Prooemium
Prooemium
Post tractatum de Gratia, convenienti ordine sequitur ut de virtute fidei disseramus. Est enim gratia, secundum essentiam suam, forma quaedam principalis sui ordinis, quae per virtutes infusas, tanquam per facultates suas operatur. Inter has autem virtutes primum locum obtinet fides, non dignitatis, major enim est charitas, 1 ad Corinth. 13; sed generationis et ordinis, nam est fundamentum et basis totius aedificii spiritualis, propter quod substantia rerum sperandarum dicitur, ad Hebr. 11. Et ideo in ordine etiam doctrinae primum locum obtinet inter virtutes infusas et Theologales. Disputant autem de hac virtute Theologi cum Magistro, in 3, d. 23, 24 et 25 ; copiosius, et meliori methodo divus Thomas 2. 2, a q. 1 usque ad 16; Alex. Alens., 3 p., q. 64, alias 74. Multa etiam de hac virtute attingunt, qui his temporibus contra haereticos scripserunt, maxime ubi tractant de fide justificante; praesertim hoffensis, art. 1 contra Lutherum; et Albertus Pighius, controvers. 2; et Stapletonius, libr. 8 de Justificatione, et toto opere de Demonstratione principiorum fidei; et Driedo, de Dogmatibus fidei; Bellarminus, tomo A4, controversia tertia generali. Michael Medina etiam integrum scripsit opus de recta in Deum fide. Antiqui etiam Patres plures tractatus et libros de fide nobis reliquerunt ; nam Damascenus quatuor libros de fide scripsit; Augustinus de fide et Symbolo, et alium de fide contra Manichaeos, et alium de utilitate credendi ; et Theod., serm. 1 de Curationibus ad Graecos. Si quis autem recte consideret, Patres in his operibus, non tam de ipsa virtute fidei, quam de mysteris religionis et fidei Christianae disputant ; quomodo multi etiam alii scripserunt varia opera pro fide Christiana, et contra idola, aliosque errores infidelium,; ut Justinus, Cyprianus, Tertullianus et alii. Nos autem in praesenti, non in hoc sensu de fide tractamus, id est, de mysteriis fidei, hoc enim totius Theologiae negotium est; sed de ipsa virtute, qua credimus mysteria fidei, disputamus, ut ex sequenti disputatione plenius constabit. Dividimus autem hunc tractatum in duas partes : unam speculativam, moralem alteram.
On this page