suscipiendum est quam humani judicii trutine subjiciendum ?; quis enim, quaso, explicare audeat quomodo eadem persona fuerit sine mutatione bis genita ? quomodo increatus homo, ex hominis natura creata, Verbique persona, fuerit sine imperfectione compositus ? ex patre sine matre ante secula genitus? quomodo ex matre sine paire fuerit in tempore procreatus? quomodo denique terra virginea, nulla hominis opera exculta, sed Spiritus Sancti virtute feecundata, integra et incontaminata perseverans, Deum absconditum humani generis conservatorem ac vindicem germinarit? Quid igitur mortalis homo de tanto mysterio proferre possit digne ut par est? Aut quo pacto ad tanti sacramenti investigandum modum, rationem, aut causam, accedere non perhorrescat? Quamobrem merito Agap. Pap. scriptum reliquit: /Solius fidei contemplatione cernendum esse, ad quae provehatur humilitas carnis, ad que etiam inclinetur altitudo Deitatis, guid sit, quod caro sime Verbo now agit, eb quid, quod Verbum sine carne non efficit, quomodo ChrisQus ita inter. Deum et. hominem mediate apparuit, ut solita sublimaret «nsolitis, et insolita solitis temperaret!. Quid igitur? in limine subsistemus ? despondebimus animum, et a tanti mysterii investigatione desistemus, eorumve timebimus reprehensiones, qui in scholasticos Theologos invehuntur, quod de tantis mysteriis subtiliter disputent, altiora se quarant, et plus quam oporteat contra Sapientis et Apostoli praecepta? sapere non timeant ? Minime vero, hic enim ad eos spectant, qui ut infideli e£ arroganti animo perserutantur divina, quamobrem divinitus fit ut ab ea, quam non querunt, divina gloria et majestate potenter opprimantur ?. De quibus perinde merito dixit Athanasius , ideo in hoc pertractando mysterio fuisse prolapsos, quod de illo, et quomodo, et quali modo fiat, curiosius inquirunt; a nobis vero ea potius mente haec sacratissima mysteria tractanda et inquirenda suscipiuntur, ut gratis animis summa Dei beneficia recolamus, piisque mentibus ab antiquorum Patrum vestigiis, ne latum, ut aiunt, unguem videamur discedere. Eamqueob rem licet in hoc divino mysterio, quae tractantur omnia supra sensum nostrum, supra rationem, supra captum omnem sita sint, utpote divina, illud me tamen inter tot difficultatum scopulos consolatur ac recreat,in tam immensa tamque inaccessa supernorum caligine tantam splenduisse divini luminis claritatem, tam apertam fidei regulam nobis esse propositam, tam luculenter, tam apte, tamque sapienter a sanctis Patribus, et Ecelesiz Doctoribus esse illustratam, tam denique pur- gatam erroribus, ut nisi in meridiana luce (quod aiunt) velimus ca:cutire, atque a. vera doctrina quasi sponte deflectere, quae de tanto mysterio scire nos convenit, consequi feliciter, juvante Deo, ejusque Matre sanctissima intercedente, difficile non sit. Quod eo facilius atque securius me in hoc opere assecuturum confido, quo magis Angelici Doctoris placitis ac sententiis inherere, ejusque sensa omni industria, summaque diligentia rimari in animo est. Quippe ea est apud me ejus auctoritas, ut, illius vestigiis insistens, nullos aut itineris errores, aut diffieultatum nodos, vel demum inextricabiles argumentorum laqueos pertimescam.

6

2. Triplex Theologie consideratio. — Quis ordo servetur in iractatione hejus partis. — Atque ex his, qni de hujus doctrine materia a me dicta sunt, ejus dignitas colligi facile potest, quamque merito a Theologis disputetur; cum enim Theologia tribus fere modis aut nominibus versetur circa Deum, vel ejus naturam contemplando, vel ipsius virtutem et bonitatem, qua suis se creaturis liberaliter communicat, vel ultimi finis rationem, ad quem omnia tendunt, in quove quiescunt, omnibus his modis seu rationibus praesens consideratio ad Theologum pertinet. Imprimis enim quaedam Dei natura nobis in hac materia consideranda est, non quidem connaturalis et propria, sed assumpta; deinde de supremo ac perfectissimo divinorum operum dicendum; ac denique de certa et unica via, per quam homines ad beatitudinem pergunt, et praecipuo medio quo finem ultimum consequuntur. At enim dicet aliquis: cur igiiur tam nobilis de Deo disputatio in postremum Theologie locum rejecta est ? Si enim conjunctionem ad Deum consideres, videtur post tractationem de ipso Deo, qua unus et trinus est, collocanda; si vero rationem omnipotenti,? divine? contempleris, esset omnibus operibus creationis anteponenda; si denique rationem finis ultimi attendas, nullum est medium ad eum finem assequendum, vel excellentius, vel efficacius Christo Domino, qui et omnis gratia et meriti fons est ac origo, et secundum Deum ipse etiam finis noster est, et felicitatis nostrae pars queedam praecipua. Hae igitur etiam ratione, hic disputatio czeteris''heologicis praeferenda videretur. Non est tamen difficile illius ordinis ac methodi, quam "Theologi omnes sequuntur, probabilem ratonem reddere. Est enim Christus Deus et homo, ex Deo et humana natura ineffabili modo compositus, quete quidem conjunctio omnibus gratiae et creationis operibus excellentior est; quia tamen nexus est quidam inter Deum et naturam creatam, idcirco oportuit de simplicibus extremis prius disputare, quam de illorum conjunctioue tractaretur. Neque enim potestid, quod ex aliis rebus componitur, distincte agnosci, rebusipsis, qua in eam compositionem veniunt, ignoratis; sie enim propter similemcausam D. Thomas, in prima parte, prius de spirituali et corporea creatura, quam de homine, qui ex utraque constat, disputavit. Accedit redemptio - nem hominum extitisse unam ex praecipuis causis, nobisque notioribus, propter quam hoc mysterium confectum est, quae hominis creationem, et lapsum ab statu justitize, in quo conditus fuerat, supponit. Cum ergo mysterium hoc, tanquam primum et commune remedium contra peccatum a Theologis consideretur, convenienti ratione, ut etiam in hoc procemio D. Thomasscripsit, post ulümi finis, et humanz libertatis ac gratiae, virtutumque et vitiorum considerationem, ista de Christo subsequitur. Quo etiam factum est ut post eam disputatio de rebus ab ipso Christo Domino gestis, et de sacramenlis ab eo constitutis aptissime aecedat, quibus nullus aptior in Theologia locus excogitari poterat.

7

3. Divisio partis tertie. — Unde fit hanc ultimam Theologis partem in duas praecipuas a nobisesse dividendam, quarum prior, quam pre manibus habemus, de Christo Domino disputat, ejusque sanctissima Matre; posterior vero de sacramentis erit, quam D. Thomas, felici morte praeventus, absolvere non potuit. In ea tamen perficienda nostrum laborem et operam, Deo favente, pro viribus impendemus.

8

4. De singulari quomodo sit scientia.—| lnterrogabit fortasse quispiam, cum, Aristotele teste, de rebus singularibus et individuis non possit esse scientia, quomodo de Christo Domino, quem nostra speciei individuum quoddam esse aperte constat, doctrina instituatur. Responderi facile potest de singularibus quidem contingentibus scientiam esse non posse. De necessariis autem, qualis Deus ipse est, optime posse: Christus vero consideratur in hae scientia sub revelatione divina, sub qua necessitas quedam, et infallibilis rerum connexio et veritas reperitur; et ideo mirum non est quod de ipso propria seientia instituatur. Sed illud praecipueconsiderandum est, quamquam Christus individuum quoddam sit, ra- tionem tamen Incarnationis, qui in ipso est, ex se universalem esse, et habere, ut ita dicam, naturam suam et communem essentiam, causasque et effectus, et proprietates illam consequentes. Ex quibus aptissima materia efficitur, in qua scientia versari possit. Sunt vero res ali. in hace materia, quae ad historiam potius quam scientiam pertinere videntur,ut sunt ea qua ad vitam Christi Domini,mortem, resurrectionem, etalia hujusinodi mysteria eontemplanda referuntur, de quibus in Theologia sermo habendus est, tum propter eorum summam utilitatem; tum etiam ut, quod hujus sapientie munus est, ejus que in nobis est fidei convenientem rationem tradat. Quocirca partem hane, seu totum hoc opus de Incarnatione in duas praecipuas partes subdividere possumus: ut altera, quae in modum scientiae perfectius traditur, mysterium ipsum praecise, ae secundum se, et proprietates ejus speculetur; quam D. Thomas, a1 usque ad 26 quaest. maxime persequi videtur; altera vero, quae usque ad quaest. 59 protenditur, mysteria vite et mortis Christi, simulque beatissime "Virginis cognitionem tradat. Utraque vero istarum pariüium plures alias continet, quarum partitio ac distributio in quaestionum ae disputationum decursu convenientius fiet.

9

5. Superest ut de titulo, seu materie inscriptione, pauca dicamus; neque enim desunt nonnulli nimium Latini, qui vocem ipsam incarnauonis, quod Latina non sit, reprehendant; quin potius refert Athanasius, sermone de sanctissima Deipara, interdum Catholicos illa uti formidasse, ne divinum Verbum solam carnem sine anima sumpsisse cum Apollinari et Ario sentire viderenlur. Sed - non est quod vel vocis novitatem, vel periculum timeamus. Vulgare enim est illud Ciceronis !, inventis novis rebus, nova licere adinvenire vocabula, quae tunc maxime omni reprehensione et perieulo carent, curn et in re ipsa etin usu sapientum fundamentum babent. Haec autem incarnationis vox in ipso mysterio quo Verbum caro factum est, et in his eisdem verbis quibus Evangelista Joannes illud explicavit, fundata est. Nomen vero carnis tam in verbis Joannis, quam in voce inearnationis non excludit animam, sed ab ignobiliori parte integram humanam naturam significat, ut Ambrosius et Augustinus variis locis adnotarunt; et optime Cyrillus Alexand., lib. de Incarnatione Unigeniti, cap. 94; et D. Thomas, 4 Contra gentes, cap. 33. Et fundamentum habet in frequenti usu Scripture sacre, in qua nomine carnis totus homo significari solet, ut constat Genes. 6: Omnis quippe caro corruperat viam suam; et Luc. 3: Ht videbit omnis caro salutare Dei; ad Rom. 3: JH operibus legis non justificabitur omnis cavo coram illo, et sepe alias. Hac igitur ratione, ad significandam humane nature assumptionem, antiquissimi et lingue latins, peritissimi Patres utunturhae voce. Leo Magnus, concione 2, de Nativit.; Lactantius, lib. 4 Divinarum institutionum, cap. 11; Cyprianus, lib. 2 contra Judeos, cap. 25; Augustinus, 9 de Civit., cap. 17; et Hieronymus, inid Marc. 4: Aon sum digmus solvere corrigiam calceamenti ejus. Et eamdem vim habet vox greca cágxoci, qua utitur Cyrillus libro deIncarnatione Unigeniti; et Damascenus, libro 1 de Fide, cap. 13, et libro3, cap. 6, ubi etiam vosOpoow, 1d est inhumanationem vocat. Hilarius vero, in Prolog. Psalmorum, corporationem seu incorporationem appellat. Qua voce usus etiam est Isidorus, ad Florentinam sororem, c. 6; et Tertullianus, lib. de Carne Christi, circa principium. Denique, in Symbolo Concilii Nieeni habetur: Z incarnatus est de Spiritu Sancio, qua vox aptissime ad hoc significandum myslerium aecommodata est. Primum quoniam quod difficilius videri poierat, ac remotius a Deo, illa voce indicatur hoc illum effecisse pro nobis, personam suam imperfectiori parti human: nature copulando. Propter quod 2 Timoth. 3 dictum est, quagnum esse pietatis sacramentum, quod. manifestatum est in carne. Deinde notatum est illo nomine, Deuminfirmitates nostras, et imbecillitates, qud vocecarnissignificari solent, assumpsisse, ut homini, qui peccando spiritum amiserat, Verbum caro factum eumdem spiritum restitueret. Et propterea de Christo loquens Paulus, ad Hebreos quinto, inquit: Qui in diebus carnis swe,etc. Ubicarnis nomine non quamcumque, sed passibilem carnem significari plane constat. Tertio denique, quoniam vera caro animam in se amplectitur, cum carnem vivam animatam esse necesse sit. Et ideo incarnationis nomine convenienter totius humanitatis assumptio significata est. Quam rationem indieavit Cyrillus in Epist. ad Nestor., quae habeturin principio Concilii Ephes.; et Tertull., lib. de Carne Christi, cap. 6.

10

6. Reliquum est ut nonnullos auctores, ac precipuos fontes ex quibus hae de incarnatione doctrina potest hauriri, designemus. Ex Coneibis praecipue adest Ephesin., quod in primo tomo Conciliorum imperfectum habetur, integrum vero ac perfectum, et in sex tomos distributum, noster Theod. Peltan. nobis illud restituit, in quo multa ex sanetis Pairibus ad hanc materiam utilissima, scituque dignissima, continentur. Ex generalibus praeterea Conciliis videnda sunt Chalcedonense et Lateranense sub Martino I; ex provincialibus, Carthaginense IV, Toletan. I, IV, VI et XI, ut alia omittam, qua obiter hoc atüingunt, et cuilibet obvia facile esse possunt. Quin etiam hoc pacto sancti Pontifices in suis epistolis decretalibus hac de re multa tetigerunt: sed dux notantur praecipue, altera Agapiti ad Antimum, Altera Leonis ad Flavian., quae est num. 10,de qua Gelasius Papa lestatur illustre illud, anathemate damnandum esse, qui vel unum illius iota in dubium revocaret.

11

7. Patres et Doctores qui de Christi Incavnatione scripserunt. — Ordo auctoris. — Multi deinde sanctorum Patrum varia opera de hoc mysterio, incarnationis nomine aut alio simili conseripserunt. Athanasius praesertim, Fulgentius, Ambrosius, Cyrillus Alexandrinus, qui in explicando ac confirmando mysterio hoc fere totam operam consumpsit, thesaurum maxime, librosque de fide ad " Theodosium atque reginas. Tum demum alia, quae in Ephesin. Concilio referuntur. Cassianus; scripsit septem libros contra Nestorium ad Leonem Papam. Legi etiam possunt homilie D. Bernardi sup. Missus est, et conciones D. Leonis de Nativitate et Passione. Et alii etiam Patres in similibus concionibus de Christo et beata Virgine multa docuerunt, qua in sequentibus latius percurremus. Doctores scholastici cum Magistro hanc materiam traetant in tertio libro Sententiarum; nos vero in ea explicanda, ordinem quaestionum et articulorum D. Thomw, quem exponendum suscepimus, observabimus. Hac tamen servata ratione et methodo, ut prius brevem expositionem, seu Commentarium littere, si obscurum aliquid vel notatione dignum in illa occurrerit, premittamus. Deinde proprias disputationes, earumque sectiones ( hoc enim nomine ad vilandam confusionem utemur) subjieiemus. Denique singule disputationes textui D. Thoma accommodata omnes inter se ita connectentur, ut non modo intelligentie, sed etiam studioso lectori semper consulatur, in cujus gratiam duo proxima capila, tanquam firmissima totius reliqua disceptationis fundamenta, ante expositionem D. Thom duximus esse premittenda.

Disputatio 1

12

DISPUTATIO I. Contra Judeeos, in qualuor sectiones distributa. MESSIAM JAM VENISSE.

13

Messias quid significet .— Ac imprimis quid nomine Messiz significetur explicandum est. In hoc enim nos cum Judaeis convenimus, illo nomine appellari quemdam hominem ex gente Judrteorum ducentem originem, a Deo et Prophetis praedictum et promissum in Regem et Salvatorem hominum, cujusmodi promissiones tam frequentes sunt et apertee in Seripturis sacris, ut supervacaneum sit illas commemorare, praesertim quia ostendendo fuisse completas, necessario illas indicabimus; appellatus autem est Messias, utpote futurus verus Rex, et sacerdos, et Deus, et homo oleo divinitatis unctus., Psalm. 44. "Messias enim hebraice idem significat quod erece Christus, latine unctus, ut late Eugubinus, lib. 3 de Arcanis, cap. 2.

14

Hunc ergo Messiam promissum jam venisse, nullus qui Christiano nomine gloriatur, quantumvis hereticus, negare potest, tum quia hoc potissimum distat Christiana fides ab Judeorum perfidia; tum etiam quia Christus disertis verbis id affirmavit, Joan. 4; cum enim Samaritana dixisset: S'eio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Dimit ei Jesus: go swm qui loquor tecum. Et hanc veritatem inter alias confessus est Petrus, illis verbis: Tu es Christus filius Dei vivi, Matth. 406. Itaque solum contra Judeos ex Veteri Testamento, quod ipsi dumtaxat admittunt, hcec veritas confirmanda est.

Sectio 1

De testimonio Genes. 49: Non auferetur sceptrum de Juda, etc.
15

SECTIO I. De testimonio Genes. 49: Non auferetur sceptrum de Juda, etc.

16

1. Judeorum ignorantia. — Impugnatur J'udeorum expositio.—Est ergo celeberrimum testimonium, quod Judaeis objici solet, sumptum ex Genes. 49: Non auferetur scepirum de Juda, nec duc de femore ejus, donec veniat qui millendus est, et ipse erit. expectatio genLiwn. Quae verba in hebreo leguntur sic: JNon recedet sceptrum, de Juda, et scriba legislator de medio pedum. ejus, seu de inter. pedes ejus, donec veniat Siloh. Unde quoniam in hebreo non est expressum nomen Messiz, Hebraei in hoc eludendo testimonio divisi sunt. Nam quidam illorum, quamvis pauci, negant prophetiam hanc impletam esse, cum nondum iribus Juda scepiro suo ac regno privata sit; adhuc enim in Babylone transmigrationis capita, ut ipsi loquuntur, et locum regum tenent, atque in Judeos toto orbe dispersos potestatem dominandi. Sunt vero qui aliam rationem reddunt, scilicet, quia licet sceptrum ablatum fuerit a tribu Juda, non tamen est translatum ad aliam tribum. Hoe enim modo putant esse prophetiam intelligendam. Sed haec irridenda potius sunt, quam impugnanda, quia in Scriptura nusquam reperitur in adventu Messie transferendum sceptrum ad aliam tribum, sed solum tribum Judas sceptro carituram; dicere ergo aliud esse spectandum, et voluntarium, et vanum est; nec minus commentitium est fingere sceptrum nescio quod in civitate Babylonica, funditus enim eversa est, ut praedixit Isaias, cap. 43 et 14, quod ibi bene Hieronymus advertit; et quamvis in ea provincla Judaei multi dispersi reperiantur, tamen nec principatum aut regnum obtinent, nec illius in orbe terrarum ulla mentio aut. fama circumferiur, aut certe vestigium invenitur.

17

9. Alia Hebreorum ezpositio.— Refutatio. —Major igitur recentiorum Hebreorum pars, cum negare non possit prophetiam hanc esse completam, negat tamen in ea esse sermonem de Messia. Siloh enim (ut ipsi aiunt) non personam aliquam, sed locum significat, in quo multo tempore mansit arca Dei, ut constat ex libro Regum 1. Unde quidam eorum de Saule intelligunt hunc locum, quia in Siloh unctus est in regem, quod significari dicunt illo verbo, donec veniat Siloh. Sed errant aperte, nam per id tempus sceptrum regium a domo Juda minime defuit, quippe usque ad David illud nunquam obtinuit. Quod si non de regno, sed de alia potestate judicandi, vel regendi populum loquamur, multo ante Saulem, toto videlicet tempore Judieum, caruit hae dignitatetribus Juda; si autem tantum sermo sit de singulari quadam dignitate et nobilitate tribus Jude inter omnes alias Judaiei populi, ab hae non cecidit illa tribus, tempore Saulis, magis quam antea cecidisset. Praesertim quia verba prophetie nullo modo possunt Sauli accommodari, ut statim de illo aliisque dicetur. Denique sine Scripture fundamento dictum est Saulem unctum esse in Siloh, quia eo tempore arca Domini jam non erat in Siloh, sed in Cariathiarim, 4 Reg. 7, unde cap. 9, unctus dicitur in terra Suph, seu in Masphat.

18

3. Tertia expositio. — Quarta ezpositio. — ARefulatio. — Alii dicunt impletam esse prophetiam tempore Jeroboam, quo tempore divisum est regnum; sed isti nec explicare possunt cur tempore Jeroboam dicatur venisse Siloh, cum nec ille fuerit coronatus aut unctus in Siloh, sed in Sichem, 3 Reg. 12, nec alia verba prophetiae Jeroboam magis quam Sauli conveniant; adde eo tempore non fuisse ablatum sceptrum de Juda, licet fuerit aliquantulum imminutum. Alii denique referunt hoe vaticinium ad Nabuchodonosor, quaudo lempore Sedechice regis captivum duxit populum in Babylonem, ei regaum Judeorum extinxit, 4 Regum 25; quam evasionem ex Juliano Apostata refert Cyrillus, lib. 8 contra illum; sed eisdem fere modis refellitur, tum quia nulla ratio reddi potest cur Nabuchodonosor dicatur Siloh, aut cur tempus regni ejus hac voce significetur; tum etiam quia (ut infra ostendetur) eo tempore sceptrum omnino ablatum non fuit, neque dux de Juda; ium denique quia nec Nabuchodonosor, nec Joroboam, nec Saul, gentium expectalio diei unquam potuit, nec in illos cadunt verba quc subduntur statim: Lavabitin vinostolamsuam etin sanguine uve pallium suum, pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

19

4. Vera ezpositio. — Messias et Siloh quid significent. — Primum 1gitur omnium certum sit nomine Siloh significatum esse Messiam, ut omnes Catholici intelligunt, et Rabini etiam Christo antiquioves, ut Galatin. refert, lib. 4, cap. 4; et Chaldaica paraphrasis, que apud illos magne auctoritatis est, expresse posuit: Donee veniat Messias; et quie antecedunt omnia, quaque sequuntur, aptissime illi conveniunt. Nam propter Messiam illa tribus ceteris prelata est. Quod significavit Jacob cum dixit: Juda, te laudabunt fratres tui, et qui sequuntur alia, quae sine ullo negotio de Christo intelliguntur. Imo aecommodari alteri nullo modo possunt, ut bene exponit Irenceus, lib. 4, cap. 33; et Cyprianus, epistol, 63, alias lib. 2, epistol. 3; Justin. Mart., Dialog. conira Triphon.; et auctor Quaestionum ad Antiochum, quae referuntur nomine Athanasii, quaest. 103. Sed cur Messias nomine Siloh significatus est? Vulgatus interpres nomen Siloh a verbo Salah, quod mitto significat, de- duxit, quo quidem missum seu mittendum significat, quod nomen in Scriptura accommodatur Messie, quasi per antonomasiam, ut quemadmodum ille singulariter promissus est, ita nomine venturi singulariter significetur. Verum est tamen aliis litteris seribi apud Hebraeos verbum Siloh, quando missum sienificat, quam iu hoc loco Genesis habeatur, ut de nomine Siloh videre est Isai. 8. Fortasse tamen noster interpres eisdem litteris seriptum invenit; sed etsi scribatur eo modo quo nune habetur in hebreo, abundantiam paeis significat, ut illius lingue periti testantur; et ita Siloh idem erit quod pacificus, seu pacem adducens. Quod de Messia Zachar. 9, et siepe ab Isaia praedictum est. Dicitur etiam vox illa significare specialiter filium mulieris. Unde Galatinus supra refert Hebreos etiam intellexisse eo verbo indicatum mysterium conceptionis Messie ex femina sine opere viri. Quam interpretationem Cajetanus super Genesin commendat. Alii denique in duas parles dividendam censent dictionem illam Siloh, ut significetur, quod illi, aut eui illi. Quam leetionem, seu interpretationem secuti videntur Septuaginta, qui ad explicandam concisam locutionem hebraicam addiderunt: Donec veniant reposita ei, seu donec veniat eui repositum est; et sensus in idem redit, scilicet, non defecturum temporale sceptrum Jude, donec veniat ille cui seternum sceptrum reservatum est. Ut recte Athanasius, lib. de Incarnatione Verbi, in fine, et libro de cruce et Passione Domini, in fine, et Hieronymus, in Epitaphio Paulae, seu epist. 27, tom. 1.

20

5. Difficultas loci proponitur. —Donec quid significet. — Summa difficultas ezponendorum. — Possent quidem hsc, qua de hoc testimonio dicta sunt, contra Judeos sufficere, quoniam ostensum est signum certum, a Jaeob predictum ad Messiae tempus dignoscendum, impletum atque exhibitum esse. Sed ad majorem nostre fidei confirmationem, oportet exponere quomodo signum illud in tempore adventus Chrisü Domini impletum sit. Est enim hoc explieatu difficile, cum videatur multo antea defecisse sceptrum a domo Jud, scilieet, tempore Sedechie, et ultime Babyloniez captivitatis. In qua difficultate solvenda, etiam Doctores nostri multum inter se dissenüunt. Sed ut sententiarum varietas intelligatur, et comprehendatur res tota, advertendum est in illis verbis: Non auferetur sceptrum de Juda, unum explicari, scilicet, non esse auferendum sceptrum, aliud impli- eariseu virtute praedici. Non poterat enim auferrei sceptrum a Juda, nisi prius illud habuisset. Cum ergo illo tempore nullum regnum esset in domo Jude, tacite praedicitur illis verbis fore aliquando ut Juda regnaret; quinimo aliud etiam censetür implicite predictum verbis illis, quod ex vi verborum explicite non affirmatur. Clare enim dicitur non esse auferendum sceptrum a domo Jude, donec Messias veniat; fore tamen post adventum ejus auferendum, nec expresse asseritur, nec illa particula dogec habet in Scriptura talem vim, ut satis constat ex Matth. 1: JVon cognovi eam, donec peperit. Et Psalmo 109: Donec ponam iadmnicos tuos, etc. Quamquam vero id expresse non sit praedictum, tamen si in re ipsa ostenditur ablatum sceptrum a Juda, signum evidens est adventus Messie. Unde, licet vis verborum id non requirat, tamen, considerata intentione Spiritus Sancti ejusque Prophete, ut, scilicet, haberemus signum certum adventus Messic, recte dici potest hoc etiam in illa prophetia implicite contentum. Tria ergo explicanda supersunt, scilicet, quando tale sceptrum Jud: datum fuit, ut obiter etiam intelligatur qua ratione impleta fuit prophetia illa, ab eo tempore quo dicta est, usque ad David. Secundo, qua ratione duraverit illud sceptrum in Juda usque ad Christum. Tertium, qua ratione illo ipso tempore ablatum sit. Et in his explicandis, praecipue in secundo, dissidium est ortum, ium ex varia intelligentia illius sceptri vel ducatus, tum ex varia etiam expiicalione seu acceptione nominis Juda.

21

6. Prima expositio. — Prima ergo expositio non de regno, seu regimine temporali, sed de speciali quadam dignitate et prerogaüiva, quam tribus Juda habitura erat in suo populo propter spem Messic ex illa venturi, intelüigit hanc locum. Itaque solum ibi predieitur tribum Juda fore digniorem inter omnes propter spem Messic. Unde fit, statim ab eo tempore, quo dictum fuit hoc vaticinium, inecepisse tribum illam habere sceptrum, et dignitatem hanc. Ita Cajetanus in Genes., qui addit, juxta expositionem hanc, in adventu Messie, non fuisse tribum Juda privandam illo sceptro, sed in illo potius confirmandam.

22

7. Refutatio. — Sceptrum quid significet. — Unde videtur per sceptrum intelligere tantum spirituale regnum Christi in spe possessum, vel in re; sed haec expositio in hoc sensu mihi non probatur. Nam juxta illam etiam nunc dicent Judzi se non esse privalos sce- ptro et dignitate, quia adhuc retinent illam spem ex illis venturi Messie, et ita nullum ex hoc loco poterit sumi argumentum aut signum adventus illius; quod est contra omnium Patrum expositionem, supponentium in adventu Messiae defecisse sceptrum a domo Juda. Et hoc putant esse signum certum adventus ejus, et ideo explicant quomodo usque ad illud tempus in ea duraverit. Sit ergo certum nomine sceptri seu virgz significari regiam potestatem, ut frequens est in Scriptura, juxta modum loquendi Hebreorum, ut Psalm. 44: Virga equitatis, virga vegni tui; Isai. 9: Virgam humeri ejus et. sceptrum ecacLoris ejus superasti. Et quamvis aliquando sienificare soleat spirituale regnum, tamen hoc loco, ut visum est ex communi Patrum expositione, qua apud antiquos etiam Hebreos communis fuit, ut Galatinus supra refert, signiücat temporale regnum illius populi, vel - saltem generatim potestatem regendi et gubernandi populum, qua etiam nomine ducis significata est; sive haec duo idem significent in hoc testimonio, sive res diversas, quod nunc non refert, et in sequentibus amplius exponetur.

23

8. Secunda expositio. — S'ceptrum quomodo manserit in tribu Juda. — Secunda ergo expositio est, hoc loco praedictum esse regnum Judaeorum futurum fuisse in tribu Juda, et in illa permansurum usque ad Christum. Et primum quidem non fuit impletum usque ad David, nec amplius requirit veritas hujus prophetie, quia non dixit Jacob, statim dandum esse regnum illi tribui, sed solum aliquando futurum ut sceptrum regni ad tribum Juda perveniret, atque in illa ex eo tempore usque ad Messie adventum perseveraret. Hoc vero posterius, in quo consistit difficultas rei, quomodo a captivitate Babyloniea usque ad Christum verum fuerit, ita explicatur. Nam etiam post trigesimum septimum annum ceaplivitatis Jechonie, nomen et dignitatem regis obtinuit, 4 Regum 95, et postea in rezdificatione templi, tempore Cyri, Zorobabel, princeps Juda, erat princeps et dux totius populi, Aggsi 1, et Zachar. 4; et, ut Hebrei tradunt, ut refert Genebrardus, lib. 2 Chronog., ab illo usque ad Machabeos nunquam defuerunt duces de tribu Juda, quamquam regio diademate propter Persas nunquam uterentur. Atque ita in historiis eorum successio et genealogia fere praetermissa est. Quia eo tempore major auctoritas in Pontificibus residebat, ut Josephus ait, lib. 44 Antiquit., cap. 7. Postea vero Machabeorum tempore summa reipubliez Judaicce ad eos translata est, et in eorum successoribus usque ad Christum perseveravit. Hos autem Machabezos fuisse de tribu Juda, testes sunt Cyrillus, lib. 8 contra Julianum, in principio, ubi sic ait: Quomodo igitur cessasse dicitur regium David iw Sedechia, cum Zorobabel, post captivitatis tempus, 4n megmi solio consederit, fueritque e tribu Juda et. David, trangmissumque sit sceplrum per posteros illius «usque ad. regnum Herodis, qui fuit ex patre alienigena ?

24

9. Idem sentit Hieronymus, Sophoni. 1; Epiphanius, contra hereses, in 99, prope ab initio. Et Augustinus, lib. 18 de Civitate, cap. 45, et sumitur ex Josepho, lib. 13, a cap. 15, usque ad lib. 18; et Nicephoro, lib. 4 Historiarum, cap. 95; et Galatinus supra refert idem ex Hebreorum traditione.

25

10. Refutatur expositio Genebrardi. — Quoniam vero constat ex libris Machabaeorum, Machabeos fuisse sacerdotes, et summos Pontifices, et consequenter de tribu Levi, et familia A aron, ideo communis sententia est eos fuisse secundum lineam paternam ex tribu Levi, juxta maternam vero ex Juda; miscebantur enim illae tribus, ut constat ex 4 Paralip. 2, et ex aliis vulgaribus Scripture locis, et dicemus infra latius, agentes de Christi genealogia; solum invenio Genebrardum asserentem e contrario illos fuisse de tribu regia per lineam paternam, de sacerdotali vero per maternam. Quod sine probatione affirmat, solum fortasse quod non satis illi visa est materna origo, ut posteri dicantur esse de tribu Juda, atque adeo nec ut ea ratione dicatur sceptrum in illa tribu permansisse. Unde etiam cap. 5, lib. 4 Machabasorum, de Machabgis dicitur: J£ viri Juda maguificati sunt valde. Quamvis alia lectio habeat: Z£ vir Juda, et fratres, etc. Sed debuisset advertere Genebrardus multo minus posse sufficere maternam lineam ex tribu Levi, ut possent Machabei esse sacerdotes. Paulus enim, ad Hebr. 7, simpliciter negat sacerdotium posse pertinere ad eos qui erant de tribu Juda, quod simpliciter et absolute intelligendum est, id est, secundum paternam originem, nam per maternam lineam nfhil obstabat quominus sacerdotes descenderent de iribu Juda; et ideo, ut ipse fatetur, communis traditio Hebraeorum est, Machabsos solam maternam originem habuisse ex Juda. Sed hinc oritur insinuata objectio contra hane expositionem, quia hoc non satis videtur ut sceptrum dicatur durasse in domo Juda, alias pari ratione dici potuisset sacerdotium fuisse semper in tribu Juda, et e contrario regnum fuisse in domo Levi, aec denique eadem ratione dici posset beatam Virginem, solum secundum lineam maternam descendisse de tribu Juda, quia hoc satis erit ut Christus dicatur fuisse de eadem tribu.

26

41. Tertia expositio. — Propter haec non desunt qui prophetiam hanc: ZVon auferetur sceptrum de Juda,non absolutam, sed conditionatam esse intelligant, et per illam explicandam qua habetur Psalm. 88 et Psalm. 131: De fructu ventris tui ponam super sedem iuam, si custodierint fili tuv testamentum qeum. Etjuxta orationem Salomonis, quae habetur 3 Regum 8: Conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei, dicens: Nou aufevetur de te vir coram qe, qui sedeat super Lhroaum, Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam, etc. Ad hunc ergo modum intelliei potest quod Jacob ait, non discessurum sceptrum a domo Juda, si tamen testamentum Dei servaret.

27

12. Hanc expositionem refert noster Turrianus, in libr. 92 contra Antonium Sadeelem, cap. 3, ex Theophane, Episcopo Niceno, in Symphonia Veteris et Novi Testamenti contra Judaeos. Et hoc sensu facile intelligitur ( quanquam iribus Juda fuerit regno privata) nihil: tamen acetum esse contra hanc prophetiam, quia propter peccata et scelera sua privata est, ut constat ex Jeremia 25, et 2 Paralipomen. 306, et 4 Reg., cap. 24 et 25.

28

13. Obhjectio. — Solutio. — Ai enim dieet aliquis expositionem hanc auferre totam vim huic testimonio contra Judeos; quia si praedictio tantum erat conditionata, ex eo quod Judaei sceptro ac regno privati sint, non recte inferri potest Messiam venisse, sed solum illos peceasse. Propter hanc fortasse objectionem addit hic auctor, licet principatus regis interruptus sit, vel ablatus a Juda propter peceatum, tamen principatum ducis semper durasse, ut secunda et communis expositio affirmat. Unde indicat priorem partem hujus prophetie, quae illis verbis continetur: 7Voz auferetur sceplrum de Juda, conditionatam esse, Posteriorem vero, scilicet: ZZ duv de femore ejus, esse absolutam. Providens enim, inquit, Jacob sceptrum defuturum propter peccatum, addidit saltem ducem semper de Juda futurum. Et iterum haec sententia multum distinguit inter sceptrum et ducem. Quo- modo autem principatus ducis interruptus non fuerit, explicat probabili modo infra explicando.

29

14. Refutatio expositionis. — In hae vero expositione illud imprimis est valde difficile, quod voluntarie affirmat principatum regium potuisse interrumpi propter peccatum, non vero principatum ducis, cum ex verbis Jacob non magis colligi possit alteram partem esse conditionatam, quam alteram. Et revera locutio illa, Donec veniat qui mittendus est, in neutra parle commode admittit sensum conditionatum, quia si illa esset tantum qusedam promissio conditionalis, impleta conditione, id est, non existente idololatrie peccato, non auferretur sceptrum propter solum Messice adventum; existente vero conditione, etiam si nondum venisset Messias, ablatum essel; sine causa ergo dictum esset, Donec veniat qui anitiendus esí. Non fuit ergo illa promissio conditionata, sed praedictio absoluta eventus futuri.

30

15. Quarta ezpositio. — Concilium Sanuhedrin.-— Propter has difficultates exponi solet ab aliis hic locus non de sceptro regni, sed de potestate judicandi, seu de concilio sapientum, quod ab Hebraeis dicitur Sanhedrin, quod erat quasi supremus quidam senatus et Concilium regale, in quo principaliores causs illius populi terminabantur, de quo plura indicia in Seriptura sacra reperiuntur. Incepisse enim creditur hoc Sanhedrin in illis septuaginta viris, quos Deus congregare fecit, deditque illis de spiritu Moysis, ut cum illo onus regendi populum sustinerent, et hi censentur esse iili septuaginta viri quibus secreliora mysteria legis et Scripture sacre cominittebantur, 4 Regum 14, ut insinuant Hilarius, Psalm. 2; et Origenes, homil. 6 in Numer. Et de illis intelligi potest illud Deuteron. 41: $1 difficile aut ambiguum apud te judicium, esse perspezeris, asceude ad locum quem elegerit Dominus, etc. Et 4 Paralipom. 96, in qua parte domus erat seniorum concilium. Hoc vero Sanhedrin non fuit ablatum tempore captivitatis, ut sumi potest ex Daniel. 13, ubi senes populi judicarunt Susannam. Ubi Glossa et Lyranus advertunt, illos fuisse de tribu Juda. Et idem durasse usque ad tempora Christi Domini. Tune vero tempore Herodis cessasse, et Judzis ablatam esse hanc supremam potestatem judicandi, referunt ex traditione Hebreorum Geneb. et Galat. supra, idque confirmant ex illo verbo Joan. 18: Vobis qw licet interficere quemquam. Per le- gem enim licebat in causa justa, quia potestas illi non deerat, ut patet ex Deuteron. 47. Ergo non licebat, quia Romani vel Herodes illos potestate privaverant. Sed quamvis haec omnia, licet non satis certa sint, vera esse concedam, non tamen ostensum est, nec ex sacra Scriptura aut traditione aliqua probatur, hos septuaginta viros, aut majorem eorum partem, aut eorum ducem seu praesidem fuisse de tribu Juda, ut propterea, perseverante hoc Concilio, dicatur perseverare princeps seu dux de tribu Juda; Numerorum enim 1/ simpliciter dicuntur illi septuaginta viri electi de senioribus Israel. Et illis eo tempore praefuit Moyses, ut ex eodem loco intelligitur, et Hebraei tradunt, et verisimile est semper illis praefuisse summos sacerdotes. Nam Deuteron. 17 clare dicitur hoc judicium ad sacerdotes pertinuisse: A$cendes (inquit) ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis; et infra: Qui autem superbievit, nolens obedire sacerdolis imperio, ete. Quamvis ergo Sanhedrin duraverit usque ad Christum, non inde fit durasse sceptrum in domo Juda.

31

16. Quinta expositio. — Refutatio.— Quamobrem Eusebius, quem alii sequuntur, existimavit Judam, cui promissa est possessio sceptri usque ad Christum, non esse intelligendam specialem tribum ab aliis undecim distinctam, sed totum Judaieum populum, ut in illa tribu maxime conservandus erat, et ab ea nominandus et nobilitandus. Sensus ergo est, Judaieum populum semper fuisse habiturum proprios duces et principes, per quos gubernaretur et judicaretur, donec Messias veniret. Et ita factum est usque ad Herodem, qui alienigena fuit, cujus tempore natus est Christus, et ab eo tempore semper gens illa caruit proprio duce et gubernatore, et externis principibus subjecta est. Ita Eusebius, libr. 3 de Demonstrat., cap. 29. Idem sentit Justin., Dialog. contra Triphon.; et Augustinus, 48 lib. de Civitat., cap. 45, cum inquit: Non ergo defuit Judaeorum princeps ex Jud:is usque ad Herodem. Et Ambrosius, lib. de Benedict. Patriar., cap. 4, similia fere verba habet; et Chrysostomus, homil. 67 in Genes. Sed nihilominus expositio haec violenta nimis esse videtur. Quia omnes illee benedictiones sigillatim ad singulos filios Jacob, et ad eorum posteritates pertinent, quod in omnibus aliis evidenter constat. Eodem autem modo in hac benedictione loquitur specialiter ad Judam, unde ad illum et ad ejus posteros specialiter pertinent caetera, quae: in eadem benedictione continentur, ut est illud: Juda, te laudabunt fratres tui, eb adorent te filii patris tui. Quod dietum est propter. Christum, qui dignus est perfecta latrie adoratione, quem statim catulum leonis vocat, per eam metaphoram explicans Filii personam, ut Patres exponunt, qui propterea hic intelligunt Christum fuisse predictum de tribu Juda, ut patet Chrysostomo, homil. 2 in Matth.; igitur eadem ralione eum dicitur: /Von auferetur sceptrum de iribu Juda, non de toto Judaico populo, sed de speciali tribu Juda intellimgendum est, ut intelligunt Eucherius, Chrysostomus, Albinus Diodorus, et alii in Genes; et Epiphanius, haeres. 20; Augustinus, 22 contra Faust., eap. 45; et Orig., homil. 37 in Genes.

32

17. Auctoris opinio. — Nota Aec duo.— Retuli tot antiquorum sententias, non ut eas impugnarem atque rejicerem, sed quoniam omnes majorem lucem huic testimonio afferre possunt, et ex singulis aliquid elici, quod ad majorem illius intelligentiam conducat. Igitur iilud imprimis simpliciter verius existimo, nomine Jude intelligendam csse specialem tribum, et intentionem Jacob fuisse praedicere ex illa non defuturos principes aut duces populi Judaici. Sed recordari oportet tempore Roboam gentem illam in duo regna fuisse divisam, scilicet, regnum Juda, et regnum Israel. Regnum autem Israel, quod decem tribubus constabat, plusquam quingentis annis ante adventum Christi ita fuisse vastatum a Salmanasar, rege Assyriorum, ui nulla illus mentio ulterius habeatur, ut constat 4 Reg. 7 et 18; unde fit solum regnum Jude permansisse usque ad Christum. Quod quidem fere solam gentem ex tribu Juda complectebatur. Dicitur enim 4 Reg. 12, solam tribum Judasecutam esse domum David, quia quamvis tribus etiam Benjamin insecuta fuerit tribus Roboam, tamen non fuit integra sicut tribus Juda, vel fere non habetur ratio ejus, propter dignitatem et excellentiam tribus Jude. Unde in loco citato ex 3 Regum, inter alia sic dicitur: Zratusque est Dominus Israeli, et abs[ulit eos a conspectu suo, eb non vemansit isi tribus Juda tantummodo. Unde notat Joseph., lib. 14 Antiquit., Judeorum appellationem, tunc primum illi genti et regioni fuisse inditam, quando ex Babyloniea captivitatetempore Nehemis reversa est, propter hanc fortasse causam, quod sola tribus Juda illam resionem colere censebatur. Ex quo fit fere idem esse mansisse sceplrum vel ducem in tribu Juda, et in populo Juda, quandoquidem totus ille populus fere ad solam illam tribum redactus est. Unde vix aut nullo modo fieri potuit, ut populus ille potestatem se regendi aut judicandi retinuerit, quin vel omnino, vel magna ex parte ad tribum Juda pertineret.

33

18. Dignitas tribus Jude.—Addere vero ad majorem explicationem oportet, nomine sceptri et ducis, vel non esse intelligendam dignitatem et potestatem regalem proprie et perfecte sumptam, vel certe non solam illam, sed quamcumque primariam et principalem potestatem judicandi velregendi populum; ita tamen ut, si utramque significari dicamus, alteram nomine sceptri, alteram nomine ducis,non sit necesse intelligere tribum Juda habituram fuisse utramque dignitatem usque ad Christum, seu, quod idem est, neutra fuisse carituram; sed sensus erit non fuisse carituram utraque simul, atque adeo alteram saltem semper fuisse habituram; et hoc modo facile intelligimus dignitatem hanc eta principio fuisse in tribu Juda, et usque ad Christum in ea perseverasse. Post adventum autem ejus omnino ab hae dignitate cecidisse. Prius enim quasi in honore habebatur, quia germen vite suis in lumbis continebat; postquam vero illud protulit, et illo frui -vel nescivit, vel noluit, merito sua dignitate privata est. Quod ita ut dictum esl evenisse, et ex Scriptura sacra, et ex eventibus ipsis facile declaratur. Ut enim omittam tempus illud quo post hanc praedietionem Jacob populus Judeorum in /Egyplo permansit, de quo neque in Scriptura sacra, neque in profana historia aliquid scriptum reperio, statim ac populus discessit ab /Egypto, ccepit illa tribus cseteris anteferri. Numer. enim 2 et 7, prima acles ad Orientem tribui Jude cum copiis suis tribuitur, et cap. 9, prima omnium castra movebat, et quasi agmen ducebat. Deinde Num. 7, couvenientibus principibus tribuum ad offerenda munera, prius offert Naason princeps Jude. Judicum etiam 4 jussu Dei suprema potestas ad hanc tribum delata est post Josue mortem. Et quandocumque genealogice tribuum referuntur, semper prima refertur Jud posteritas, 1 Paralipom. 2, et sepe alias. Unde etiam facile credibile fit, in illo Concilio septuaginta virorum primarios judices fuisse de tribu Juda, quod praesertim ae necessario dicendum est de eo tempore quo regnum Judaeorum fere ad tribum Juda redactum est. Unde fit hanc saltem dignitatem us- que ad Christi adventum in ea perseverasse. Accedit, praeter hanc dignitatem a temporibus David habuisse supremam ae regiam potestatem; quae licet non perfecte in ea duraverit usque ad Christum, quod necessarium non est, ut dixi, ad veritatem hujus prophetia, non fuit tamen penitus illa privata; tum quia semper tribus illa ut regalis et praecipua honorata est; tum etiam quia, licet aliquando hac potestas ad sacerdotes derivata fuerit, hoc faetum est, ut "Theophan. supra dicit, quatenus tribus Levitica per matrimoniorum conjunctioneni una cum illa effecta est, et ab illa particeps facta est regalis splendoris et nobilitatis. Hoc ergo modo principatus Judeorum in tribu Juda usque ad Christum continuatus est; in Christi autem adventu omnino cessavit, non solum quia rex alienigena Herodes tunc regnare ccpit in populo Judaico; et quia Concilium Sanhedrin sua potestate privatum est, et ab altero Herode, cujus tempore mortuus est Christus, penitus extincium; sed etiam quia paulo post in eversione et captivitate Jerusalem a Romanis facta, totus ille populus fere deletus est, et distinctio tribuum ita confusa, ut nulla dignitasaut prerogaliva tribus Jud: jam cerni aut fingi posset. Omnino ergo! vanum et ineptum est adhue ex illa tribu Messiam expectare.

34

19. Vespasiani demeritas Christi regnum affectantis. — Non pritermittam autem adverlere, nonnullos Judaos hoc testimonio convictos, Messiam venisse fassos esse; illum tamen fuisse Herodem falso fuisse mentitos, ut notarunt Hieronymus, contra Luciferian.; 'CTertul., de Prescerip., cap. 45; Epiphan., heres. 20, qui aperte eos convincit, quia neque Herodes fuit de tribu Juda, neque in eum conveniunt alia, qui tam in hoc, quam in alüs locis Seripture de Messia dicuntur. Denique tempore etiam Vespasiani nonnulli tentarunt prophetias de Christo datas ad illum accommodare; in quem errorem inclinavit Joseph., lib. 7 de Bello Judaic., cap. 12, confundens cum vero Messia ducem illum, quem ad evertendum sanctuarium et civitatem venturum esse Daniel, c. 9, praedixerat. Tradunt enim historie, hunc Vespasianum Christi regnum affectasse, ideoque pacis templum erexisse, et per magicas artes apparentia quadam prodigia effecisse, ut quae de Christo scripta erant, in illo completa esse posset existimari. Sed non est quod in hoc etiam explodendo errore immoremur; ex eisdem enim principiis facile refellitur; quia Vespasianus nec Judaeus fuit, neque ullo modo ex tribu Juda, aut familia David; quin potius, ut Eusebius refert, lib. 3, cap. 11, omnes posteros David, magna diligentia conquisitos, interficiendos curavit, ut caetera omittam, qua in istum convenire non posse manifeslum est.

Sectio 2

Secundum testimonium contra Judeos, ex Daniel, 9, Animadverte, etc.
35

SECTIO II. Secundum testimonium contra Judeos, ex Daniel, 9, Animadverte, etc.

36

1. Nomine Christus, nou Cyrus aut Hircawus inlelligitur. — Theodoreti error. — Secundum testimonium, sicut clarissimum, ita et vulgatissimum ad convincendos Judaeos est, quod ex Daniel. 9 sumitur, ubi ortus Messi: post septuaginta hebdomadas futurus predicitur his verbis: Animadverte sermonem, et. intellige visionem, septuaginta hebdomade abbreviatee sunt super populum twm, et super urbem sanctam tuam, ut consummelur pravavicalio, et finem. accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, c£ adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia; et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo, et animadverte, ab eaitu sermonis ut dierum cedificelur J erusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sezaginta due erunt; et vursum caificabitur platea, e muri in angustia temporum. EL post hebdomadas secaginta duas occidetwr Christus, et non erit ejus populus qui eun megaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus, cum duce venturo, et finis ejus vastitas, eL post finem belli statuta desolatio; confirmabit. autem pactum multis hebdoauada waa,et in dimidio hebdomadis deficiet Hostia, et sacrificium, et erit a templo aboqinatio desolationis, et usque ad consumsmatio«0 eL fine perseverabit desolatio. Hactenus Gabriel ad Danielem. In quo testimonio primum omnium statuendum est prodici adventum Mossie post illas septuaginta hebdomadas, quod posteriores Hebrai pertinaciter negant, quia hoc admisso vitare non possent hujus testimonii vim. Utuntur vero ista conjectura, quia Daniel tunc non postulabat a Domino Messie adventum, sed solum liberationem sui populi ab illa captivitate. Quae conjectura levissima est, primum, quia utcumque explieent prophetiam hane, vitare non possunt quin mulla contineat ad libertatem illius populi nihil pertinentia, ut ex falsis etiam eorum interpretationibus constat, quas referre omitto, quia per se futiles sunt; et in glossa ordinaria tractantur fuse, ac plane refelluntur. Deinde sepe Deus, qui illius liberalitas est, plus homini concedit quam ipse petat, quamque desideret; atque Danielem ipsum verisimile est, non tantum temporalem populi libertatem, sed multo magis spiritualem futuram per Messiam desiderasse. Quod satis indicavit Angelus, dicens: Z'go veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Denique verba illa tam clara sunt et perspicua, ut conjecturis minime indigeant, qualia imprimis sunt illa, Uf consummetur praevaricalio, et finem, accipiat peccatum, ete., usque ad illud, Zt wungatur Sanctus Sanctorum. Que neque ad promissiones mere temporales et externas, nec ad aliquem purum hominem accommodari possunt. In Christum vero cadunt omnia mirifice; nam et Sanctus Sanctorum est, et unctus oleo lo,titi: prae participibus suis, Psalm. 44. Ut enim bene notavit Eusebius, lib. 8 de Demonstrat., cap. 2, quamvis in Seriptura sacra multi nominentur sancti, nullus tamen homo purus Sanctus Sanctorum dietus est; Christus vero cum per se sanctus sit, non ex accidenti, sed sanctlificatus substantia ipsa et essentia sanctitatis, cumque sit principium sanctificationis totius, merito Sanctus Sanctorum dicitur; ut illa reduplicatio, juxta proprietatem hebraics lingude,supremam dignitatem et excellentiam indicet; quemadmodum cum dicitur Rex Regum, et Dominus dominantium. Et eadem de causa verbum illud, Z£ addwcatur justitia sempiterna, uni Christo potest convenire, vel quia ipse est nostra justitia, sanctificatio et redemptio, vel quia veram justitiam nobis attulit, et, quod in ipso est, peccatum delevit, dum ex perfecta justitia pro illo satisfecit. Quse omnia praestitisse Christum evidenter ostendi non possunt, sed credenda sunt, tum propter ipsius facta atque praedicationem; tum propter alia multa Scripture sacre testimonia, id efficaciter comprobantia; tum denique quia evidens est de nullo alio similia credi aut affirmari posse. Sed quod in eadem prophetia Angelus addit, v impleatur, seu signetur, visio prophetie, post Christum impletum esse compertum est, ut recte Chrysostomus, orat. 2, contra Judeos, et Tertullianus, lib. contra eosdem, cap. 8, notarunt. Ante Christum enim frequens et quasi ordinariae erant prophetice revelationes, cum nondum venisset Messias, quem cunctae visiones prophetarum intuebantur; at vero post Christum, verum Messiam, et anlique pro- phetie implete sunt, et nove cessaverunt; unde etiam in Evangelio dicitur: Zez et prophetue usque ad Joannem. Addit praeterea Angelus: A6 emitu sermonis usque ad. Christum ducem, etc., ubi etiam Christi nomen expressit; Judei vero nomine Christi Cyrum intelligunt, qui Isai. 44 et 45 Christus appellatur. Sed, ut alia omitlam, hoc stare non potest, quia Christus dicitur futurus post sexaginta novem hebdomadas, Cyrus autem jamdiu precesserat; et eodem modo facile refelluntur alia subterfugia vana, et sine fundamento. Miror autem Eusebium quod nomen Christi hoc loco de Hircano, seu de successione Ponüfieum Judaeorum, usque ad ipsum Hircanum, quam per sexaginta novem hebdomadas durasse existimavit, interpretari ausus sit; primum omnino voluntarie, et contra vim verborum; quia Christus duz, quasi per antonomasiam de Messia dicitur, juxta illud Isaie:55: Dedi te in lucem gentiwmn, ducem aec praeceptorem populis. Et Mich. 5: Za te enim eciet dur; etin hebreo, ubi nos habemus, usque ad Chrislum ducem, est vox significans: Usque ad Christum principalem, quae est sineularis appellatio veri Messie. Deinde precedentia verba non alium sensum patiuntur, et idem de sequentibus statim ostendemus, ut omittam rationem et computationem temporum manifeste illi expositioni repugnare, ut ex sequentibus constabit. Unde, quod deinceps addit Angelus: Z// post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, multo magis de vero Christo intelligendum est; quod enim Judai confingunt hunc Christum fuisse Herodem Agrippam, qui temporibus Titi in secundi templi destructione occisus est, et falsum est, quia hic Herodes non fuit tunc a Romanis occisus, ut constat ex Josepho, lib. 2 de Bello Judaico, cap. 16; et licet esset verum, tamen Christi appellatio non posset illi accommodari, qui nec gratia, nec oleo unctus fuit, nec alia, quae continentur in illa prophetia, eidem convenire ullo modo possunt. Quin etiam "Theodoretus graviter hoc loco lapsus est, qui hunc Christum occisum, Hircanum fuisse interpretatur, cum tamen Christum ducem fateatur esse Messiam; nam imprimis haec varietas et multiplex ejusdem vocis significatio in eodem contextu voluntarie et sine fundamento confingitur. Denique gratis plane existimatur, mortem Hircani hoc loco ab Angelo praedictam esse, quod nec postulent antecedentia verba, neque subsequentia. Imo, cum nec illius mors aliquam utilitatem hominibus attulerit, non ita multo ante praedicenda videbatur. Addo, ad computationem temporum seu hebdomadarum, eam expositionem utilem nullatenus esse, ut ex inferius dicendis constabit satis. Denique mortem veri Messie ibi praedici constat ex toto contextu; per eam enim mortem iniquitas deleta est, et sempiterna justitia consummata; in ea Judaeorum populus Dominum suum negavit, ob idque facinus tam atrox penas sustinuit, eversa funditus regia civi- - tate, nunquam restauranda, ut eodem testimonio prophetatum est.

37

2. Hebdomadeg momine quid sit intelligendum. — Demonstravimus testimonium hoc de Messie adventu necessario intelligendum esse; superest ut septuaginta hebdomadas iransactas jam esse probemus; hinc enim evidenter constabit tempus adventui Messie ab Angelo definitum jam praeteriisse, atque adeo, vel prophetiam falsam esse (quod Judi non concedunt), vel certe (quod unum intendimus) Messiam adventasse. Sed ut hoc constet, indagemus prius hebdomads significatum. Iu qua re fere omnes Hebrzi, antiquiores praecipue, nobiscum consentiunt, has hebdomadas esse quidem annorum, ut septem annos unaqueque complectatur; certum est enim dierum hebdomadas esse non posse, quae spatio brevissimo diflluerent; praeter has autem vulgares hebdomadas invenimus in Seriptura hebdomadas simplicium annorum, ut, Gen. 29, Jacob dicitur implevisse hebdomadam pro Rachel, et hebdomada transacta, illam suscepisse. Et Levit. 25: JVwmerabis tibi septem hebdomadas annorum; quin addo hebdomadas mensium vel hebdomadarum, nec inveniri unquam in Scriptura, nec illi loco posse accommodari, quia tempore brevissimo couficerentur, nec denique possunt ultra simplices annos extendi, ut videlicet una hebdomada septem denarios vel centenarios annorum comprehendat, id quod Hebraeorum quidam, quos Galatin. refert, dicere tentarunt, quorum errori non parum consentit Origenes, tract. 29 in Matth., ubi unamquamque hebdomadam facit annorum septuaginta, procul dubio falso: primum, quia talis modus hebdomad: in Scriptura non legitur, et voluntatarie confictus est. Deinde, quia si haec licentia conceditur, nihil certi continere potest ha:c prophetia; poterit enim unusquisque arbitrio suo facere hebdomadas septingentorum vel septem millium annorum, ut conviriei non possit eas esse completas. Denique, quia ex eisdem verbis Angeli omnino constat, tempus illarum hebdomadarum jam esse transactum, utpote cum hostia defecerit, et sacrifieium Judeorum, eorum denique civitas et sanctuarium vastata sint; quod transactis hebdomadis, vel earum finem fore prenunciarat. Unde Origenes, ut finem hebdomadarum inveniret, earum initium ab ipsa creatione mundi desumpsit, extra rem profecto, et contra ipsiusmet verba prophetie, ut videbimus, neque adhuc quod intendit, assequitur, cum ab ipsa creatione mundi usque ad destructionem Jerusalem, sub Tito factam, non fluxerint ultra quatuor mille sexaginta anni, adhuc ergo deerant plusquam octingenti, ut implerentur ejus hebdomade. Sit ergo certum has hebdomadas septennales esse.

38

3. Hebdomade quibus aunis constent. — Qui anni solares vel lunares. — Prima opinio. — Magna vero contentione inter Catholicos auctores disputatur, quales debeant intelligi illi anni, ex quibus hebdomade constare dicuntur; et quamquam diversis in nationibus, pro diversitate etiam temporum, multiplex et varius fuerit anni usus, hic tamen solum est questio et opinionum dissensio, an illi fuerint anni lunares, an solares; quia certum est in Seriptura sacra, atque Hebraeorum usu, non fuisse nisi annum solarem vel lunarem; constat autem Angelum hujus prophetic nuncium, cum ad Hebreum hominem, de rebus ad Hebreos ipsos pertinentibus, loqueretur, sic annos accepisse, uti ab illismet communiter accipiebantur. Differt autem hoc inter hos annos, quod solaris constat trecentis sexaginta quinque diebus cum quadrante; lunaris vero solum trecentis quinquaginta quatuor. Multis ergo visum est, hunc annum lunarem communem apud Hebreos, atque adeo Gabrielem de illo fuisse 1locutum. Cujus sententie videtur fuisse Ambrosius, lib. 4 Hexameron., cap. 4, in fine; ct Basilius, homil. 6, Hexamer., prope finem, ubi etiam antiquos Grecos hujusmodi anno usos fuisse aflirmat. Idem de Hebreis docet Rupert., lib. 4 de Trinitat., cap. 45, ubi annum lunarem dicit esse naturalem, solarem vero artificialem; quia in hoc menses ad placitum divisi sunt, in illo vero juxta naturalem et integrum cireulum lune distnguungur. Sed pari vel majori fortasse ratione dicere potuisset lunarem annum esse artificialem, quia nullo naturali motu cceli perficitur, sed solum ad placitum duodecim mensibus constat; solaris vero dicetur naturalis, quia unius astri naturali conversione et integro motu mensuratur. De annis praeterea lunaribus explieuit has hebdomadas Julius Afrieanus, ut Hieronymus super Danielem refert, quem ibi secutisunt Rupert.,1.1,c.15; Albert. ,Carthus., et alii expositores; et Beda, libro de Ratione temporum, c. 7, et lib. 3, in Esdram, c. 16.

39

4. Qui usi solaribus annis.—Sed imprimis dubitari non potest quin Hebraei et verain solaris anni durationem cognoverint, et illo ad chronographias et annorum rationes computandas usi fuerint: primum, quia quotiescumque Scriptura numerat annos, verbi gratia, Adam vixisse tot annis, Hebreos fuissein Eigypto quadringentis triginta annis, vel in captivitate Babylonica septuaginta, sine ulla controversia de annis solaribus intelligenda est. Alioquin omnis annorum computatio, quae in Scriptura est, dubie constaret. Proterea, certum est Grecos et Romanos annis solaribus fuisse usos; Grecos autem veram anni solaris mensuram didicisse ab /Egyptiis, refert Strabo, lib. 17 su: Geographie, atque ZEgyptios eamdem anni mensuram habuisse refert Herodot., lib. 2 suae Historie, prope ab iuilio; et credibile est eam anni durationem recepisse ab Hebreis, a quibus astrologice et astrorum observationes acceperunt, teste Josepho, libro 4 Antiquitatum, cap. 16; et Eusebio, lib. 9 de Preparat., c. 4. Unde Picus Mirandulanus, lib. 41 in Astrolog., cap. 9, antiquissimos Hebraeorum dicit divisisse annum in trecentos sexaginta quinque dies, et quartam alterius diei partem. Ad haec, nisi H6brei uterentur annis solaribus, non possent suos dies festos, praesertim Pascha, statutis temporibus celebrare, verbi gratia, decima quarta luna post s:equinoctium vernale; nam, si tantum baberent rationem anni lunaris, cum ille sit plusquam undecim diebus minor solari, oportuisset singulis subsequentibus annis per totidem dies celebritatem Pasche antevertere. Unde necessario aliquando fieret ul vel non celebrarent Pascha decima quarta luna post aequinoctium vernale, vel certe non in mense primo Nisan, sed in quolibet alio. Et pari ratione non potuissent apud Hebreos quatuor anni tempora eisdem semper anni mensibus evenire, sed essent in continua mutatione, sicut ipse annus; semper enim initium anni per illos undecim dies anteverteret illa tempora, quein solari anno immobilia sunt; consequens autem est falsum; semper enim Martius erat apud illos primus mensium, et rationem red- dit Philo, libr. 3 de Vita Moysis, quia in eo incipiunt fructus maturescere. Quocirca, licet verum sit, ad celebranda nonnulla festa mobilia observasse Hebreos lunares annos, semper tamen illis cur: fuit revocare et corrigere lunarem annum per solarem, intercalando tertio et interdum secundo quoque anno mensem unum, atque in unico anno tredecim menses concludendo, ut hoc modo numerus annorum lunarium numero annorum solarium responderet, ut docent Basilius et Rupertus, locis supra citatis; et ita ad mensurandas etates, regnorum durationes, ae denique ad omnes descriptiones temporum, lunari anno sic correcto, vel, quod periude est, anno solari pro mensura utebantur. Quapropter verisimilius videtur Gabrielem Angelum de hujusmodi annis, et de hebdomadibus ex eis compositis fuisse locutum, ut Eusebius, lib. 8 de Demonst., cap. 2; et Chrysostomus, orat. 2 contra Judeos, et alii antiqui expositores interpretati sunt, quos secutus est Lyra, Daniel. 9; Driedo, lib. 3 de Dogmatibus sacre Scripture, cap. 5, p. 4; Joan. Lucidus, lib. 7 de Emendat. tempor.; Galot., lib. Z, c. 14; Genebrardus, lib. 2 Chronograph., circa finem.

40

5. At enim dicet aliquis: esto verum sit Hebreos numerum annorum lunarium ad numerum solarium revocare solitos dicta intercalatione, potuit tamen Angelus, ut propheliam, et quasi aenigmaticum sermonem magis occultaret, illam intercalationem occulto preeterire; quod quidem fecisse, et de brevioribus annis et quasi concisis se loqui, insinuasse videtur illo verbo, sepí(uaginta hebdoqwuade abbreviatae sunt, ut auctores prioris sententi:. ponderarunt. Sed imprimis dictio illa, abbreviate sunt, nihil, ut existimo, favet huic sententie; non enimindicatur illo verbo annos, ex quibus constant ille hebdomade, futuros fuisse breviores, sed solum diuturnam et longissimam Messie expectationem ad breve illud tempus septuaginta hebdomadarum reducendum; erat enim perbreve tempus illud cum superiori comparatum; imo etiam in familiari sermone, quando tempus ad aliquam actionem praescriptum finitur, jamjam dicere solemus dies abbreviari, non quod minores fiant, sed quod pauci supersint: quomodo Marci 13 dicitur: Z/Visi abbreviasset, Dominus dies illos, etc. Adde vocem hebraicam ibi respondentem, tantum significare sepluaginta hebdomadas fuisse praecisas, seu definitas. In aliis enim prophetiis, adventus Messiae inde- finite praedicebatur, hic vero limitatur et defnitur tempus; et hoc significatum est illo yerbo, ut fere omnes expositores intelligunt.

41

6. Nihilominus non nego potuisse Angelum hac obscuritate uti, et numerare hebdomadas ex annis lunaribus conflatas, et ad quamdam brevitatem redactas, praetermissa additione embolismi, aut anni interealaris; certe, si nulla alia ratione hebdomade iste explicari possent, hoc vero modo possent accommodari, haud ümerem illas ita accipere, quanquam Hieronymus Osorius, lib. 4 de Vera sapientia, dicat, nimis licenter et inconsiderate hoc fecisse Julium Africanum. Sed excessit in ea censura, cum gravissimi viri eam sententiam secuti sint, nec desit illis probabils conjectura, et aliquot in Scriptura fundamenta, maxime cum sepe effectus explicet prophetiam, quae antea per se satis intelligi non poterat, ut Irenseus dixit, lib. 4 Contra heres., c. 43. $i tamen hebdomade ille explicari possent accommodate de anuis solaribus, hoc esset sine dubio verosimilius; existimandum est enim hasc plana et usitata signifieatio vocis illius, a22:4s, in Scriptura sacra. Nec facile credendum est Angelum equivoce fuisse illa voce usum, praesertim cum hoc non habeat sufficiens fundamentum, nec in verbis ejus, necjn Hebraorum consuetudine. Propter quod haec est communior intelligentia tam Hebreorum, quam Grecorum et Latinorum.

42

7. Ex his quae dicta sunt, evidenter concluditur transactas jam esse septuaginta illas hebdomadas, atque adeo venisse Messiam. Superest quomodo earum tempus in adventu Christi completum sit, undeve ipsarum initium sit accipiendum, breviter aperiamus; denique quis fuerit earumdem terminus. Unde constabit quomodo illi tempori accommodanda sit illa prophetia. Ubi primo statuendum est, illas hebdomadas septuaginta debere intelligi omues equales, et ejusdem rationis, et continua quadam successione fluentes, Hoc enim omnino necessarium est, ut tempus illud sit certum et praefixum, ut sigificatum est illo verbo, abbreviate, seu concis swnt.Quod etiam, ut prophetia certa sit, certusque ejus effectus, omnino requiritur, quo uno fundamento excluduntur plane multe expositiones Origenis, Hippol., Euseb., et aliorum quos hic Hieronymus refert; errarunt enim dicentes, septuagesimam hebdomadam non esse continuam praecedentibus, sed sexaginta, vel septuaginta annis, illis pos- teriorem; alque Eusebius, cum alias hebdomadas septennes faciat, hanc fecit septuagonariam; sed utrumque refellitur facile ex dictis. Primum quidem, quia voluntarie et sine fundamento confietum est, qua licentia disjungendi unam hebdomadam ab aliis, si uli liceret, pari ratione posset quis dicere septem primas hebdomadas multum distare a sexaginta duabus sequentibus, imo, suo arbitrio augere distantiam unius ab aliis; et Judai dicerentillam septuagesimam hebdomadam nondum advenisse; quae omnia evidenter sunt contra certitudinem hujus prophetis, atque verborum vim. Perinde enim fuit. Angelum dicere: Intra septuaginta hebdomadas hoc eveniet, ac dicere, intra quadringentos nonaginta annos; sed in rigore sermonis, qui hoc modo numerat annos, intelligit talem numerum annorum cohzerentium; idem ergo fuit sensus Angeli illo modo loquentis. Secundum vero eisdem rationibus refellitur, scilicet, quia hebdomada septuagenaria nullum fundamentum habet in Scriptura, et voluntarie conficta est, et talis interpretatio ambiguam reddit prophetiam; quia unusquisque suo arbitrio poteritaugere unam, vel plures hebdomadas, ut pro sua voluntate illas accommodet. Denique incredibile est eamdem vocem aequivoce sumi in eodem testimonio. Sit ergo certum, has hebdomadas debere sumi :quales, et continue decurrentes

43

8. Que ratio cognoscendi hebdomadas. — Error. Judaeorum: refutatur. — Secundo, ad assignandum principium et finem harum hebdomadarum, duo servanda sunt. Primum enim oportet ut tale initium vel finis fundamentum habeat in verbis Angeli; deinde ut chronologie, ratio ac temporum habeatur. De initio igitur hebdomadarum, dixit Angelus sumendum esse ab exitu sermonis, ut cdificetur Jerusalem. Unde excluditur error Hebraeorum, qui a destructione templi initium sumpsere: Angelus enim non a destructione, sed a recdificatione dixit; ipsi vero litteram pervertunt, legentes non a5 ezitu, sed de eaitu sermonis, ut illo verbo non significetur initium hebdomadarum, sed materia, seu objectum illius revelationis. Atqui hoc imprimis est contra vim verbi, et contra contextum; sic enim habetur: 45 ecilu sermonis usque ad. Christum, etc.; verbum enim illud, usque ad Christum, aperte significat terminum et finem; ergo per aliam particulam a exitu, significatum est initium. Denique quan- do Angelus nullam mentionem fecisset initii hebdomadarum, voluntarie assumeretur potius a destructione templi quam aliunde, et ne incerta omnino fieret prophetia, sumendum esse ab eo tempore quo Angelus loquebatur. Sit ergo certum, sumendum initium esse a tempore designato ab Angelo, perillud verbum, a exitu sermonis, ut iterum. cdificetur Jerusalem: quod verbum sicut varias patitur interpretationes, ita varia initia hebdomadarum assignantur.

44

9. Origo difficultatis in hebdomadis.— Sciendum est enim praedictum fuisse per Jeremiam, c. 29, fore ut post captivitatem Dabylonicam et destructionem Jerusalem, fieretfacultas Judaeis in patriam redeundi, civitatemque suam aedificandi, quam promissionem hic etiam Gabriel Angelus confirmat, queque diversis temporibus, et sub diversis Babyloniae regibus impleta est, vel omnino quidem, vel ex parte, scilicet, vel sub Cyro, quando primo anno regni sui fecit facultatem Judzis redeundi in patriam, et templum erigendi, 1 Esdre; vel a tempore Darii Histaspis, qui anno secundo regni sui facultatem fecit Judais recedificationem templi intermissam continuandi, Esdree 6; vel ab Artaxerxe Longimano, qui septimo anno regni sui misit Esdram in Jerusalem cum magnis muneribus, et magna pecunie vi. Est autem verisimile, misisse illum ad rezdificandam civitatem vel templum, sicut est verisimile, hoc ipsum Esdram petiisse; dicitur enim, Esdre 7, regem concessisse illi omnem petitionem. Vel ab eodem Artaxerxe, anno vigesimo regni sui, quando fecit expressam facultatem Nehemiz iterum edifieandi Jerusalem, murosque ejus instaurandi, Nehemic 2.

45

10. Variceopiniones de initio hebdomadarum. — Ex hae ergo varietate orta est etiam varietas sententiarum in assignando hebdomadarum initio; alii enim illud sumunt a tempore, quo Jeremias de hae recwdificatione prophetavit, ut Lyran., Burg., Galat. Alii ab ipso tempore quo Angelus haec loquebatur Danieli, ut Origenes, quem refert Hieronymus, et Tertullianus, contra Judwos, c. 8. Alii, a primo anno Cyri, ut Clemens Alexand. Alii, a 92 anno Darii Hystaspis, ut Eusebius, et Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 12. Alii, a septimo, alii a vigesimo anno Artaxe'xis. Et haec ultima est communior sententia Julii Africani, Theodor., Rupert., Bed., quos fere omnes posteriores Doctores secuti sunt, et sine dubio, si annorum computatio quadrat, illa est magis consentanea littere; nunquam enim videtur proprie concessa facultas Judeis iterum cdificandi civitatem, ante illum annum Artaxerxis; cum prius solum de templo rezdificando facta sit mentio, tam sub Cyro quam sub Dario. Et Angelus non sit locutus de tempore quo hoc vel praedictum est, vel promissum (alias pari ratione posset inchoari a tempore quo prophetavit [saias, c. 45), sed de tempore, quo publicum edictum proferendum erat, seu facultas concedenda edificandi Jerusalem. Quamquam in hoc etiam varietas sit, ut inferius attingemus. Et hoe de initio, quantum sumi potest ex verbis Angeli.

46

11. Tertio, finem seu terminum hebdomadarum assignavit Angelus illo verbo: Usque ad Christum ducem hebdomades septem, et hebdomades sexaginta due erunt, e£ post hebdomadas sezaginta duas occidetur Christus. Ubi Christus significat verum Messiam, ut supra vidimus, Ex quo juxta planum sensum litterc, colligi videtur terminum hebdomadarum in ipsa Christi morte futurum. Nam prius dicit, usque ad Cliristum ducem futuras sexaginta novem hebdomadas; quanquam non simpliciter, ita ut dictum est, sed dividendo eas per duos numeros, dicens: Zebdomade septem, et hebdomade sexaginta due erunt; tamen sensus idem est, et illa locutio dicitur esse juxta morem hebraicum, et more etiam prophetico est aliquantulum enigmatica. Deinde vero subjungit: Z4 post sezaginta duas hebdomadas occidetur Christus; mtelligere autem videtur, post sexaginta duas, septem suppositis, quas prius numeravit; sensus ergo erit, post sexaginta novem hebdomadas in septuagesima esse Christum occidendum; quia, licet non dicat immediate post sexaginta duas hebdomadas Christum occisum iri, tamen revera hic est seusus, scilicet, in hebdomada proxime sequenti id esse futurum, ut ex intentione prophetiae satis constat, et ex his quibus ostendimus, tempus harum hebdomadarum continuum, et sine interruptione esse sumendum.

47

12. Objectio. — Solutio. — Christi passio in media hebdomada. — Evangelii confirmatio. — Hebdomada dimidia bifariaw swmitur.— Sed quaeres quomodo possint esse sexaginta novem hebdomade usque ad Christum ducem, per quod significatur adventus Christi, ejusque nativitas; et tamen quod mors ejus in septuagesima hebdomada contingat, vel in dimidio illius; nullo enim modo hoc stare po- test, nisi illa ultima hebdomada constet annis septuaginta. Dicendum est verbum illud, vsque ad. Christum ducem, non significare diem incarnationis, vel nativitatis Christi, sed tempus illud quo ccepit hominibus manifestari, predieare, docere, quod tempus a Christi baptismate inchoatum est, in quo testimonium accepit a Patre: Zic est filius meus dilectus; seu ab eo tempore quo coepit publica miracula edere in Cana Galilee; post tres vero annos et tres menses mortem obiit, ut inferius in proprio loco ostendemus, ex Evangelio. Hoc ergo modo uüi1aque illa particula, usque ad. Christum ducem, et illa, post. sezagiuia duas hebdomadas occidetur. Christus, intelligitur terminari et compleri in septuagesima hebdomada; sed altera in principio ejus, altera in medio, vel una in medio, et altera in fine. Dupliciter enim potest intelligi verbum illud, quod postea subjecit Angelus, scilicet: Con/irmavit autem pactum multis hebdomada wna, et a dimidio hebdomadis deficiet hostia, eb sacrificium; significatum enim est his verbis, Christum in dimidio hebdomace, id est, in tempore trium vel quatuor annorum confirmaturum pactum suum, id est novum testamentum et legem; confirmaturum, inquam, miraculis, et tandem morte ipsa, per quam sacrificia et hostis legis veteris erant éexcludenda. Haec itaque dimidia hebdomada dupliciter sumi potest, scilicet, vel ut sit prima dimidia pars septuagesime hebdomadis, vel ut intelligatur esse posterior dimidia pars, ita ut ultima hebdomada in duas dimidias partes dividatur, et in posterioribus tribus annis intelligatur futura confirmatio Evangelii per Christi praedicationem usque ad mortem ejus; et juxta priorem sensum hebdomade terminabantur aliquot annis post mortem Christi, juxta posteriorem vero iu ipsa morte Christi; et uterque sensus est facilis et probabilis; et ille erit eligendus, cui ratio temporis melius accommodari poterit.

48

12. Solum videtur contra utrumque posse objici, quia simul Angelus praedixit, civitatem et sanetuarium dissipandum a populo, cum duce venturo, etc., quod non est impletum usque ad destructionem Titi et Vespasiani, quae quadraginta annis post mortem Christi subsecuta fuit; non sunt ergo implet» hebdomad:s, usque ad illud tempus, quae fuit sententia Chrysostomi, Eusebii, Theodor., et aliorum, et est probabilis expositio; sequendo tamen eam quam inchoavimus, quaque est satis consona textui, dicendum est Gabrielem Angelum non affirmasse illud excidium futurum intra septuaginta hebdomadas. Hoc enim prius comprehendisse videtur ab ilis verbis: S'eptuaginta hebdomades abbreviale sunt, usque ad illud, Zt «ngetur Sanc(us Sauctorwm; et quoniam per mortem Christi delenda erat iniquitas et terminandum Testamentum Vetus, et Novum confirmandum, ideo hoc totum explicuit futurum in septuagesima hebdomada; ad majorem vero confirmationem et testimonium prophetiz, attingit etiam supplicium quod eventurum erat Judeis, propter peccatum negandi et occidendi Christum; non vero dixit illud supplicium futurum intra illas hebdomadas; quin potius cum addidit verbum illud, e£ «sque ad finem perseverabit desolatio, indicavit illud supplicium longo post tempore duraturum. Nec refert quod in sermone Angeli non omnia praedieuntur eo ordine quo postea facta sunt, hic enim modus loquendi communis est apud Prophetas, et ut occultentur mysteria, et nonnulla obscuritas affectetur. Et hae quidem expositio, si numerus annorum, et chronologia temporum illi potest accommodari, est per se satis expedita, et textui aecommodata. Alia vero, quae hunc terminum hebdomadarum protrahit usque ad destructionem Judeorum per Titum, rejicienda omnino non est; nam si computatio annorum aliter accommodari non posset, illa via non esset difficilis, ut, videlicet, omnia hae, scilicet Christi adventus, praedicatio et mors, et supplicium Judaeorum, destructo templo et civitate, dieantur eventura intra septuaginta hebdomadas, vel inclusive, vel saltem exclusive, ita, scilicet, ut in fine, vel saltem in initio septuagesime hebdomade h:ec omnia essent consummanda; hoc tamen modo et ordine ut post sexaginta duas hebdomadas solas ac praecisas (ita enim exponendum est in hac sententia), Christus esset occidendus, scilicet in sexagesima tertia, in medio vel in fine illius, juxta diversas expositiones supra positas; et deinde in aliis septem hebdomadibus, seu in fine earum, venturus esset dux cum exercitu, civitatem et sanctuarium vastaturus, etc., ut ab eo tempore prorsus hostia et sacrificium desideraretur, nimirum et illorum dissipato loco, et tempore, quo ipsa licebant, jam inde finito, quippe cum jam non mortua solum, sed mortifera essent futura. Et haec expositio est sine dubio aliquantulum duriuscula, non tamen, ut dixi, omnino rejicienda, si ad computationem annorum usui esse posset; de quo jam breviter verbum unum subjiciendum est. 13. Monarchia Romanorum. — Monarchia Gracorumn.— Monarchia Persarum.— Quarto igitur, ut tantam rei difficultatem aperiamus, nec enim valebimus satis expedire, advertendum est has septuaginta hebdomadas sine ulla controversia fuisse inchoatas durante Persarum sceptro, continuatas vero toto tempore monarchi9 Grecorum, finitas tandem initio fere imperii Romanorum. Et de hae ultima monarchia constat, a principio ejus, usque ad Christi baptismum, quinquaginta novem annos interjectos; quadraginta quatuor imperii Augusti, quindecim Tiberii, quo anno teste Luca Christus est baptizatus. De imperio autem Graecorum, quod ab Alexandro, vel proxime post Alexandrum incepit, communior sententia est durasse irecentis duobus vel tribus annis; sub illis, comprehendendo sex vel novem annos quibus Alexander vixit post comparatam monarchiam. lta sumitur ex Euseb. in Chron.; Beda, lib. De Sex wtatibus, et aliis antiquis, quamvis a Joanne Annio, et posterioribus, qui illum sequuntur, longe aliter anni illius imperii numerentur. Sed illa historia Joannis Annii ex falsis auctoribus conficta est, et nullam jam habet auctoritatem. Unum vero est, quod hanc sententiam difficilem et suspectam reddit; supponunt enim, qui tof annos monarchice Grecorum tribuunt, a principio ejus usque ad Hircanum, seu Joannem, Simonis filium, Judzeorum Pontificem, pertransisse annos plus quamcentum nonaginta quatuor, ut constat ex Eusebio, in Chronic., ubi mortem Alexandri Magni notat in initio Olympiadis centesim:s decimo quarte, Pontificatum auiem Hircani in fine Olympiadis centesime sexagesimw secunde. At vero constat ex 1 lib. Mach., cap. ult., a primo anno imperii Grecorum usque ad Hircanum tantum fuisse centum septuaginta septem annos, cui Scripture major fides habenda est, quam omuibus Olympiadibus. Est ergo in eis notandus hic error, nam fere viginti annos addunt hoc loco imperio Grecorum, quod alio etiam modo ita declaratur. Nam juxta Eusebium ab Hircano usque ad initium monarchie Augusti vix fluxerunt viginti quinque Olympiades, qua vix efficiunt centum annos, qui additi supra centum septuaginta septem, efficiunt ducentos septuaginta septem. Ergo ad summum monarchia Grecorum tot annis duravit, et non pluribus; imo, si exacte computentur initia et fines Olympiadum, invenientur pauciores. De monarchia denique Persarum quantum duraverit, incertissima res est; nam ex "Scriptura sacra nihil habemus certi, et inter auctores tanta est dissensio, uf alii minus quam centum annuos, alii quinquaginta supra ducentos illi tribuant. Inter quae duo extrema, alii centum octoginta, vel centum nonaginta, alii ducentos annos et quindecim illi tribuunt. Juxta Olympiades autem Euseb. duravit plus minusve ducentis triginta; nam ccepit tempore Cyri, cujus imperii initium assignatur anno primo Olympiadis quinquagesim: quinte, et finita est sub Dario, in fine Olympiadis centesime duodecime, quae tamen assignatio supponit Cyrum post Babyloniam captam triginta annis regnavisse, quod a multis non sine causa in dubium revocatur. Nam, licet Cyrus triginta annis regnaverit, verisimile tamen est non omnes illos regnasse post captam Babyloniam. Atque adeo primum annum monarchie ejus, de quo fit mentio Esdre 1, non fuisse primum regni ejus, ut probabiliter etiam sumiturex c. 4 Esdre, et ex Josepb., lib. 41 Antiquitatum, c. 9 et 3 5; quod si hoc ita est, destruitur fundamentum illius computationis, et omnis assignatio Olympiadum, quae per Eusebium fit, presertim in historia Persarum, suspecta redditur. Unde facile colligere licet in tanta historiarum incertitudine, quam sit difficile veram septuaginta hebdomadarum, et annorum ex quibus constant, computationem, iilarum denique principium et finem invenire. Quod facilius intelligetur notando breviter quatuor vel quinque dicendi modos, qui verisimiliores censentur, mullis aliis praetermissis.

49

14. Quidam igitur initium hebdomadarum sumunt a primo anno Cyri, a quo primum exiit sermo de templo Jerosolymitano resdificando, sub quo intelligunt etiam civitatem esse comprehensam; quia non erat templum futurum desertum, nec quinquaginta millia hominum qui ad illud aedificandum redibant, permanere poterant sine commoda habitatione: finem vero hebdomadarum faciunt in morte Christi Domini, vel paulo post illam. Juxta quam sententiam necessario dicendum est, regnum Persarum tantum durasse centum quinquaginla annos, paulo plus minusve. Nam si illis addamus ducentos octoginta annos imperii Crecorum, et Romanorum sexaginta, redduntur quater centum et nonaginta. Hec tamen opinio incertissima est, quia nullus auctor ilum numerum annorum tribuit imperio Persarum.

50

15. Varii modi computandi hebdomadas. — Alii, cum Eusebio, initium sumunt ab anno secundo Darii Hystaspis, a quo, juxta multorum etiam sententiam, non fluxerunt ultra centum quinquaginta tres anni usque ad Alexandrum, a quo usque ad Hircanum sumuniur, ex 4 lib. Machabeor., c. ult., centum septuaginta septem anni; ab Hircano autem usque ad Christi mortem fluxerunt, juxta Eusebium, quadraginta Olympiades, nam Hireani Pontificatus coepit Olympiade centesima sexagesima secunda; Christus vero in fine Olympiadis ducentesimw secunde mortuus est; fluxerunt ergo ab Hircano usque ad mortem Christi centum sexaginta anui, qui omnes efficiunt dietos quadringentos nonaginta. Et hae computatio videtur habere probabile fundamentum, quia partim in Seripiura, partim in receptis et probatis historiis fundatur, et textui Scripture facile accommodari potest; quia credibile est etiam tunc daiam esse facultatem aedificandi civitatem, ut dietum est in priori sententia. Et hanc sententiam inter recentiores sequuntur Driedo, lib. 3 de Dogm., c. 5, p. 4^; et Cornel. Jansenius, in c. 192 Concord. Qua quidem, quod in omnibus stare non possit cum computationibus Eusebii, rejicienda non est. Solum potest obstare, vel quod ad sumendum initium hebdomadarum a tempore Darii non videtur haberi in Scriptura sufficiens fundamentum; vel quod in computatione annorum utitur variis opinionibus et chronologiis, aliquam partem temporis computando per Olympiades, aliquam vero juxta opinionem Joan. Annii, Joann. Lucid., et aliorum, quod et voluntarie et non satis constanter fieri videtur.

51

16. Aliorum igitur opinio est, sumeudum esse initium hebdomadarum a vigesimo anno Artaxerxis Longimani, terminandas vero esse in morte Christi, vel paulo post, quae fuit sententia Julii Africani, quem Beda et alii postea secuti sunt. Et cum verbis Scripture quadrat optime haec sententia, sed in computatione annorum difficultates patitur. Nam, etiamsi numerentur tres monarchie supradict; juxta maximum numerum annorum qui illis tribui solent, non inveniuntur quadringeuti nonaginta anni a vigesimo anno Longimani usque ad mortem Christi, sed ad summum quadringenti octoginta; nam centum. et quindecim numerantur in monarchia Persarum ab illo anno Artaxerxis usque ad Alexandrum, et trecenti ab Alexandro ad monarchiam Augusti; et sexaginta quinque a principio monarchiae Romanorum usque ad mortem Christi. Et ideo dicti auctores faciunt hos annos lunares, ut dictum defectum suppleant; quod quidem per se difficultatem habet, et non est admodum Scripturae consentaneum, ut supra visum est. Tamen aliunde occurrit mihi difficultas in hae sententia, quam ab auctoribus illius omnino praetermissam video, eam tamen expedire non valeo: quia, ut jam attigi, propter expressum locum 1 Machab. ultimo, cogimur minuere illud imperium Grecorum viginti annis vel circa. Ergo non sunt ab illo Artaxerxis anno usque ad Christi mortem ultra quater centum et sexaginta anni, qui non explent sexaginta octo hebdomadas ex annis lunaribus confectas. 11. Ali igitur, ut hanc expediant difficullatem, antevertunt hoc initium usque ad septimum annum ejusdem Artaxerxis, quando misit Esdram in Jerusalem cam magnis muneribus, et magna pecunie vi, ut dicitur 4 Esdr. 7. Sed hoc nec sufficiens fundamentum habet in Scriptura, quia tunc nullus exiit sermo de edificanda Jerusalem; nec satisfacit difficultati tact:e, ut facile erit unicuique perspicere, minutius annos computando. Alii denique, propter hanc difficultatem, inchoando hebdomadas ab eodem Artaxerxe, illarum finem differunt usque ad Titum et Vespasianum; et ut melius quadret annorum numerus, dicunt non esse necessarium sumere inilium ab ipso vigesimo anno Artaxerxis, quando primo exiit sermo de cedificanda civitate Jerusalem, sed ab eo tempore quo perfecta fuit aedificatio; tunc enim dicitur etiam proprie sermo aliquis habere exitum, quando opere completus est; ille autem annus fuit irigesimus vel trigesimus secundus ejusdem Artaxerxis, ut sumitur ex Nehemie 13. Quam sententiam videtur multum insinuare Chrysostomus, oratione 2 contra Judzos, quae ita potest breviter ex dictis explicari juxta Olympiades Eusebii, adjuncto citato loco ex 4 lib. Machab.: nam, juxta Eusebium, a trigesimo secundo anno Artaxerxis Longimani usque ad Alexandrum fluxerunt centum tres anni. Alexander vero regnavit sex aut novem annis, qui monarchie Grecorum initium dedit, a quo, ita intelligendo citatum locum ex 1 Machab., usque ad Hircanum fuerunt centum septuaginta septem anni; deinde ab Hircano usque ad finem ducentesime secunda Olym- piadis, in qua passus est Christus, fuerunt centum sexaginta anni, qui omnes efficiunt quadringentos quadraginta annos, ex quibus sexaginta tres hebdomade conficiuntur. Et ita juxta hanc computationem mors Christi accidit in hebdomada sexagesima tertia. Ita enim explicari potest verbum illud, et post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus. Deinde vero transactis aliis sex hebdomadibus, id est, post quadraginta duos annos dissipatum est sanctuarium, et civitas desolata ab exercitu et duce Romano, et ita in initio septuagesimce hebdomade completa est tota prophetia, ut hae etiam ratione possint dici abbreviat: septuaginta hebdomade. Quee expositio non est improbabilis, quanquam suis difficultatibus non earet; non enim facile accommodatur textui, et vix evitare potest quin una redundet hebdomada. Utcumque tamen sit, in re tam difficili satis fuerit dubitasse, nam quod ad nostram fidem attinet, satis exploratum est tempus hebdomadarum effluxisse, atque adeo Danielis prophetiam impletam esse, quanquam propter humandx historie incerlitudinem, initium et finem earum exacte explicare non possimus.

Sectio 3

Tertium. testimonium, ex Aggaei 9: Adhuc unum modicum, etc.
52

SECTIO III. Tertium. testimonium, ex Aggaei 9: Adhuc unum modicum, etc.

53

1. Messias cunctis gentibus desideratus. — Tertium testimonium ad hanc veritatem confirmandam sumitur ex verbis Aggei 2: Z/ec dicit. Domus ezercituum - Adhuc «am modicum est, e ego commovebo calum, et terram, et nare, et aridam. Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus, et. amplebo domum istam, gloria. Dicit Dowmimus ewerciLuwum.: Meum est aurum, eun est argentum; dicit Dominus egercituwm: Magna erit gloria domus istius novissima, plusquam prime; dicit Dominus exercituum: Et in loco isto dabo pacem. ln quo testimonio primum omnium slatuendum est, sermonem esse et promissionem de adventu Messie, qui merito dicitur desideratus cunctis gentibus, utpote cunctis ipse salus et redemptio liberalissime futurus. Dices: potius dicendus esset desideratus cunctis Judaeis. Gentes enim quibus non affulserat fidei lumen, quo pacto possent illum desiderare ? Propter quod Augustinus, 18 de Civit., c. 35, dicit hanc particulam hujus propheti:e non esse implendam usque ad secundum adventum Christi. Sed non quadrat ex- positio cum tota prophetia, nisi de primo adventu intelligatur, ut statim dicemus. Respondetur ergo Christum Dominum merito potuisse a Propheta vocari cunctis gentibus desideratum, etiam ante primum adventum; vel quia semper inter gentes fuerunt aliqui, qui Christi fidem, spem et desiderium habuerunt; vel certe quia, quamvis gentes, quae Christum ignorabant, non desiderarent illum appetitu elicito, tamen maxime indigebant adventu ejus; et ideo maxime illis erat desiderabilis; et quod hujusmodi est, solet etiam desideratum appellari, velut ipso pondere nature. Nam sicut terra arida dicitur desiderare pluviam, ita arentia corda Gentilium possunt dici desiderasse Redemptorem. Vel denique, quod mihi maxime probatur, Prophetze ad indicandam certitudinem solent futura ut preterita dicere. Quia ergo Christus amandus et desiderandus erat a gentibus, ideo illum vocat Aggeus desideratum cunctis gentibus, alludens ad id Gen. 49: E épse erit expectatio gentium.

54

2. Varia lectio loc Aggei.— Nonnihil vero obscuritatis intulit translatio Septuaginta interpretum qui non verlerunt, veniet desidera(us cunctis gentibus; sed, venient electa omnim gentium. Unde Hebrei exponunt solum ibi praedici multos gentilium venturos fuisse ad videndum templum illud, et offerendum Deo optima et pretiosa dona. Sed imprimis rei eventus probavit hoc esse falsum; nullae enim gentes templum illud adierunt causa pietatis, ut illud admirarentur seu venerarentur, sed potius ad spoliandnm et depeculandum illud. Hoc enim saepius fecisse legimus, donec illud funditus eversum est. Solum Magnum Alexandrum in eo legimus hostias immolasse. Sed ut bene Augustinus, 18 de Civitate, cap. quadragesimo quinto, non vera pietate, sed impia vanitate id fecit, Deum Israel eum suis alis falsis colendum putans. Neque in eum locum venit honoris causa, sed ut civitatem subjugaret; quia vero non sunt ausi ei resistere, ideo placatum facillime subditi receperunt. Deinde hebraica veritas habet ut nostra vulgata, Veniet desiderium cunctarwm gentium; et alii legunt in plurali, venient, et in singulari, desideriwm, quo dicunt significatam esse unitatem persone Christi cum pluralitate naturarum; sicut e contrario, cum Genes. 4 dicitur, creavit. EloAim, signifieatur trinitas personarum in unitate nature. Lectio vero Septuaginta interpretum facile eumdem sensum reddere po- test, sive ipsemet Christus dicatur e/ecía seu desiderabilia omnium gentium, quia omnia bona illis attulit; sive gentes ipse venture dicantur ad Christum, ita ut adventus Messis in suo effectu, scilicet, conversione gentium, predictus sit. Denique etiam antiquos Hebreos locum hunc de adventu Messis intellexisse, testis est Galat., lib. 4, cap. 9.

55

3. Hoc ergo posito, quod promissio hoe loco faeta jam sit impleta, colligunt imprimis multi ex verbo illo, A duc wnum modicum est; cum enim jam sint transacta duo millia annorum, postquam Aggezeus ista praedixit, nisi impleta essent, modicum tempus dici non posset. Sed argumentum hoc videri potest minus efficax, ium quia prophetico more etiam longissimum tempus dici solet in sacra Scriptura modicum, scilicet, ad cternitatem comparatum. Sic enim Paulus, ad Hebr. 10, totum tempus usque ad diem judicii futurum, modicum vocavit. Et Petrus, 2 Canonica, c. 3, mille annos dicit apud Deum esse sicut diem unum. Tum etiam quia Paulus, ad Hebr. 12, hune locum tractans, non legit, adAuc omodicum, sed, adhuc semel, et in ea, adhuc semel, vim sui argumenti constituit, ex ea colligens legem gratiae esse postremam, Mosaica illa pereunte. Eamdem lectionem habent Septuaginta interpretes. Et vox hebrea utramque permittit; Prophetaque ipse utrumque fortasse significare voluit, scilicet, et semel, et eito, id, quod praedixit, fuisse futurum. Quoeirca, licet argumentum illud fundatum in sola illa dictione o»odicum, non omnino cogat, tamen, considerata circumstantia temporis, et occasione qua dicta fuit haec prophetia, satis verisimile est Messi:€ adventum fuisse ibi praedictum ut jam proxime instantem. Agebat enim ibi Propheta de consolandis ac erigendis Judaeis, qui in secundo templo exsedificando laborabant j; erant enim tristes, dejectique animis, eo quod templum illud humilius videretur esse quam primum. Ut igitur eos alacres et promptos ad opus redderet, bonum nuntium affert Propheta de adventu Messie, quod non multum distaret, qui praesentia sua templum illud honoraturus esset, et gloria repleturus; ad hoc enim propositum, sermonem ibi interposuit de Messiae adventu. Et hoc est quod maxime urget in hoc testimonio; praedicitur enim ibi Messiam ingressurum templum illud, idque praesentia sua majori gloria nobilitaturum, quam primum templum unquam nobilitatum est; constat ergo et Messiam venisse, et templum il- lud ingressum esse; alias prophetia hxc non posset impleri, templo jam funditus everso.

56

4. Impletur prophetia Aggai, quando Christus offertur in templo. — Et cum hoc testimonio consonat illud Malach. 3: Z£ statim veniel ad templum, sanctum swwum Dominator, quem vos queritis; et Angelus testamenti, quem vos vultis. Consonant etiam sequentia verba ipsius Aggel:.Z£ Gmplebo domum istam. glo7ia. Primum enim templum fuisse dicitur impletum gloria Domini, cum nebula, que Deum significabat, intra ipsum apparuit, 3 Reg. 8; gloria autem hujus posterioris templi tanto major futura dicitur, quanto veritas umbram antecellit; hoc est, quantum Deus ipse indutus earne nebulam ipsum significantem gloria superat et majestate. Unde nos impletum hoc esse existimamus, cum Christus infans in templo oblatus est; quo tempore domus illa vera Domini gloria cumulata est, atque, si ila interpretari licet, pax hominibus annuntiata est, dicente Simeone: /Vuac dimittis seroum tuwmn, Domine, secundum oerbum. tuum in pace - sic enim exponunt locum hune Hieron., Rupert., Lyra, et fere ceteri expositores, et Galat., Burgens., et alii recenliores qui contra Judaeos scribunt. Judei vero nullam rationem invenire possunt, ut declarent quo pacto prophetia hae in templo illo fuerit impleta.:

57

5. Verum est aliquos ex Patribus interdum hune locum exponere de templo spirituali Ecclesie, ut videre est in Augustino et Hieronymo supra, et Ambrosio, lib. 3, epist. 19, ut sensus sit, hoc templum Ecclesie nostra futurum gloriosius templo Synagoge; qui sensus est optimus, sed spiritualis; non enim negari potest quin ad litteram Propheta loquatur de templo illo materiali, ad quod edificandum Judeos excitabat, quodque oculis videbat suis, et verbis designabat: Qwis ( inquens ) 22 vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? ei quid vos videtis hanc munc? Et de eadem domo postea concludit: Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam. gloria.

58

6. Prophetia est de primo adventu Christi. — Sed supersunt explicanda duo, quae vim hujus testimonii enervare possunt. Primum est verbum illud: AdAue movebo celum et terram, mare et aridam, et movebo omnes gentes; hec enim non videntur impleta in priori Christi adventu. Propter quod nonnulli, etiam ex Catholicis, hoc testimonium referunt ad secundum Christi adventum, quando codi et elementa omnia movenda sunt. Et eadem ralione dicere possent Judsi, totam prophetam nondum esse completam. Sed si recte qua diximus ponderentur, sufficienter convincunt hanc expositionem de secundo adventu falsam esse; quia Christus non post secundum adventum, sed statim post primum ingressurus fuit templum illud; nisi fortasse iterum sit sdificandum, ut in secundo adventu Christus illud ingrediatur, quod Judaicum est. Denique nec occasio, aut finis propter quem dicta est haec prophetia, illum sensum admittit, nec Paulus, ad Hebrse. 12, ubi docet ibi esse praedictam mutationem veteris legis in novam, et cessationem mutabilium umbrarum et figurarum, per immobilem gratiam, et perpetuam, quae mutatio in primo Christi adventu facta est. Et ita hunc locum intelligunt omnes allegati Patres et expositores.

59

7. Varia prodigia in adventu Christi primo. — Ad difficultatem ergo positam respondetur, etiam illa signa, qua illis verbis indicantur, in primo Christi adventu exhibita fuisse, quo iimirum nascente, cceli moti sunt, cum. a ngeli et sidera testimonium illi praebuerunt; et Angeli gloriam cecinerunt Deo; nox clarius splenduit quam dies; stella Magos duxit ad presepe; tres soles apparuerunt in colo, in unum postea coalescentes, quod historie referunt, quarum meminit etiam D. Thomas, hae tertia p., q. 36, art. 3, ad 3; et Galatin., lib. 4, c. 10; et Julius Obsequens, lib. de Prodigiis, c. 198, ubi alia similia referuntur. Terra item mota est admiratione eorum qua in Christi honorem et manifestationem facta sunt; hanc enim vim habet phrasis illa in Scriptura, ut Psal. 48: Dedit vocem suam, et «ota est terra; Dominus virtutum qoliscum; et Psal. 95: Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus quia Dominus vegnavit. Qus: duo testimonia etiam accommodari possunt ad Christum. Sic etiam Psal. 67 et 113 dicitur terra mota in egressu populi ex JEgypto, propter prodigia quae tunc facta sunt. Addit etiam Nazianzenus, oratione 37, qu: est 5 de Theologia, mundi conversionem et mutationem ab idololatria ad Christum, posse terre motionem appellari. Quomodo explicat Augustinus verbum illud, e£ socebo 0munes' gentes, scilicet ad suscipiendam fidem, atque idolorum cultum rejiciendum. Possunt denique dici terra et mare commota bellis et perturbationibus prope innumeris ante Christi nativitatem, donee, pacato orbe Romano- rum virtute, ut Christus nasceretur, pax promissa consecuta est. De qua etiam pace intelligi potest verbum illud, e£ dabo pacem iu loco isto. Quamvis verissime de spirituali pace, quae ab Angelis annuntiata est, et per Christum perfecta, intelligendum videatur. Hoc ergo modo dicta omnia signa in. Christo Domino, primoque ejus adventu impleta sunt.

60

8. Secunda difficultas est, quia refert Josephus, lib. 45 Antiquitat., c. 11, et lib. 6, de bello Judaico, c. 8, templum illud tempore Aggei ddifieatum non durasse usque ad tempus in quo Christus advenit. Herodes enim, decimo octavo anno regni sui illud destruxit, et aliud loco illius ab ipsis fundamentis eedificavit. Non ergo in illud templum ingressus est Christus. Et augetur difficultas, quia tam multa dicit Josephus de templo illo ab Herode consiructo, ut etiam in materiali pulchritudine, magnitudine, majestate, et alis ornamentis et divitiis, Salomonis templum longe superasse videatur. Vel igitur illud templum reputatur unum, et idem cum templo quod tempore Aggsei sedifieabatur, vel diversum; si diversum, ergo nunquam impleta est prophetia Agg:ei de illo suo templo, in quod nunquam ingressus est Christus; nec ullo alio nomine gloriosius fuit priori alio, quo etiam damus ansam Judaeis evadendi, et expectandi templum aliud, in quo prophetia ista compleatur; si idem, ergo illud diei potest gloriosius primo, non propter ingressum in illud Messie, sed propter supra dieta ornamenta, quibus illustrius ac magnificentius fuit.

61

9. Herodes qon omnino construct templum, sed aucit.— Respondetur ad priorem partem, non ita fuisse templum illud solo aequatum, et aliud ab Herode constructum, quin eo modo quo homines loquuntur, dici potuerit absolute et simpliciter idem templum. Quod manifeste convincitur ex hoc testimonio, ut ratio facta ostendit, et indicarunt Juaci, Joan. 2, dicentes quadraginta sex annis fuisse sedificatum templum illud; cum tamen templum ab Herode constructum octo annis absolutum fuerit, tesie Josepho, dieto lib. 15, c. 4, quanquam non desint, qui usque ad Neronis tempora durasse ex eodem Josepho, lib. 20, e. 8, affirment. Diei autem potest esse unum et idem templum, vel quia non omnino a fundamentis, et quoad omnes partes totum templum destructum est, ut colligi potest ex eo quod portieus Salomonis usque ad Christi tempora duravit, ut patet Joan. 10, Act. 3 et 5, et ex Josepho, lib. 20 Antiq., c. 8, vel quia non simul totum, sed paulatim, et per partes, nam propter continuam illam successionem, et praesertim quando per se non intenditur destruetio, sed instauratio et amplitudo, solet juxta humanum loquendi modum censeri sufficiens, ut eadem domus vel idem templum manere dicatur.

62

10. Templum prius posteriori nobilius fuit.— Ad posteriorem partem respondetur, primum incertum esse an tantus fuerit splendor ultimi templi, cumab Herode aedificatum seu ornatum fuit, ut possit in ipsa materiali structura cum templo Salomonis comparari. Deinde quidquid de hoc sit, certum tamen est propter solam lapidum magnitudinem, aut pulchritudinem, aut propter divitias auri etargenti non posse eloriam illius templi dici majorem, quam fuerit gloria templi Salomonis; tum quia, ut bene notavit Rupert., nunquam Deus gloriam domus su: reputasset, quidquid homo funestus et rex impius operari posset; tum maxime quia omnia, quas praecipua erant in templo Salomonis, propter qua gloriosum existimabatur, magis quam propter lapides et aurum, ea, inquam, omnia huic posteriori templo defuerunt. Hujusmodi autem sunt area feederis, que, 1 Reg. 4, gloria Israel dicitur, et propterea quando a Philistheis capta est, gloria Dei translata ab Israel dicitur. Hxc autem fuit in priori templo, non in posteriori, ut praedictum fuerat per Jerem., c. 3. Divina item responsa olim in propitiatorio accipiebantur, ut sumitur ex 1 Machabzor. 4, et alia similia, quae bene prosequitur Chrysostomus, oratione 3 contra Judaos, et Galatinus, lib. 4, c. 17. Non potest ergo ulla ratione posterius hoc templum gloriosius dici quam primum nisi propter Messie praesentiarh, ut optime nostri expositores, et Augustinus, lib. 48 de Civitate, cap. 35, 45 et 48, Chrysostomus, et alii citati Patres interpretantur. Unde etiam fit ut insania convincantur Judzi templum aliud expectantes, in quo prophetia haec impleatur. Tum quia, etiam si ilud sperari posset, non esset vere unum et idem cum illo quod a Romanis penitus eversum est, sed omnino diversum; de quo proinde Aggeus loqui non potuit; nihil enim illud referre poterat ad animandos Judzos, qui instanratione secundi templi laborabant; tum etiam quia revera expectari non potest, cum per Daniel., c. 9, praedictum sit, usque ad finem perseveraturam desolationem, quod ipsa rerum evidentia et experientia demons- travit Judaeis. Cum enim sspe tentaverint templum illud instaurare, Romano etiam imperatore Juliano interdum juvante, nihil unquam profieere potuerunt, ipso etiam Deo prodigiis et signis apertissimis interdum resistente, ut videre est in Chrysostomo, oratione 9 Contra Judseos; Eusebio, lib. 4 Histor.; Rufino, lib. 4, cap. 37; Socrate, 3, cap. 47.

Sectio 4

Quartum argumentum, ex variis testimoniis et. signis de adventu Messiae.
63

SECTIO IV. Quartum argumentum, ex variis testimoniis et. signis de adventu Messiae.

64

1. Quoniam infinitum esset singula Prophetarum testimonia perscrutari, unum ac breve argumentum ex ezeteris colligam, quod indicat Christus, Matt. 14, quando nuntiis a Joanne Baptista missis ut ipsum interrogarent: 7'y es qui venturus es, an alium expectamus ? vespondit: Ceci vident, claudi ambulant; ac si aperte diceret, ut me esse Messiam promissum cognoscatis, etin me per me impleta esse quae de Messia praedicta sunt, considerate. Preedictum enim erat, ortum Messias futurum esse ex Virgine, Isai. 7, et taliloco, scilicet, Bethlehem, Mich. 5; et eo tempore quo pax esset in universo orbe, Isa. 2, Miche. 4, Zach. 9. Rursus prenuntiatus est Joannes Baptista praecursor illius, Malach. 3, Isai. 40; seriptum etiam erat Messiam praedicaturum pauperibus, caplivis, e contritis corde, suamque doctrinam magnis miraculis confirmaturum, aperiendo oculos ex:ecorum, etc., Isai. 35 et 61; praedietum praeterea fuit, futurum ipsum pauperem, et tanquam regem ingressurum Jerusalem. super asinam, Zachar. 9. Passio deinde, et mors ejus, et tenebrz, seu solis defectio, et alia signa qua in ipsa contigerunt, ita a Prophetis scripta sunt, ut retulisse potius praeteri(a, quam futuraprenuntiasse plane videantur, ut constat ex Psal. 914, 40, 68, Isai. 53, Jer. 11, Amos 9, Zach. 19 ct 43 etscepe alias; etIsai. 11, sepulchrum, ejus futurum dicitur gloriosum. Narratur deinde descensus ejus ad inferos, et libertas captivorum justorum, qui ibi morabantur, Eccle. 24, Zach. 9. Resurrectionem predixit David, Psal. 3 et 15; Ascensionem vero, 67: Ascendisti in altum, etc. Et Mich. 2: Ascendit pandens iter ante eos. Inde vero missurum Spiritum Sanctum, Joel. 2 significatum est. Denique vocatio gentium, et reprobatio Jude:orum, sepius a Prophetis dict:e sunt; de priori enim dicitur Isai. 40: Parum est, «t sis Thi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faces Isvael convertendas; ecce dedi |te 4n lu- cem, gentium, ut sis salus mea, usque ad extremum terre. Et c. 66: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, n Africam et Lydiam, tenentes sagittam ,in Italiam et Graciam ad insulas longe; ad eos, qui non audierunt de me, et won viderunt. gloriam meam, ekc. De posteriori vero dicitur Jerem. 49: 5c contevam. populum istum, etc. Et similia sunt frequentia in Scripturis: ex quibus ita concluditur argumentum. Deus prcedixit per Prophetas hiec omnia de Messia, ut per ea cognoceretur cum venisset: sed haec omnia videmus esse completa in Christo: ille ergo est verus Messias, qui jam venit.

65

2. Argumenti summa. — Major partim in superioribus probata est, partim ex collectis testimoniis est ita evidens, ut negari non possit, et eam late demonstrant Scripturarum expositores, nobis enim non licet hoc loco latius singula persequi. Minor vero, praeter Evangelistarum testimonia, ipsa rerum evidentia conslat magna ex parte; nam ex Judeis fuisse natum Jesum Christum Dominum noslrum, eisque praedicasse, et mirabilia apud illos operatum esse, ab eis denique fuisse crucifixum et mortuum, nec ipsi Judei negant, nec negare possunt, cum res fuerint toto orbe notissima, quas etiam Josephus, eorum historiographus, memoriae prodidit, lib. 18 Antiquit., c. 8, ubi gravissimum de Christo Domino reddit testimonium. Deinde, vel inviti experiuntur delicti sui peenam, et perpetuam desolationem, a Daniele, Jeremia etaliis Prophetis prenuntiatam; quanquam enim sepe propter peccata puniti sint a Deo, et hostibus traditi in servitutem, semper tamen praecedebant aliqua publica et communia peccata, praesertim idololatrie, vel neces Prophetarum, et nihilominus captivitates et pons brevi tempore finiebantur, atque in eis habebant Prophetas, et sanctos viros, per quos Deus et exhibuit aliqua benevolentic signa, et prebuit semper evadendi spem; at vero nunc, ab eo tempore quo venit Christus, nec coluerunt idola, nec habent graviora scelera moralia, quam antea haberent; tamen toto hoc tempore gravissime puniuntur, non solum temporali servitute, sed etiam spirituali quadam et divina desertione. Carent enim prophetis, carent rniraculis, carent templo, sacrificio, sacerdotibus; signum profecto evidens, eos puniri propter gravissimum peccatum commissum in Christi morte, et incredibili quadam mentis caecitate et infidelitate confirmatum.

66

3. Conditiones Messiae, contra Judmos. — At enim objicere possunt Judaei multa alia signa data esse a Prophetis de adventu Messis, que non apparent in Christo Domino completa esse; ergo ex his quae adduximus, non potest satis colligi ilium esse verum Messiam. Antecedens probant variis testimoniis Scripture male intellectis, qua» brevitatis causa praetermitto;nam ex dicendis facile expedieniur, et videri possunt in Galatino, et aliis qui contra Judseos scripserunt, ut Paul. Burgen., Lyran., Adrian., Finus, Porchetus, et alii. Solum sunt nonnulla observanda ad detegendum Judseorum errorem, et falsam Scripturarum intelligentiam, Primum, Jud:eos sperasse, et adhuc sperare Messiam temporalem regem et potentissimum; magnas item divitias temporales ipsis allaturum, ac denique orbem terrarum, sub ditione Judzeorum subjugaturum; cum igitur hac spe nutriti essent, et Christum Dominum longe alia ratione, quam sibi finxerant, natum esse, mortuumque conspicerent, haudquaquam persuadere sibi potuerunt illum esse Messiam; propterea nobis objieiunt ea prophetarum oracula, quibus tempore Messic magna felicitas Judaeis promittitur, Isai. 6, Joel. 3, Amos 9: Zecce dies veniunt, dicit Dominus, et. comprehendet arator. nessorem, et. calcator uva qittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem; praedixerat autem paulo antea: 77 die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit. Sed isti sensu carnis decepti sunt. Regnum enim Messis, et felicitas per illum promissa, non caduca et materialis intelligenda est, sed spiritualis et seterna; promissa sunt enim nobis per Christum, ea bona quibus non possunt esse aliqua meliora, quaeque salutem veram hominibus afferunt, et cunctis mortalibus seque possunt esse communia ;. hujusmodi autem proprietates non possunt convenire temporalibus bonis, sed spiritualibus et aeternis. Deinde, idem Messias] aliis prophetarum oraculis describitur pauper, humilis, et vir dolorum, et sciens infirmitatem. Signum est igitur abundantiam bonorum, per ipsum futuram, non carnaliter, sed spiritualiter intelligendam esse, ut recte Hieronymus sepe docet super Prophetas, et Augustinus, lib. de Spiritu et littera.

67

4. Hinc secundo errant Judaei, mu. qua de adventu Messie metaphorice dicta sunt, juxta corticem littere intelligentes, quz: cum illo modo impleta non videantin Christo, offenduntur. Exemplum est apud Isai., c. 41: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubalit, vitulus et. leo et ovis simul movabuntur, puer parvulus ainabit eos, etc. Quae omnia de feris et animalibus brutis ad litteram intelligunt. Aliud exemplum est Isai. 2:

68

Et erit in novissimis diebus praparatus mons domus Domini in vertice montium. Unde colligunt in diebus Messie Hierosolymitanum templum, et montem illum in quo fundatum erat, supra omnes montes esse altius elevandum, ut Galat. supra refert. Similia sunt multa de bonis etlibertate per Messiam promissis; quia sepe sub metaphora materialium rerum spiritales promittuntur; ipsi vero littere, quae occidit, inherentes spiritum occidunt. Hunc errorem Judeorum late persequitur Origenes,lib. 4 Periar., cap. 2, a principio, ubi optimis exemplis utitur ad illos convincendos. Idem, hom. 29 in Gen.; sepe Eusebius, libris de Demonst., specialiter lib. 7, cap. S.

69

5. Duo Messie ficli a Judeis. — Tertiodenique errant Judei uon distinguentes duos Messie adventus, alium ad salvandum, alium ad judicandum, illum in humilitate, hunc in gloria et majestate. Hinc enim factum est ut in conciliandis oraculis de adventu Messie multum laborent, et exitum non inveniant; cum quadam praedicent illum venturum pauperem et humilem, alia vero venturum in claritate et majestate. Quo factum est ut quidam eorum duos jam fingant Messias, alium pauperem, alium divitem, quod vanum et fictitium est, et Scripture aperte repugnans. Hine etiam facile expediuntur quaedam que nobis objieiunt non esse in Christo impleta, ut est illud de Gog et Magog, Ezech. 38, et illud Malach. 4: Z'ece ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus eb horribilis. Nam hsc et similia manifeste de ultimo judicii die intelliguntur. Notarunt hanc radicemJudaicz cecitatis Tertullianus in Apologet. adversus gentes, cap. 21; et Cyprian. lib. de Idolorum vanitate, versus finem; Iren., lib. 4, cap. 56; Origen., lib. 4 contra Celsum, non longe a fine; Anast. Nisen., lib. de Qusstionibus sacre Scripture, q. 52; et Rabbi Samuel, in epist. de adventu Messie, cap. 9 et 10, tom. 5 Bibliotheca.

70

6. Tandem objiciunt nobis Judei, quia in Seriptura dicitur Messias venturus novissimis diebus, id est, in fine mundi, nos autem dicimus multo ante venisse; sed hanc locutionem explicabimus commodius infra, disput. 4,dubio 2. Haec ergo sufficiant de priori principio quod contra Judaeos probandum sumpsimus. Plura videri possunt in Tertul., Cypr., Gregor. Nysen., Chrysost., August., et Juliano, Archiepisc. Tolet., libris, vel orationibus contra Judaeos.

Disputatio 2

71

DISPUTATIO II. In quatuor sectiones distributa. CHRISTUM ESSE VERUM DEUM ET HOMINEM, CONTRA INFIDELES.

72

Argumentum ex prophetis contra paganos. - Triplex est infidelium genus, hzreticorum, Judeorum et paganorum. Hoc igitur loco contra hareticos et Judas, qui Seripturas aliquas admittunt, potissimum disputandum est. Paganos enim de mysterio supernaturali, nec ratione vincere possumus, nec auctoritate divina, quam ipsi non admittunt. Unde Irenaeus, lib. 4 contra Heres., c. 44, propterea existimat dixisse Paulum: 2/«s omnibus laboravi; quia cum essel gentium Apostolus, qui Scripturas non admittebant, Christum esse Deum et hominem difficilius persuaderi poterant. Possemus autem rationes illas hocloco congerere, quibus hae veritates eredibiles evidenter ostenduntur, et secundum rectam rationem et prudentiam omnino credende. Sed haec generalia sunt toti Christiane fidei; quapropter ne materias confundamus, in traciatum de Fide illa nobis rejicienda sunt. Unum hoc loco solum adnotabo, prophetias, scilicet, omnes, quibus mysteria Christi tanto antea praedicta sunt, et nune cernuntur impleta, manifestum argumentum esse non solum conira Judeos, sed etiam contra paganos, ut fateri cogantur omnino credibile, imo credendum esse, hane fidem a Deo esse profectam, quia nec subterfugere possunt, negando libros, in quibus ille prophetis: continentur, antiquiores esse quam Christianorum nomen; nec possunt suspicari a nobis fuisse confictos, cum evidenter constet a Judais nos illos recepisse, et hoc ipsum nonsolum Judei, sed etiam gentes nobiseum fateantur. Urgei eleganter locum hune Augustin., lib. 48 de Civit., c. 46, et Hieronym. super c. 16 Isai.; et Theodor., oratione 10 de Providentia. Omissis ergo paganis, contra alios infideles breviter agemus.

Sectio 1

Ostenditur Christum esse verum hominem.
73

SECTIO I. Ostenditur Christum esse verum hominem.

74

1. Testimonia Scripture de Christo vero hoqnine.— Primum omnium, Messiam promissum futurum fuisse verum hominem, non est quod probemus contra Judzos; nihil enim certius ab hominibus illis existimatum est; quippe omnes supradicte propheti:w evidenter hoc continent, et omnes alie, in quibus dicitur Messias filius David, de semine Abrahae, ex femore Jacob, et aliae similes; ac denique verba illa Moysis, Deut. 18, expressa sunt: Prophetam de gente tua, et de fratribus (uis, sicut me, suscitabit. tibi Dominus, etc. Quoniam vero nonnulli haeretici, ut Manichei, et alii, quos infra, q. 2, referemus, hoc negare audent, brevissime ex Evangelio demonstrandum est. Ait enim Christus, Joan. 8: Qucvitis ne interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum. Etibidem se nominat filium hominis; et sepe alias. Et c. 9 cccus dixit: Ille homo, qui dicitur Jesus,lutum fecit; quem postea non correxit Dominus, sed ulterius petiit ab illo ut crederet se esse Filium Dei. Et c. 10 Judsi dicebant: De bono opere on lagpidasuus te, sed quia tu, homo cum sis,facis te a psum Deown. Christus vero primum admittens, senihilominus Deum esse et recte appellari confirmat. Unde centurio, a Deo illuminatus, Mare. 15, ait: Vere hic Filius Dei erat; et Joan. 11 et 18, Caiphas dedit consilium: Zzpedit ut unus moriatur homo, etc., quoddixisse spiritu prophetico, imo instinctu Spiritus Sancti Evangelista declarat, cum subdit, Zu hominem esse Jesun, qui moriturus erat pro gente, etc. Et Joan. 1, etAct. 2, vir appellatur. Et frequentia sunt talia testimonia, quae vere et proprie esse intelligenda tam certum est, quam certum nostram fidem esse credibilem et certam; nam si in rebus quae ad fidei fundamentum spectant,'ambigue etper metaphoras velseeandum apparentiam Scriptura loqueretur, omnia essentambigua et incerta, falsisque interpretationibus exposita. Deinde id convincit multitudo testimoniorum, et sermo ipse historicus, cujus sincera veritas alium sensum ncn permittit. Unde eam ob causam narratur Christi origo secundum earnem, conceptio ejus et nativitas; dicitur filius Virginis, comedere, ambulare, obedire, loqui, mori, et alia, qua vel falsa sunt, vel tantum in verum hominem conveniunt. Denique finis ipse Redemptionis hoc satis convincit: quo argu- mento passim utuntur Patres: nam si non esset verus homo, nec exemplum attulisset, nec remedium. Unde tandem optimus locus est ad Rom. 5: Sicut per unum hominem, etc.; et infra :] Multo «agis gratia Dei in gratia waiwus hominis Jesu Christi. Tam ergo verus homo Christus, quam verus homo Adam.

75

2. Nec contra veritatem hanc aliquid possunt heretici nobis objicere, nisi quod hine fieri videtur, Christum non esse verum Deum, quia repugnat verum hominem simul esse verum Deum: de quo jam agendum est.

Sectio 2

Ostenditur Christum esse verum Deum, contra haereticos.
76

SECTIO II. Ostenditur Christum esse verum Deum, contra haereticos.

77

1. Ex principio posito, Christum, scilicet, esse verum hominem, multi hireticorum ipsum verum Deum esse negaverunt; ut Carpocrat., Cherint., Ebion, Basil., et omnes anliqui heretici, quorum meminit Iren., lib. 4, c. 24 et sequen.; Tertul.. lib. de Prescript. haret., circa finem; Kpiphan., heres. 27 et seq.; Augustin., heres. 6 et seq.; Theod., lib. 14 de Haret. fabul., circa finem; et Euseb., lib. 3 Hist., c. 97 et 98, et lib. 4, c. 8 et 22; Niceph., lib. 4, c. 2 et 3; quos postea secuti sunt Theodotiani, a Theodoto, vel Theodotione derivati, ut patet ex Epiphanio, heres. 54; Augustino, heres. 33; Nicephoro, lib. 4, c. vigesimo et vigesimo primo. Hoc denique imitati sunt Paul. Samos., Photin., Artemon., et alii, ut videre est in Epiphan., haeres. 65 et 71; Aug., heres. 44 et 45; Niceph.,lib. 6, c. 27; Euseb., lib. 4, c. vigesimo octavo, de quibus videri potest Prateol., sub eorum nominibus; Sander., lib. 7, de Visib. monareh., heres. 8, 13, et aliis; Castr., verb. CArístus, hseres. 14, qui non satis conveniunt in temporibus, et suecessionibus horum hereticorum describendis, quod praeteribo, quia nihil ad causam refert. Ergo contra hos etiam Christum esse verum Deum ostendamus, et primo producam testimonia Scripture sacre, in quibus, quod alicubi tribuitur vero Deo, alibi asseritur de Christo homine. Primum, Psal. 67 de Deo dicitur: Ascendisti in altum, etc., quod de Christo homine exponitur ad Eph. 4. Secundo, Isai. 6 de vero Deo dicitur: Vidi Domiuwm sedentem, quod de Christo exponitur Joan. 12. Tertio, [sai. 40, praecursor praedicitur paraturus viam Deo, quod de Christo etiam exponitur Matth. 3, Joan. 4. Quarto, Isai. 45: M$Ai curvabitur omne genu, quod applicatur Christo, ad Rom. 14. Quinto, Num. 21, populus murmurat contra verum Deum; et tamen Paulus, Corin. 10, dicit eam murmurationem fuisse contra Christum. Denique Exod. 20, Deus verus dicitur educere populum de /Egypto: et tamen Judas Apostolus, in sua Canonica, id fecisse dicit Jesum Christum Dominum nostrum; quem etiam ait peccantibus Angelis non pepercisse.

78

2. Refellitur explicatio Erasmi. — Aliud documentum huic non dissimile potest sumi ex aliis sacre Scriptura locis, in quibus vel ipsemet Christus de se ipso, tanquam de vero Deo loquitur, vel alii de ipso loquentes, que Dei propria sunt, eidem tribuunt. Primo enim Joan. $8, loquens hic homo Christus de se ait: Antequam Abraham fieret, ego sum; et e. 29: Ego et Pater wnwmn sumus. Et c. 20, eum adorans Thomas dixit: Dominus meus, eL Deus meus; quam confessionem Christus ipse probavit dicens, ex vera fide profectam esse. Secundo, de eodem Christo Paulus loquens, ad Colos. 1, ait: Qui est imago Deiinvisibilis, primogenitus omnis creature, etc. Et statim c. 2: 7» eo habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Et ad Rom. 4: De Filio suo, qui factus esi ei ex semine David secundum carqm.Et c. 9: Ez quibus est. Christus secundum carnem, qui est Deus super omnia benuedictus. Et totum c. 4 et2 ad Hebr., hanc veritatem confirmat. Tertio, 4 Joan. 5, Jesus Christus ex Deo natus dicitur, et in fine concluditur: Z/ic esí verus Deus. Et Apoc. 4A, idem Christus esse dicitur: Qu? est, ef qui erat, ei qui venturus est. Denique omnia testimonia Evangelii et Novi Testamenti, in quibus Christus dicitur Deus, et Filius Dei verus ae naturalis, hoc ipsum eonvincunt; sed hzc in materia de Trinitate latius expenduntur. Nobis illud unicum sufficit, quod praecipaum hujus materie fundameutum est, scilicet Joan. 4, ubi dicitur: Verbum caro factum est, quod Verbum paulo antea Deus appellabatur. Nec permittendus est error Erasmi, qui negat inde probari Verbum esse Deum, quoniam eum prius dicitur Verbum esse apud Deum, additur in graeco articulus elevans significationem, ut denotetur significari verus Deus; ac si latine dicatur, Verbum erat apud ipsum Deum; deinde vero, cum Verbum dicitur Deus, tollitur articulus; sed hoc nullius momenti est, tum quia non ubicumque est sermo de vero Deo, ponitur ille articulus; ut palet inferius eodem capite, cum dicitur: Deum nemo vidii wnquam, vel: Fuit homo issus a Deo; tum etiam quia aliis locis, cum dicitur Christus Deus, additur articulus, ut Joan. ?0, ad Rom. 9; tum denique quia illomet loco non est facta repetitio articuli, ne videretur serrano esse de eadem persona, cum dicitur Verbum esse apud Deum, et esse Deus; cum tamen in priori loco sit sermo de Patre, apud quem dicitur semper fuisse Filius seu Verbum. Ex his ergo satis contra herelicos convincitur, quamquam Christus sit verus homo, simul tamen esse verum Deum; sed oportet hoc ipsum etiam contra Judaeos demonstrare; quod recte fiet, si Messiam promissum in Veteri Testamento, fore verum Deum ex eodem ostendamus. Ostenso namque Messiam esse Christum, quem ipsi fateniur fuisse verum hominem, aperte concluditur eumdem etiam esse verum Deum.

Sectio 3

Ostenditur Messiam esse verum Deum contra Judaeos
79

SECTIO III. Ostenditur Messiam esse verum Deum contra Judaeos.

80

1. Explicatur locus Psalmi 29. — Paulus, ad Heb. 4, ex variis Psalmorum testimoniis hoc confirmat; ut est illud Psal. 9: ilius meus es tu, ego hodie genui ie; nam in eo Psalmo sermonem esse de Messia adhue Hebrei non ignerabant, ut refert Galatin., lib. 9, cap. 7; et Paulus ad Hebreos scribens, et Actor. 13. concionem habens Antiochis in Synagoga Hebroorum, illo in hoc sensu utitur; quod non fecisset, nisi ipsos Hebreos ita sentire satis intelligeret. Et Act. 4, hic sensus ponitur ut communis et vulgaris in tota Ecclesia. Et quidem si recte verba ponderentur, praesertim versus finem Psalmi, evidens est, nisi Messie, cuiquam aptari non posse; est ergo Messias qui loquitur dicens: Z0 auiow, constitutus sum vec ab eo super Sion, montem sanctwm ejus. Et quoniam hoc reenum temporale non est, sed spirituale, subdit statim: Predicans praeceptum ejus; additque deinde: Dominus dicit ad me - l'ilius eus es (v, utique verus et naturalis, et non tantum per adoptionem vel participationem, ut patet tum ex proprietate vocis, tum ex singulariloquendi modo: Fé/ius meus es tu; quasi diceret: Alii sunt filii improprio et imperfecto modo,tu autem specialiter Filius meus proprius et naturalis. De quo etiam ibidem interpretatur Paulus illud 4 Reg. 7: Z/go ero illi a patrem, et ipse erit mihi an. filium; cul respondet illud Psalmi 88: 7pse imwocabit me, Pater meus es tu. Heec enim praecipue dicebantur de Christo, ut subjuncta verba declarant: Z£ ego primogenitum ponam illum, ezcelsum. pra vegibus terra, ed ponam in saculum seculi semen ejus, et thronum ejus. sicut dies celi. Et illud: Semen ejus a ciernum manebit. Et illud: Fidelis erit domus tua, et vegnum tuum, usque in eternum ante faciem «meam. Haec enim et similia de regno David predicta esse non possunt, nec de temporali quidem ejus regno, nec de alio quam de Christo vera esse, quod etiam Hebreos omnes intellexisse satis significatum est Mar. 11, quando Christo acclamabant: Benedictus, qui venit in qomine Domini; et: Benedictus quod venit regnum. patris nostri David. Sicut ergo hec omnia propter Messiam dicta intelliguntur, ita etiam ipse est de quo singulariter Pater dicit: Z'livs meus es tu, ego hodie genui te. Quo posteriori verbo serna generatio significatur, ut multi Patres exponunt; quia licet Paulus, Act. 13, de Resurrectione Christi explicet hunc locum, alii Sancti de temporali ex matre generatione, omnes tamen hos sensus littera amplectitur; cum idem secundum divinam naturam ab :eterno genitus, secundum humanam in tempore procreatus fuerit, ac a mortuis excitatus.

81

9. Emxplicatur locus Psalmi 9. — Ezplicatur locus Psalmi 4^4. — Declarant deinde Messie divinitatem verba in eodem Psalmo subjuncta secundum hebraicam veritatem; ubi nos legimus: Apprehendite disciplinam, Hebrea habent, Osculamini filium, cujus phrasis vim Hebrei hoc exemplo declarant. Ita enim intelligitur se gerere czeternus Pater, sicut rex, qui cum esset iratus civitati, eumque filius praecibus placasset, civibus volentibus sibi gratias agere, responderet: Mihi gratias agitis, imo agite filio meo. Tale est enim quod hoc loco dicit Pater: Osculamini filium ,id est, adorate eum, eique gratias agite. Addit deinde Paulus in Psalm. 44: |S' edes tua, Deus, an seculum seculi; virga, vequitatis virga vegni twi; dilemisti justitiam, et odisti iniquilatem, propterea wumit te Deus Deus tuus, etc. Unde manifeste eumdem vocat Deum seternum, qui dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et unctus est oleo letitia; prae participibus suis; quae duo non possunt convenire nisi uni et eidem, qui simul Deus et homo sit. Et ideo non possunt hee de Salomone intelligi, ut Judzi volunt, sed de Messia, cujus typus et figura Salomon fuit. Udde paraphrasis Chaldaica Messize no- men expressum habet, dicens: Zt tw rex Messia dilezisti justitiam, etc. Adjungit praeterea Paulus testimonium ex Psalmo 4101: Initio tu, Domine, terram fundasti, e opera manuum tuarum sunt cali ;loquebatur enim (nt Paulus indicat) David in eo Psalmo ad Messiam, seu ad Filium Dei, cujus incarnationem optabat, cum dicebat: 7Z'z ezurgens, Doquine, misereberis Sion, quia venit tempus amiserendi ejus. Unde eidem loquens dicit: Zzitio Lu, Domine, terram. fundasti. Et ad eumdem modum de Christo explicat illud Psalmi 96: Et adorent eum omnes Angeli ejus. Inde etiam ejus divinitatem stabiliens, quam plane totus ille Psalmus evidenter praedicat, si ad Christum referatur, ut Paulus vult. Denique Psalmo 109 habentur verba illa: Dizit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, quae de se ipso Christus interpretatus est, Matt. 22, indicans significatam esse in illis divinitatem suam, quoniam David Dominum suum vocat eum, quem filium suum futurum esse sperabat. Et Paulus ex eisdem concludit Christum esse Angelis superiorem, quod ad dexteram Dei sedere dicitur; et paraphrasis Chaldaica, ut Galatinus refert, lib. 3, cap. 5, transtulit: Dixit Dominus Verbo suo. Et antiqui Hebrei omnes intellexerunt illum Dominum, ad quem Dominus loquitur, cum inquit, Sede a deatris «eis, esse Messiam, de quo inferius subdit: Hz utero ante luciferum genui te; quibus verbis eterna generatio descripta est. Est ergo Messias Verbum Dei, et Deus ex Deo genitus.

82

3. Exponitur locus Isai., c. 9. — Secundo principaliter probatur haec veritas testimoniis Isaiae Prophete, qua tam multa sunt, ut non possint omnia sine prolixitate congeri; qusdam ergo breviter indicabo. Primum sit ex c. 9: Parvulus natus est nobis, et filius datus est molis, el. factus est principalus ejus super lwmerum, ejus, e£ vocabitur women ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, Pater futuri smculi, Princeps pacis, multiplicabitur. ejus vmperiwm, et pacis ejus non erit. finis, et super soliwm David. sedebit 4n sempiternum. Qui locus est satis expressus, licet quidam Hebrei ad Ezechiam illum detorqueant, sed facile convincuntur. Cur enim dicetur Ezechias pater futuri seculi, aut quomodo dicetur princeps pacis cujus non erit finis, cum multa bella gesserit cum Assyriis, aut quomodo regnum ejus sempiternum fuit, quod paulo post a Babyloniis dissipatum est? Unde Chaldaica expressum etiam habet hic, nomen Messic, Sed dicunt alii nomen Dei hoc loco non proprie sumi. Sed nomen Hebraicum proprium est Dei. Septuaginta etiam ita verterunt, atque in Scriptura appellatio Dei simplieiter et absolute, sine ullo addito diminuente, non tribuitur nisi vero Deo, et presertim conjuncta cum appellatione Fortis, et cum aliis quae significant majestatem. Urgent bene hoc testimonium Euseb., lib. 7 de Demonst., cap. 4, et lib. 9, cap. 8. Chrysostomus, hom. 5, de Incomprehensibili Dei natura.

83

4. Exponitur locus Isaic, c. 59. — Secundum testimonium sit ex c. 55: Deus ipse veniel, eb salvalit nos, tunc aperientur oculi cacorum, etc., ex quo constat Deum illum, venturum ad salvandos nos, esse Messiam, cujus etiam sunt propria signa illa et miracula qua ibi praedicuntur, ut supra diximus. Nec ullus prater Christum illa perfecit, neque ea Judei ab alio quam a Messia possunt expectare, cum nec ante Isaiam, nec post illum, Prophetarum ullus talia signa. operatus sit; sermonem vero ibi esse de vero Deo, constat et ex absoluta appellatione, ut dixi, et ex arliculo Deus ipse, et ex verbis quae praecesserunl: Zpsi videbunt gloriam Domini, et decorem, Dei nostri, etc.; et ita hoc loco sepe Paires utuntur. Athanasius, lib. de Incarnat. Verbi, satis post medium, et alio libro de Humanitate assumpta, in fine: JVoz 2uacius, inquit, 202 legatus, sed ipse Deus; idem lib. de communi essentia Patris et Filii; Cypr., lib. 2 contra Judaeos, cap. 7; Iren., lib. 3, c. 22; Euseb., lib. 6 de Demonstr., c. 91.

84

5. Explicatur locus Isaie, cap. 4. — Tertium testimonium sit Isai. 45: Zz £e est Deus, ei «omn est Deus absque te, vere (u es Deus abscondilus, Deus Israel Salvator; prsemiserat autem, Zwc dicit Dominus, ut intelligatur in aliüs citatis verbis non loqui Prophetam ad Deum per apostrophem vel admirationem, sed loqui Patrem ad Christum, quod clarius significarunt Septuaginta, addendo causalem notam. Dixerat enim prius Deus ad Messiam: T'raunsibunt ad te, e adorabunt te, et in te orabuni; et subdit: Quia in le est Deus, e£ noun est. Deus prater ie; et ila locutio, ix £e est JDeus, Christo propriissime accommodatur, vel quia Deus Pater est in Filio, ut exposuit Ambrosius, lib. 1 de Fide, cap. 2, et Epiphanius contra heres., c. 57, et Athan., Oratione in id, Omnia mihi tradita sunt a Patre 780; vel quia in Christi humanitate est divina persona, ut exposuit etiam Epiph. supra, et Cyril., lib. 1 in Joann., c. 15. Recte etiam di- citur Filio: Voz est Deus absque te, propter unitatem nature, quia nec Pater est Deus absque Filio, nec est alius Deus a Filio, ut recte exposuit Nazian., orat. A9, versus finem; et Hieronymus ibi, qui addit merito Christum vocari etiam absconditum Deum, propter assumpte:e humanitatis sacramentum; et Deum Israel Salvatorem, quod interpretatur Jesus; et ita exposuit huuc locum Tertullianus, contra P1axeam, cap. 13; Euseb., lib. 5 de Demonst., cap. 4; et Hilar., lib. 4 de Trin., circa finem, ubi dicit Paulum imitatum fuisse hunc locum Isaiz', cum dixit: ZErat Deus in. Christo, mundum veconcilians sibi.

85

6. Explicatur locus Isaie, c. 59. — Quarium testimonium sit ex eodem Propheta, c. 52, ubi prius verum ipsum Deum sic loquentem facit: ec dicit Dominus Deus: In "EH gyptum descendit populus aeus in principio, etc.; et infra subdit: Z/go ipse, qui loguebar, ecce adsum. ldem ergo Deus, qui antea per Prophetas loquebatur, quem populus Israel colebat, postea per incarnationem apparuit. Ut enim intelligatur sermonem esse de praesentia Dei per incarnationem etadventum Messie, subdit Propheta: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis pacem, anwuntiantis bona. Et infra: Consolatus est Domius populum. swwm, vedemit Jerusalem, paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes | fines terre salutare Dei nostri. Ponderavit hunc locum Soter. Papa, epist. 4 decretali; Chrysost., hom. 5 in Marc.; Cyril., lib. de Incarnatione Unigenit., c. 2; Euseb., lib. 6 de Demonst., cap. 24, et optime Tertul., lib. 4 contra Marcionem, cap. 13.

86

7. Explicatur locus Jeremie, cap. 93. — Tertio principaliter ex Jerem., c. 293: Zoc est 1omen, quod vocabunt eum, Dominus justus 10ster: ubi habetur nomen Tetragrammaton, quod est proprium Dei, et manifeste est. sermo de Messia, ut etiam Hebraei confitentur, et bene Hieronymus exponit. Et similia verba habentur e. 33, quanquam in ea lectione aliqua varietas sit. Hebrei enim legunt. Hoc est nomen quod vocabit eum, Dominus justus noster. Tamen prior lectio frequentior est, et in Vulgata, et apud Septuaginta, et Chaldeum, et est textui magis consentanea in c. 23, ubi nulla reperitur varietas. Ac denique admissa illa lectio trahi potest in eumdem sensum, scilicet: Salvabitur Juda et Israel, et Dominus justus noster hoc nomine vocabit eam, scilicet salvatam et redemptam; ille autem Dominus justus noster, Messias est venturus ad illam liberandam.

87

8. Confirmatur ex Baruch 3: Hic est Deus noster, usque ad illud: EZ£ cum hominibus conversatus est; ubi aperte loquitur de vero Deo Israel, qui legem dedit populo suo, quem postea diei cum hominibus conversatum, scilicet, hominem factum. Nam, nisi de hac speciali apparitione loqueretur, sed de alia forte, quae mediis Angelis fieri solet in corporibus assumptis, vel per solam imaginariam aut sensibilem representationem, non diceret: Post hcec in terris visus est; mullo enim ante legem datam fuerat illo modo in terris visus, et cum Abraham, Jacob, et aliis sanctis hominibus conversatus; loquitur ergo de singulari mysterio incarnationis, ut recte Nazian., orat. 36, quae est 4 de Theologia, circa medium, et orat. trigesima nona, non longe a fine; Cyprian., libro secundo ad Quirinum, c. sexto; Chrys., homil. Quod Christus sit Deus, et hom. 5, de Incomprensibili Dei natura; Euseb., lib. 6 de Demonst., c. 19; August., 18 de Civit., c. 33; Lactant., lib. 4 de Vera relig., c. 13, ubi alia etiam adducit testimonia. Verum est Jud:os non admittere hune librum Baruch in canone Scripturarum; nos autem de fide supponimus esse librum canonicum, quod alio loco probandum est.

88

9. Locus Zacharie, cap. 9. — Quarto arguitur ex aliis Prophetis; primum testimonium sit ex Zach. 2: Zec dicit Dominus emercitum - Post gloriam misit me ad gentes, que epoliaverunt vos: et infra: Lauda, e£. leave, filia Sion, quia ego venio et habitabo 4n anedio tui,ait Dominus, et applicabuntur gentes anulie ad Dominum die illa, eb erunt, inihi $n. populum, et. habitabo i medio tui, eb. scies quia Domnus exercituum misit 41e ad (e. Ubi Deus et Dominus exercituum missus dicitur a Deo exercituum, ad salvandas gentes, et congregandam Ecclesiam ex Judwis et gentibus. Est ergo apertus locus de divinitate Messic, ut recte ibi Hieron. et Euseb., lib. 2, de Demonst., cap. 2, demonst. 18, et lib. 5, cap. 25 et 26, lib. 6, cap. decimo septimo; Ambrosius, 2 de Fide, cap. 3; Augustinus, 20 de Civit., cap. ult.

89

10. Explicatur alius locus Zacharie, c. 19. —Secundum testimonium sit ex eodem, cap. 12: E ffundam super douumn. David, et. super habitatores Jerusalem spiritum. gratiae et prectim; e£ aspicient ad me, quem confizerunt. Ubi verus Deus est qui loquitur, et promittit se daturum spiritum suum; et tamen dicit se esse crucifigendum, ut bene exponit Cypria.- nus, lib. 2 Contra Judeos, cap. 20; et Euseb., lib. 8 de Demonst., 4; August., lib. 20 de Civit., cap. 30.

90

11. Tertium sit ex eodem, cap. 13, ubi in principio inquit: Z/ erit in die illa, dicit Dominus exercitum, disperdam nomina idolorum de terra. Et postea circa finem subdit: Quid eunt plage iste in medio manuwm tuarum? et dicet: His plagatus sum in medio eorum qui diligebant 2; quem locum notant ibi Hieronymus, Rupert., et alii expositores; et D. Thom.,in id Psalm. 91, Foderunt mauus meas.

91

12. Exponitur locus Mich., cap. ult.—- Ultimum sumi potest ex Mich. 5: Z/ ex te egredietur aihi Dua (sermo est de Bethlehem) gu sit dominator in Israel; ubi clare est sermo de Christo et Messia, ut etiam Pharisei Herod: responderunt, Matth. 4, et tamen de eodem statim subdit: Zgressus ejus ab initio a diebus cternitatis, nimirum secundum divinitatem, et eternam generationem, ut eleganter ibi exponit Hieronymus, et Eusebius, libro septimo de Demonstration., capite quarto; dictio enim 1lla ab 2xitio, proprie dicta, et praesertim conjuncta cum alia partieula, a diebus elernitatis, significat existentiam sine principio; sicut Eccles. 24: A0 initio et aute secula creata sum. Ad haec testimonia variis modis conantur respondere Judei, sed non oportet in eis confutandis immorari, tum quia nihil afferunt verisimile aut probabile; tum etiam quia, ubi tot sunt testimonia Seripturarum, qua se mutuo juvant et explicant, omnia simul consideranda, et proprietas verborum, quoad fieri possit, tenenda est; quibus observatis nullus tergiversari poterit, nisi aperte velit veritati resistere.

Sectio 4

Solvuntur obiectiones
92

SECTIO IV. Solvuntur objectiones.

93

1. Contra veritatem hauc objici possunt imprimis omnia qua contra veram divinitatem Verbi divini Ariani solent objicere. Sed haec cum in materia de Trinitate proprium locum habeant, non senta nobis pertractanda. Deinde illa etiam argumenta objici possunt, qux» probare contendunt non posse eumdem esse verum Deum et hominem, et consequenter cum Messias sit verus homo, non posse etiam esse verum Deum. Sed hsc attingunt mysterium ipsum incarnationis ac ejus modum; et ideo in quaest. 2 relinquenda sunt.

94

2. Objectio Judaeorum. — Unum ergo tantum video posse objici a Judaeis ex Deuter. 14, ubi sic dicitur: Prophetam de gente tua, et de fratribus wis, sicué «ne, suscitabit tibi Dominus Deus tuus; quem Prophetam esse Christum interpretati sunt Petrus, et Stephan., Actor. 4 et 7; imo ad eum locum videtur allusisse Christus, cum dixit, Joan. 5: $7 credidisselis Moysi, crederetis e. mihi; de qme enim ille scripsit, ut notavit Cyprianus, lib. 4 Gontra Judsos, cap. 18. At vero ibi indicat Moyses Prophetam illum non esse futurum Deum, tum quia dicit sibi futurum similem, atque adeo purum hominem, sicut ipse erat; ium maxime quia subdit: Zpswm audies, ut pelist) a Domino Deo tuo in Horeó, quando divisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei 7460; ed at. Dominus: Bene omnia sunk locuti, Prophetam. suscitabo eis similem tui, etc. Ergo ille Propheta non erat futurus Dominus Deus, nam populus petebat ne sibi Dominus loqueretur, ac Deus admittit petitionem, dicens se daturum Prophetam, et per illum locuturum. Respondetur ex Tertull., lib. 4 Contra Marcion., cap. 22; et Iren., lib. 3, cap. 12; Clem. Alex., lib. 4 Padago., cap. 7; Justin., q. 101, ad gentes; et August., 16 contra Faust., cap. 15 et 18, ibi solum dici Prophetam illum futurum fuisse verum hominem, Prophetam, legislatorem, et mediatorem inter homines ac Deum, et ita similem Moysi et in natura et in officio; non vero oportet ut in omnibus aliis conditionibus futurus esset omnino similis, alias nec fuisset Redemptor, nec natus ex Virgine, nec in similibus perfectionibus Moysem superasset. Quamvis ergo ibi Moyses expresse non doceat Prophetam illum futurum Deum, quia rudis populus capax non erat tanü mysterii; non tamen hoc negat; nam quod postea significat, Deum per se populo non esse locutarum, sensus est, non locuturum eo modo quo antea, quasi per divinitatem ipsam, et signis, ac prodigiis illam indicantibus, sed locuturum humana voce per humanam naturam ex eorum genere assumptam; quo non excluditur quin ille Propheta, Deus simul futurus esset et verus homo. Ex his ergo sufficienter ostensum relinquitur contra omnes incarnationis mysterium esse factum.

Back to TopNext