Table of Contents
Commentarius in summa theologiae
Pars 3
Quaestio 26
Praeambulum
Hanc quaestionem addidit hoc loco D. Thomas, solum ut hanc mediatoris appellationem explicaret. Breviter autem eam expedit, quia, licet nomen diversum sit, res tamen, quae per illud significatur, non est alia ab iis quae in superioribus explicata sunt. Et ideo de re hac specialem disputationem non instituemus, sed solum, D. Thomae litteram explicando, propriam hujus vocis significationem et usum ostendemus.
Articulus 1
1. Duo in hoc titulo continentur: alterum est, an Christus sit mediator; alterum est, an praeter illum sint alii mediatores. Indicat autem S. Thom. distinctionem mediatoris, scilicet. perfective, et dispositive seu ministerialiter. Et respondet solum Christum esse mediatorem perfectum, seu perfective; praeter eum vero, esse alios ministros, qui dispositive seu imperfecte, et per quamdam participationem dici possunt mediatores.
2. Pro cujus doctrinae intelligentia advertendum est, nomen mediatoris in propria significatione, qua D. Thomas hic usus est, esse nomen non substantiae, sed muneris et officii. Proprie enim mediator dicitur, qui inter duas personas intercedit, ut eas aliquo modo conjungat, vel in aliquo pacto aut negotio consentientes efficiat. Interdum vero usurpatur nomen mediatoris ad significandum substantiale medium, seu vinculum inter duas et ex- treme distantes substantias. Et hoc modo dici potest Christus substantialis mediator Dei et hominum, quia in eo humana et divina natura substantialiter conjunctae sunt, ut loquitur Chrysostomus, hom. 7 in 1 ep. ad Timot.; et, Amb., in eamdem epist., c. 2, exponens illa verba: Unus Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et ad eumdem modum Augustinus, 1l. 9 de Civit., cap. 15, dicit Christum fuisse medium, non solum ratione substantiae, quia fuit Deus et homo; sed etiam ratione status, quia simul beatus et rmortalis fuit. Unde ibidem subdit, bonos Angelos non esse medios inter nos et Deum, quia immortales sunt et beati; Angelos autem malos quodammodo esse medios, quia immortales sunt, in quo cum Dco conveniunt, et miseri, ac penitus subjecti, in quo nobiscum aliquo modo communicant. Quanquam alia ratione considerando et ampliando hanc mediatoris, seu potius medii, significationem, Angeli beati etiam dici possint mediatores inter nos et Deum, quia natura inferiores sunt eo, nobis autem superiores, et cum illo communem habent naturam spiritus et incorruptionis; nobiscum vero rationem creaturae indigentis divina gratia et influxu, ut hic D. Thomas, ad 2, docuit, exponens Dionys., 4c. de Divin. nomin.
3. Omissa vero hac substantiali mediatione, quae impropria est, munus mediatoris (si generatim loquamur) latissime patet; proprie tamen sic significat eum, qui inter personas dissidentes intercedit, ut eas inter se conciliet. Quod variis modis fieri potest, scilicet, rogando, intercedendo, conditiones seu leges amicitiae proponendo, ac denique satisfaciendo parti laesae, et ipsam reconciliationem et amicitiam perficiendo.
4. Ex quibus intelligitur primo, solum Christum esse perfectum mediatorem inter Deum ct homines. Dissidebant enim inter se, et tota natura humana erat Deo invisa et inimica; ipse vero proilla Deo satisfecit, et quantum in ipso est, inimicias abstulit, amicitiamque perfecit; et hic est sensus Pauli, 4 Tim. 2, dicentis, Christum esse unicum mediatoremDei et hominum, ut recte D. Thomas hic exponit; et idem intendunt Chrysostomus et Ambrosius et alii expositores in illum locum. Quanquam, quia ad exercendum hoc perfecto modo mediatoris munus necessarium fuit humanam et, divinam naturam, in se substantialiter copulare, ideo utramque rationem mediatoris, scilicet substantia, et officio, dicit Patres inter se conjun- gunt, et alleram ex altera pendere docent. Et eodem fere modo loquitur Augustinus, cit. loco; et Fulg., de Fide ad Pet,, c. 2; et Cyril., dial. 1 de Trin., non longe a principio; clarius l. 12 Thesaur., c. 10; Epiphan., in Ancor.; Hilar., 1. 9 de Trin., in princip.
5. Unde etiam constat hanc rationem vel munus mediatoris idem omnino esse in praesenti materia cum munere Redemptoris, quod in Christum perfectissime convenire, ipsiusque proprium esse, supra satis ostensum est, cum de Christi satisfactione et merito ageremus. Et ideo plutra hoc loco addere non est necesse. Et ad hoc munus etiam mediatoris spectant, quae de Christi oratione et pro nobis intercessione diximus.Nam in hoc etiamperfectissimam rationem mediatoris habuit: Accedit enim per semetipsum ad Deum ad interpellandum pro nobis. Huc denique spectant quae de illius sacerdotio et potestate ad ferendas leges diximus. Nam, quatenus summus sacerdos est, pro hominibus est constitutus in iis quae sunt ad Deum; quatenus vero est legislator, proposuit nobis conditiones pacis et faederis, ac media necessaria ut amicitiam cum Deo ineamus; propter; quod Malac.3 dicitur Angetus testamenti. Et ad Heb. 9 et 12, mediator novi testamenti appellatur.
6. Secundo, colligitur ex dictis, quanquam haec perfecta ratio mediatoris, Christi sit propria, quamdam tamen participationem ejus, seu ministerium tam Angelis quam hominibus communicari. Et hoc modo alios etiam posse mediatores appellari. Nam, sicut Christus est luz vera quae illuminrat omnem hominen, etnihilominus ipse dixit discipulis suis: Vos estis lus mundi; et sicut ille est pastor bonus et verus magister, et tamen alios constituit Doctores et Pastores; ita ipse est mediator perfectus, et nihilominus alios vult esse mediatores, vel, ut Paulus vocat, adjutores, 1 Cor. 3. Hoc igitur modo Angeli sancti dici possunt mediatores inter nos et Deum. Primo quidem, quia pro nobis orant, nostrasque orationes Deo offerunt. Secundo, quia nos custodiunt, et a malo avertunt, et ad bonum aliquo modo disponunt ut constat ex c. Tobiae 12, Daniel. 10, Psalm. 90, Zach. 1, Matth. 18, Apoc. 8; et ita loquitur Dion., 4 c. de Divin. nomin. Deinde Sancti etiam beati, et cum Christo regnantes, possunt aliquo modo dici mediatores nostri, quia pro nobis orant et intercedunt, nostrasque orationes Deo repraesentant juxta illud Apoc. 5: Zabentes phial s aurcas plenas odoramentorum, quee sunt orationes Sanctorum. De qua re, quoniam propriam disputationem requirit, alius erit commodior dicendi locus.
1. Solum est hic observanda differentia inter Christum et alios Dei deprecatores. Nam ipse per seipsum accedit, alii per ipsum, ejusque merito nixi et fundati; quia nemo venit ad Paítrem nisi per me ipsum, Joan. 4, necpetere debet nisi in nomine ejus, Joan. 17. Et propterea dixit Bernar., in serm. superilla verba: Signum magnum apparuit in callo, esse Virginem mediatricem ad mediatorem ipsum. Deque sacerdotes et ministri Christi dici possunt aliquo modo mediatores, quia intercedunt inter Deum et populum, et homines disponunt, eisque applicant Christi redemptionem tanquam mysteriorum Dei dispensatores, et hoc modo Moyses dicitur medius inter Deum et populum, Deut. 5, ut hic exponit D. Thomas, ad 1; et eodem modo dicitur ad Gal. 8: Lea data per Angelos in manu mediatoris, scilicet, Moysis, ut sentit Cyrillus Alex., 1. 13 Thes., c. 10; indicat Greg. Naz., orat. 6, coram Greg. Nys. Et juxta haec interpretandus est Augustinus, 21. contra Parmen., c. 8, ubi negat Paulum vel Apostolos esse mediatores, sed solum Christum. Intelligit enim de mediatore perfecto; non excludit tamen ministros, qui dum pro Christo legatione funguntur, ut homines Deo reconcilient, 2 ad Cor. 5, secundarii seu ministeriales mediatores dici possunt ut diserte docuit Cyril. Alexand., lib. 12 Thes., capite decimo. Et ex his locutiones etiam argumentorum relinquuntur expositae.
Articulus 2
1. Respondet divus Thomas Christum non posse dici mediatorem ut Deum, sed ut hominem, quod satis dilucide in articulo probat. In cujus expositione plura hoc loco dicere non oporteret, nisi corrigendi essent haeretici hujus temporis, qui imperite satis de Christo mediatore loquuntur. Quidam enim ex eis affirmant humanitatem fuisse mediatricem. Alii divinitati, vel Christo ut Deo hoc munus tribuunt, ut referunt Canis., l. 1 de Corruptel. verb. Dei, in proosmio; et Robert. Bell., tom. 1 Contr., l. 1 de Christo mediatore, ubi fuse contra hos haereticos disputat. Si tamen prae oculis habeantur principia supra posita, quaest. 16, de communicatione idiomatum, non oportebit hoc loco immorari, sed veras propositiones colligere, quae ex dictis principiis facile elici possunt.
2. Primo ergo dicendum est, hunc hominem Christum esse mediatorem Dei et hominum. Haec est de fide, ut patet ex d. art. praeced., et habetur expresse 1 ad Tim. 2.
3. Secundo, hinc sequitur, absolute et simpliciter concedi posse et debere Verbum et Deum esse mediatorem Dei et hominum; quia quod absolute dicitur de homine Christo, dicitur per communicationem idiomatum de Verbo et Deo, praesertim ubi nihil est quod repugnet, ut revera contingit in hoc praedicato, mediator. Denique Verbum et Deus absolute dicitur Redemptor et Pontifex noster, et pro nobis suum sanguinem effudisse, ut in superioribus saepe dictum est, et satis expresse habetur Act. 22, 1 ad Cor. 2, ad Philip. 2.
4. Tertio dicendum est, eum qui est mediator, et exercuit opera mediatoris, esse Deum hominem, ita ut principium guod talium operum sit Deus, seu hic homo, formale autem principium quo exercuit opera mediatoris, sit humanitas. Haec est mens D. Thomae hic et omnium Theologorum in 3, dist. 19; et Aug., locis statim citandis. Et probatur facile prior pars, nam in Christo tantum est una persona divina, quae est Deus et homo; sed esse mediatorem est proprium munus personae, quia illius est operari tanquam principium quod. Deinde supra variis locis, praeserlim q. 1, art. 2, late ostensum est, non potuisse Christum esse perfectum Redemptorem et satisfactorem, nisi esset divina persona, a qua valor satisfactionis et perfecta justitia originem traxit; sed hoc idem est munus perfecti mediatoris; ergo. Altera vero pars probatur, praeter rationem D. Thomae, quia actiones mediatoris, quae sunt mereri. satisfacere, sacrificium offerre, interpellare, dicunt habitudinem ad personam superioris naturae et voluntatis; ergo formale principium talium operationum non potest esse divinitas, ut in superioribus etiam ostensum est; ergo formale principium, per quod convenit Christo munus mediatoris, non potest esse divinitas, sed humanitas.
5. Quarto, consequenter fit neque divinitatem, neque humanitatem in abstracto posse dici mediatorem seu mediatricem. Probatur, quia neque divinitas, neque humanitas meretur, nec satisfacit. Irtem neutra illarum supponit pro persona quae est Deus et homo; humanitas praeterea per se non est sufficiens ad munus mediatoris, quia per se non potest satisfacere Deo de rigore justitiae, cum ex vi suae significationis dignitatem personae divinae non includat; divinitas vero nec proprie est principium quod, nec quo, operum mediatoris; ergo in rigore et proprietate sermonis non potest dici mediator.
6. Quinto, Deus, aut Verbum, in quantum Deus, non potest dici mediator, ut recte hic D. Thomas docet, cum Augustino, l. 10 Conf., c. 43, et ser. 11 de Verbis Apostoli, et 1. 9 de Gratia Christ., c. 98. Quibus locis ad hoc comprobandum ponderat, ideo Paulum, 1 ad Tim. 2, dixisse: Unus mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus, ut indicaret Christum non Deum, sed ut hominem esse media- torem. Et ratio ex dictis est aperta; nam quae conveniunt Christo per humanam naturam, non possunt dici de Christo aut Deo cum reduplicatione seu determinatione divinitatis, quia haec ipsa reduplicatio contrarium significat, scilicet, tale praedicatum in divinitate, seu per divinitatem, ut per formam, Christo convenire, ut in dicta q. 16 ostensum est.
7. Sexto, hinc concluditur Christum, ut hominem, vel ut hunc hominem, includendo hoc suppositum in humanitate subsistens, esse mediatorem. Quod ex dictis satis constat.
8. Dubium.—Responsio.—Indicat autem D. Thomas, in solut. ad 1, breve dubium, scilicet an concedi possit Christum, in quantum Deum hominem, esse mediatorem. Et non respondet in forma, sed solum ait, cum Christus, in quantum homo, dicitur esse mediator, non excludi consortium divinitatis ab humana natura, quia alias excluderetur gratia unionis, ratione cujus humanitas habuit ut potuerit esse principium operationum mediatoris. Es hac vero doctrina colligitur, propositionem illam habere convenientem sensum, et esse concedendam. Quia non est sensus illius, divinitatem et humanitatem esse for- male principium harum operationum, sed dignitatem Dei et naturam hominis necessarias fuisse, simulque convenisse ad munus et opera perfecti mediatoris; unamquamque tamen modo sibi proportionato, naturam ut, formale principium satisfactionis et meriti; personam vero, ut radicem et fontem infiniti valoris, et dignitatis talis satisfactionis, et meriti in perfecto mediatore necessarii. Quo sensu dixit Augustinus, hom. de Ovibus, c. 12, in tom. 9: Aediator Dei et homiuum, quia Deus cum Patre, homo cun hominibus, non mediator homo prater deitaten, non aediator Deus prater humanitatem; divinitas sine bumanitate non est mediatriv, negue humanitas sine divinitate, sed inter humanitatem solam, et divinitatem solam, mediatria est humana divinitas, et divina hunanitas. Quae posteriora verba minus propria sunt, et per priora sunt explicanda; abstractis enim vocibus, pro concretis utitur. Et propter eamdem causam dixit Leo Papa: Si non esset Deus, non afferret remedium, etc. Quae cum mulltis aliis late supra tractavimus, quaest. 1, artic. 2. Haec igitur de Incarnatione ad incarnati Verbi et augustissimae matris ejus gloriam dicta sint.