Disputatio 1
Disputatio 1
De objecto huius doctrinae et variis acceptionibus fidei
Ad perspicuitatem et intelligentiam cujuscumque doctrinae, duo sunt imprimis necessaria. Unum est, praecognoscere objectum cujus cognitio intenditur, nam est veluti finis et scopus totius doctrinae. Aliud est distinguere voces, et auferre ambiguitatem earum, ne propter earum aequivocationem obscura et inefficax sit disputatio. Haec igitur duo in praesenti disputatione praestanda sunt; proposuimus enim tractare de Fide; vox autem fides, ex communi omnium sententia, variis modis accipi solet, et ideo necessarium est prius ejus significata distinguere, et ex illis concludere, et quasi separare proprium objectum circa quod praesens doctrina versatur.
Sectio 1
Quibus modis proprie et catholice fides accipiatur
1. Non conveniunt auctores in recensendis fidei significatis. — Quamvis, ut dixi, vox fides sit multiplex et ambigua, nihilominus in cnumerandis ejus significatis auctores, etiam Catholici, non conveniunt; Alex. enim Alens., in 3 part., q. 64, memb. 1, undecim fidei acceptiones enumerat. Bonaventura vero, in 3, dist. 23, dub. 2, circa litteram, ponit tantum decem , nam quintam et ultimam ad unam revocat; et idem sentit ibi Gabriel, q. 2, nam licet prius simpliciter referat et sequi videatur Alensem, postea in enumeratione Bonaventuram imitatur; at vero Vega, quaest. 1 de Justif., in principio, novem significationes ponit, addendo nonnullas superioribus, et aliquas ex illis omittendo; et eodem fere modo Castr., contra haercs., verb. 7ides, reducit haec significata ad septem. Idem fere Roffens, et Albertus Pyghius, loco citato; Scotus vero, lib. 2 de Natur. et grat., cap. 6, hanc multiplicationem impugnat. et duo tantum significata fidei admittit, scilicet, quatenus significat vel fidelitatem, vel assensum in aliquo testimonio fundatum, et idem fere habet Medina, lib. 1 de Recta in Deum fide, cap. 1. Sed quamvis fortasse haec duo significata praecipua sint, nihilominus negare non possumus extensam esse hanc vocem ad ala multa significanda, quod breviter declarare necessarium est, quia ad impugnandos errores erit valde utile et opportunum.
2. Prima assertio biparlita, quod fides ad voluntatem et ad intellectum refertur. — Prior pars certa. — De posteriori dubitant Budeeus et Valla. — Suadetur tamen primo ez usu Latinorum. — Secundo ex Phülosophis. — Tertio ex Patribus. — Quarto ex Scriptura. — Quinto ex ratione. — Dico ergo primo vocem fides, in omni proprietate sumptam, interdum significare perfectionem voluntatis, aliquando vero intellectus. De priori parte neque haeretici neque Catholici dubitant, et ideo illam omitto, latius probandam et explicandam in sequenti assertione; de posteriori autem parte dubitant nonnulli etiam Catholici, saltem quantum spectat ad latinam proprietatem vocis; nam Budaeus, in Annotat. ad Pandect., l. 1 de Servo corrupto, cum Laur. Valla, lib. 5 Elegant., cap. 30, existimat hanc vocem proprie non significare intellectus persuasionem, seu assensum, sed a fidelibus ad hoc significandum esse accommodatam. Nihilominus tamen pars proposita certa est, primo ex usu Latinorum ; nam Cicero, lib. 2 de Divinat., dixit insanorum vitiis non esse adhibendam fidem, id est, assensum, credulitatem; unde Virgilius, in 4 AEncid. : "Credo quidem (nec vaua fides) genus esse Deorum :" et habere fidem alicui, apud probatos bLatinos, idem est quod assentiri dictis ejus, ut ex Terentio et aliis videre licet in Calepin., verb. Fides. Secundo etiam Philosophi, cum Boetio, definiunt argumentum esse orationem quae rei dubiae facit fidem; et apud Aristotelem, sect. 18 Problem., q. 3, legimus fidem perfacilem esse quam testimonium facit; testimonium autem facit assensum et creduhtatem. Tertio hic usus hujus vocis frequentissimus est apud Patres; Augustinus, de Spiritu et litter., capit. 31, expresse ponit distinctionem duplicis fidei : una est, qua fideliter promittimus alteri ; alia, qua credimus dicenti; idem habet lib. de Mendac., c. 20, et Epist. 19 ad Hieronymum. Item Isidorus, lib. 8 Etymolog., cap. 2; Nazianzenus, orat. 45, cum dicit fidem non habere demonstrationem ; Chrysostomus et alii expositores communiter, ad Hebr. 11, et in aliis locis Scripturae statim citandis. Quarto, et quod ad nos maxime spectat, hic est frequens usus Scriptura, etiam cum loquitur de fide justificante, quidquid haeretici contendant; id patet ex Paulo, ad Heb. 11, nam cum dixisset in fine cap. 10: "Justus autem ex fide vivit", subdit in principio 11: "Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium", quam descriptionem postea suo loco latius expendemus; nunc illa particula, argumentum, ad rem maxime facit, nam aperte significat opus intellectus, sicut etiam vox graeca BDeyyo, quam exponunt Patres Graeci, idem est ac convictio, et firmus assensus. Deinde subjungit D. Paulus : "Fide intelligimus aptata esse secula verbo DET" ; ergo fides ad intellectum pertinet. Denique addit: "Sine fide impossibile est placere Deo", et reddit rationem, quia : "Accedentem ad Deum, oportet credere quia est", quod non spectat ad voluntatem, ut per se constat. Est etiam optimum testimonium ad Rom. 4, ubi de Abraham dicit Paulus : "Confortatus est fide plenissime, sciens quia qui promisit potens est et facere" ; scire autem seu cognoscere inteilectus est, et loquitur de fide, per quam Abraham justificatus est, et plane eodem sensu loquitur de eadem fide in tota illa epistola; unde 2 ad Cor. 5, fidem opponit visioni, dicens : "Per fidem ambulumus, et non per speciem" ; et c. 10, ratione fidei dicit "captivari intellectum in obsequium Christi" ; et 4 ad Cor. 13, propter fidem dicit: "Ex parte cognoscimus", etc. Acdenique Christus Dominus, Matth. 9, cum interrogasset a quibusdam petentibus sanitatem : "Creditis quia hoc possum faucere vobis" ? et illi affirmando respondissent, subjungit : "Secundum fidem vestram fiat vobis". Alia loca attuli, lib. 8 de Grat., cap. 15, num. 2. Unde concluditur ratio, credere aliquid esse verum, vel esse possibile, vel simpliciter esse, est intellectus munus ; sed hoc est munus fidei, ui ex citatis testimoniis constat ; ergo.
3. Quod. fides ad voluntatem relata fidelitatem et fiduciam importat. — De fidelitate. — Secundo, dicendum est vocem fidei, etiam ut significat perfectionem voluntatis, plura significare; haec probari potest, quia haec vox et fidelitatem et fiduciam significat. Sed utrumque horum non est aque certum, et ideo sigillatim de illis dicendum est. Primo ergo notissimum est fidelitatem ad voluntatem pertinere ; est enim quaedam virtus moralis, quae praebet constantiam in servandis promissis; haec ergo virtus fides a Latinis appellatur; unde Cicero, in libro primo Officior. : Fides est dictorum et conventorum constantia et veritas ; imo ibi conjectat fidem inde dictam esse, quia per eam fit quod dicitur, insinuans etiam hanc fuisse primam vocis impositionem, quod etiam placuit Augustino in locis citatis, et Epistola tertia ad Hieronymum, et sequitur Isidorus; et apud Jurisperitos, et prasertim in jure civili est frequens heec significatio. In divina etiam Scriptura passim invenitur haec acceptio, Levit. 6: Anima quae negaverit depositum fidei sue commissum, reddet, etc., id est fidelitati suae ; Eccles. 27 : Qui recelat arcana, fidem perdit, id est, idelitatem; et eodem modo intelligunt communiter Concilia et Patres, ut tractando de voto dixi, libro primo, cap. 13, et lib. 4, capite primo, juxta illud 14 ad Timoth. 5: Habentes damnationem, quia primam fidem. id est, fidelitatem ex voto debitam, irritam fecerunt. Denique hoc modo attribuitur fides Deo, ad Rom. 3: Numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuavit? ei ab hac denominatur Deus fidelis, neque enim Deus est capax propriae fidei intellectualis.
A. Esxtenditur predicta significatio ad veritatem. — Ttem eatenditur ad objectum ejus, et ad obligationem ejusdem veritatis amplendee, et ad conscientiam et ad fidem instrumentorum. — Et ex hac significatione derivata est haec vox ad alia significanda, propter affinitatem vel analogiam, quae ab aliis auctoribus numerantur inter varias acceptiones hujus vocis; commode autem possunt ad hanc revocari, nam imprimis derivata est haec vox ad significandam veritatem, quae est etiam virtus moralis, quia vel non est distincta a fidelitate, vel est illi valde aftinis, ut sumitur ex divo Thoma 2. 2, quaestione 109, adjunctis quae notat Cajetanus, q. 113, in principio; et Antonin., 4 p., tit. 5, cap. 16; et ita Paulus, in d. loco ad Romanos tertio, ut probet fidem Dei non evacuari, dicit: "Est autem Deus verax",; et Apocalyp. 10, Christus appellatur "festis fidelis", id est verax. Et hinc ulterius extenditur haec vox ad significandum objectum fidelitatis, seu veritatis, et sic dicitur significare promissionem ipsam, quatenus fideli intentione fieri debet, et postea impleri; et sic intelligunt multi citata verba: Primam fidem irritam fecerunt ; et eodem modo solet fides attribui verbis ipsis quatenus in ipsis est verias objectiva respectu virtutis moralis veritatis. Sic dicitur Jeremiae septimo: "Periit fides, et non est iuventa in ore eorum". Praeterea, quia in quocumque munere recte praestando invenitur quaedam moralis obligatio, et quasi implicita pactio, ideo, qui satisfacit suo muneri, solet fidelis appellari, quod est frequens in Evangelio, Matth. 25, et Luc. 19: "Huge, serve bone et fidelis" ; 1 ad Corinth. 4: "Hic jam queritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur". Denique, quia proxima obligatio recte operandi ex conscientia nascitur, solet etiam conscientia nomine fidei significari, ad Rom. 14: "Quod non est ex fide, peccatum est", id est, quod non est secundum conscientiam, quamvis haec deductio possit etiam aliunde sumi, ut statim dicam. Solet etiam fides attribui publicis instrumentis, sicut sunt in jure tituli de Fide instrument., quatenus in eis est veritas moraliter certa, et consequenter auctoritas sufficiens ad probandam veritatem ; quae omnia spectant ad primam illam hujus vocis significationem ad voluntatem pertinentem.
5. Quoad significatum fiducie alii admittunt. — De altera vero pertinente ad significationem fiduciae, est controversia non contemnenda propter haereticos hujus temporis, qui abutuntur hac significatione, et in illa volunt accipi nomen fidei in Scriptura sacra, ubicumque de fide justificante loquitur. Multi vero Catholici, licet in hoc ab haereticis discrepent, putant saepe accipi in Scriptura fidem pro fiducia: ita tenet Vega supra, et lib. 9 in Tridentinum, cap. 28; et Casal., de Quadripart. justit., 1p., lib. 2, cap. 5; et Jans. in Concord., cap. 30, 32 et 35; et moderni expositores divi Thomae 2. 2, in principio; et praecipue adducunt illud Jacobi primo: Postulet autem in fide nihil heesitans, quia fides catholica non habet pro objecto impetrationem orationis, ut certo credat illam esse fu- turam; ergo non potest in hoc sensu postulari a fideli orante, ut non haesitet in fide; ergo sensus est ut non haesitet in fiducia. Quomodo videtur etiam intelligi illud Luc. decimo septimo: $$ habueritis fidem, etc., non enim potest de credulitate intelligi, et propter eamdem rationem, et quia non omnis qui credit, impetrat miraculum, sed qui habet specialem fiduciam; et de hac etiam videtur intelligi reprehensio Christi, Matth. 14: "Modicae fidei, quare dubitasti" non enim potest intelligi de dubitatione in assensu fidei divinae, quia illa dubitatio corrumpit fidem; unde non diceretur sic dubitans modica fidei, sed nullius fidei, et plane infidelis; intelligitur ergo de trepidatione in fiducia; cujus etiam signum est, quia illa dubitatio orta fuit ex timore; nam, ut ibi dicitur, cum vidisset Petrus ventumn validwn, timuit; timor autem opponitur fiduciae, ut docuit divus Thomas statim citandus. Accedit quod usu Latinorum, teste Calepino, accipitur etiam fides pro fiducia, ubi ad hoc refert Ciceronem, pro Quinto Ligario dicentem : Animadvertite qua fide defendam ejus causam, qui prodo meam, et similia.
6. Alii rejiciunt, qui magis arrident. — Fducia distinguitur a fide catholica. — Nihilominus alii Theologi non admittunt hanc significationem fidei, saltem in usu Scripturae. Ita tenet Soto, libro 2 de Nat. et gratia, cap. 6; et Horant., de Locis catholicis, libro primo, cap. 64; et defendit late Bellarminus, libro primo de Just., cap. 11, quorum sententia, licet fortasse necessaria non sit, mihi tamen videtur valde pia et probabilis, et ad confutandos haereticos magis accommodata, et ad loquendum simplicius, et, ut sic dicam, magis sine ambiguitate in hac materia. Ad illam vero explicandam, imprimis suppono, quod ad rem ipsam attinet, fiduciam esse in re ipsa aliquid distinctum a fide catholica seu justificante. Hoc plane colligitur ex Concilio Tridentino, sess. 6, cap. 8, junctis canon. 9, 12 et 13, ubi damnat dicentes solam fiduciam justificare; et fidem ponit ut primum justitiae fundamentum. Deinde est optimum testimonium Pauli, 4 ad Timoth. 3: "Qui bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et fiduciam in fide". Non est ergo fiducia fides, non enim recte dixisset : Et fiduciam in fide. Et ad Ephes. 3, dicit "fiduciam in Christo haberi seu comparari per fidem" ; ergo est ab illa distincta.
1. Fiducia est roborata spes. — Deinde addendum est fiduciam, prout distinguitur a fide, nihil aliud esse nisi spem, connotando quamdam perfectionem, seu robur ejus. Hoc colligi potest ex capite octavo Job: "Spes hypocrite peribit, et sicut tela aranearum fiducia ejus" ; quae posteriora verba explicant priora. Unde divus Thomas in 3, dist. 26, quaest. 1, art. 3, ad quintum, dixit spem in bonis vocari fiduciam; quod magis explicat 1. 2, quaestione 40, art. 2, ad secundum, dicens fiduciam esse dictama fide; esse tamen spem, quasi roboratam ex conjunctione ad fidem. Et melius 2. 2, q. 129, art. 6, ad 2, et plane colligitur ex Paulo, in citatis locis. Nam hac ratione postulat fiduciam in fide, vel per fidem. Unde, ad Rom. 4, de Abraham dicit: "in spem contra spem credidit", quia ex perfecta fide concepit spem de filio promisso, contra spem, quam non promittebat natura; unde subjungit : "Non est infirmatus diffidentia" ; et infra: "Non hesitavit diffidentia, sed confortatus est fide" ; illa ergo spes firma erat fiducia, quae est contraria diflfidentiae. Addit autem, non esse anfirmatum fide, quia non consideravit corpus swum emortuum, sed potentiam et verbum Dei. Est ergo fiducia perfectio voluntatis, cujus est spes in fide fundata.
8. Fides in Scriptura non accipitur pro fiducia, nisi forte sumendo causam pro effectu. Ex his ergo concludo, quod, licet prior opinio possit probabiliter defendi, dicendo nomen causae transferri interdum ad significandum effectum, et ita nomen fidei posse aliquando significare fiduciam voluntatis, quatenus a fide habet suam perfectionem, nihilominus analogiam hanc non esse nobis necessariam, neque loca Scriptura supra citata nos cogere ed illam significationem admittendam. Nam imprimis, quod attinet ad fidem orationis, de qua loquitur Jacobus, certum est aliquam fidem veram et catholicam requiri ad eftficaciam orationis. Nam, ut dixit Paulus, ad Roman. 10: "Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt" ? Unde quod ait Jacobus: "In fide nihil haesitet", primo intelligi potest de haesitatione repugnante veritati fidei divinae; non quia necessarium sit unicuique credere suam orationem habituram effectum absolute, sed solum sub conditione, si habuerit omnes proprietates necessarias, sub quibus promissio orationis facta est, ita ut non haesitet de illa promissione: "Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis", quae in illo sensu accipienda est. Vel secundo, si Jacobum velimus loqui de non haesitatione in ipso affectu orandi, ideo dixit, ut postulans in fide nihil haesitet, non quia fides illa sit fiducia, sed quia est radix fiduciae, et quia ex perfecta consideratione fidei, et bonitatis, ac benignitatis Dei, quam fides docet, provenit ut fidelis oret cum firmo affectu, et sine haesitatione; sicut Petrus, 1 Canonic., cap. 5, dixit: "Cui resistite fortes in fide". Non quia resistere tentationi formaliter fiat per fidem, fit enim per voluntatem gratia adjutam; sed quia fides est quae voluntatem movet et dirigit ; et ita etiam in nostro proposito, dixit Paulus Abraham, fide confirmatum, non haesitasse diffidentia. Et in alio loco monet habere fiduciam in fide, id est fundatam in fide; et ob eamdem causam, quando Cbristus reprehendit Petrum quod esset modice fidei, et similiter alios Apostolos, de fide vera loquitur ; non vero illos reprehendit quia dubitarent de veritate fidei aut revelationis, sed quia haberent languidam fidem, et non recte illa uterentur ad considerandum ea quae possent affectum et fiduciam erigere. Atque hoc modo explicui latius hanc fidem orationis, libro primo de Orat., cap. 24, et est valde consentanea doctrinae divi Thomae 2. 2, loco citato, et videtur mihi sententia Hieronymi in Dialogo contra Luciferianos, satis post medium, quidquid ibi in scholio dicat Marianus Victor. Non enim exponit Hieronymus illa loca de fiducia, sed de fide, vel viva, vel efficaciter operante, et considerante veritatem fidei. Atque idem cum proportione dicendum est de fide miraculorum, de qua ibi etiam loquitur Hieronymus, sed de hac fide specialiter dicendum est in discursu materiae. Et ideo in praesenti amplius illam non declaro.
9. Tertia assertio: fides etiam ad intellectum relata varias habet significationes. — Tertio, principahter dicendum est, nomen fidei etiam ad intellectum relatum plura habere significata, partim aequivoca vel analoga, partim sub aliqua ratione communi; quod explicare breviter oportet ad usum vocis in hac materia, et ad constituendum ejus objectum. Primo igitur quilibet assensus intellectus quoad unam partem determinatus, solet fides appellari, quod commune est apud omnes. Et ita potest intelligi illud Augustini de Praedestin. Sanctor., cap. 29: Credere, est cum assensione cogitare. Nam idem est credere quod adhibere fidem. Et eodem modo intelligunt multi illam vulgarem descriptionem argumenti, quod sit oratio rei dubie faciens fidem, quod aliqui extendunt etiam ad demonstrationem. Imo. Alensis, Bonaventura et Gabriel, supra citati, existimant etiam cognitionem intuitivam et visionem etiam Dei claram, interdum appellari fidem, ita intelligentes illud ad Roman. 1: "Iustitia Dei in eo, id est, in Evangelio, revelatur em fide in fidem", id est, ex fide obscura in claram visionem, quae fuit expositio Bedae in illum locum; sed mihi non probatur, quia non est ad mentem Pauli ibi; non enim agit de visione, sed de propria fide Christi venturi : et hoc est quod ait: E fide in fidem. Ut ex communi sententia Patrum ibi declarat Toletus, Benedictus Perer., et alii. Item non consonat aliis locis Pauli, in quibus fidem opponit visioni: "Per fidem ambulamus, et non per speciem". Unde non credo alicubi in Scriptura visionem Dei vocari fidem; imo neque in communi modo loquendi, aliquam intuitivam visionem nomine fidei appellari. Quocirca, si haec vox extenditur ad evidentem cognitionem, solum est ad abstractivam, et quae per discursum habetur; frequentius tamen et minus improprie dicitur de quocumque assensu opinativo, vel quia formidolosus est, vel obscurus, vel quia regulariter includit auctoritatem. Unde Aristoteles, 3 de Anim., cap. 3, text. 157, dixit: Opinionem sequitur fides. Et Divus Thomas 2. 2, q. 129, art. 6, dixit opinionem vehementem appellari fidem.
10. Et ex hac significatione derivari potuerunt duae aliae, quas supra attigi. Una est, qua fides dicitur de conscientia. Est enim conscientia actus intellectus ut docet D. Thomas, 1p., dguosi. T9. et 1. 9, q. 19. art. 5, el consistit in quodam firmo judicio practico de agendis; quod judicium regulariter nititur conjecturis, et auctoritate; ideoque potuit fides nuncupari, et a nobis dici potest fides practica, secundum quam dicitur homo bonae vel malae fidei, quod est valde usitatum in jure. Altera significatio erat, in qua fides tribuitur instrumentis et scripturae publicae, et similibus, juxta titulos Juris, de fide instrumentorun. Nam quia talia instrumenta apta sunt ad generandam fidem in mente, seu assensu, ideo fidelia dicuntur; sicut medicina apta ad generandam sanitatem, sana appellatur.
11. Potissima significatio fidei est pro cognitione obscura fundata in testimonio dicentis, que in divinam et humanam dividitur. — Jam vero in communi usu, vox fidei contracta est ad significandam cognitionem obscuram, et fundatam in testimonio dicentis, et haec acceptio est quae praesenti instituto deservit. Ulterius vero distinguenda est haec fides in divinam et humanam, quae duo membra, licet non sint eequivoca, sicut praecedentia (habere enim possunt rationem communem fortasse univocam, de quo alibi), nihilominus essentialiter differunt ratione formalium obiectorum in quibus fundantur ; nam divina fides in Deitestimonio fundatur (ut videbimus), humana vero in humana, seu in creata auctoritate, si velimus sub hoc membro comprehendere fidem, quae dari potest Angelo loquenti suo nomine, seu propria auctoritate. In praesenti ergo fidem humanam omittimus, quae ad Philosophos spectat; et de supernaturali et divina tractamus. In ordine autem supernaturah datur etiam multiplex usus hujus vocis, etiam ut pertinentis ad intellectum, quem melius in sequenti sectione explicabo.
Sectio 2
Quae fides supernaturalis sit proprium objectum hujus materie, et quo ordine tractandum sit
SECTIO II. Quae fides supernaturalis sit proprium objectum hujus materie, et quo ordine tractandum sit.
1. Quamvis agendum de fide intellectus, non tamen eacluditur affectio pia voluntatis. — Suppono hic jam non tractari de fide voluntatis, etiamsi infusa sit; nam si sermo sit de fiducia, admittendo nomen fidei in illa significatione, illius consideratio pertinet ad doctrinam de spe, quia, ut dixi, ab illa non distinguitur. Si vero loquamur de fidelitate , recte quadrat illud Augustini, libro de Spirit. et littera, capite trigesimo primo : De hac fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus, non quam damus cum aliquid promittimus ; nam haec fides moralis virtus est, et pars potentialis justitiae, ideoque ad illius tractationem spectat. Cum autem dicimus hic non tractari de fide voluntatis, loquimur de illa fide quae, in sua ratione propria, in voluntate consummatur; non tamen excludimus voluntatem illam, quam Concilium Arausicanum initium fidei vocavit; illa enim praesentis considerationis est , quatenus ipsa fides intellectus voluntaria est; illa tamen voluntas non est fides, sed pia affectio ad fidem.
2. Rursus licet agendum de fide divina, subservit tamen declaratio humanee vel utrique communis. — Deinde statuendum est praesentis doctrinae objectum non esse fidem humanam, nec solam rationem fidei communem humanae et divinae, sed fidem divinam secundum propriam rationem suam; illa enim tantum virtus Theologica est, et salutis funda- mentum, et ad Deum tendit ut finis supernaturalis est, quibus rationibus maxime in Theologia consideratur; quia vero propria ratio hujus fidei supponit communem , et quia, regulariter loquendo, non comparatur sine aliquo ministerio et quasi adjutorio fidei humanae, ideo non potest Theologia omnino abstrahere ab his rationibus considerandis; non tamen ut partes proprii objecti eas considerat, sed vel praesupponendo illas, vel explicando quantum sibi necessarium est.
3. Fides divina includit tria. — Dubium : quodnam illorum trium sit materia hujus tractatus. — Est autem considerandum ulterius fidem divinam tria per se includere, habitum seu lumen fidei, actum ejus, et objectum, quae tria, sigillatim etiam sumpta, solent in Scriptura nomine fidei significari ; nam de doctrina, seu objecto fidei intelligitur illud ad Galat. 1: "Cum venisset fides", eic., et cap. 3: "Ex auditu fidei" ; et ad Ephes. 4: "Unus Deus, una fides" ; et Apocalyps. 2: "Non negasti fidem meam" ; et ita etiam dixit Athanasius, in Symbolo : Heec est fides Catholica, quam nisi quis firmiter fideliterque crediderit, nam fides quae creditur, objectum est virtutis fidei. De actu vero intelligitur illud Matthaei 9: "Secundum fidem vestram fiat vobis" ; et illud ad Rom. 1: "Fides vestra auunciatur in universo mundo", et in toto capite undecimo ad Hebraeos, eodem modo sumitur fides, cum illi varii effectus tribuuntur, et quoties in Scriptura praecipitur fides tanquam ad salutem necessaria, de hac fide sermo est, quia praecepta de actibus dantur. De habitu autem fidei recte intelligitur illud, 1 ad Corinth. 13: "Nunc autem manent tria haec, fides, etc." ; et in eodem sensu loquitur Tridentinum, sessione sexta, capite septimo, cum dicit in justificatione simul infundi fidem, spem et charitatem. Et ultra has significationes, invenimus tres alias in Scriptura, pertinentes etiam ad fidem supernaturalis ordinis, scilicet, quatenus fides requiritur ad miracula, quae dicitur fides miraculorum seu signorum, et quatenus quaedam fides ponitur inter gratias gratis datas, et alia inter fructus Spiritus Sancti. Dubitari ergo potest an fides, ut haec omnia complecütur, sit proprium objectum hujus doctrinae, vel sub qua ratione. In quo breviter dicendum est haec omnia quidem explicari in hac materia ; tamen, ex communi consensu et mente Theologorum, ipsum habitum, seu lumen fidei esse proprium objectum hujus doctrinae. Nam materia seu-objectum creditum per fidem solum denominatur fides ab ipso habitu, seu actu fidei, et ita solum consideratur quatenus terminare potest habitudinem fidei ad ipsum ; habitus vero et actus licet per se ac principaliter considerentur, tamen habitus est quasi forma permanens, et principium ipsius actus, ideoque tanquam praecipuum objectum totius doctrinae ponitur; reliqua vero considerantur tanquam annexa ipsi fidei.
4. Suborta questiuncula. — Eapeditur. — Sed interrogabit aliquis, cum lumen fidei sit primum principium et fundamentum totius Theologiae, et omnium partium ejus, quomodo esse possit objectum alicujus partis ejusdem Theologiae, quia ratio objecti habet rationem termini; non potest autem idem esse principium et terminus respectu ejusdem, cum dicant contrarias habitudines. Item , quia alias vel peteretur principium in discursu talis doctrinae, vel oporteret ad aliud altius principium illam resolvere. Verumtamen hoc facile expeditur et intelligitur, considerando lumen intellectuale esse reflexivum in seipsum ; nam intellectus est principium cognoscendi se, et lumen gloriae est etiam principium videndi seipsum, et ita in his non repugnant illae rationes principii et termini, quia sola ratione et denominatione distinguuntur. Sic ergo lumen fidei est principium credendi ipsum ; nam eadem fide credimus infundi nobis fidem, et illam esse supernaturalem, et alia hujusmodi. Atque ita fit ut possit Theologia ex principiis creditis de ipsa fide discurrere, et colligere alias proprietates eidem fidei convenientes sine petitione principii, et sine resolutione ad altius principium; et hoc modo potest fides esse pars objecti fidei.
5. Ordo et distributio hujus tractatus. — Ex quibus tandem constat quis ordo a nobis servandus sit in hac materia tractanda; nam cum de virtute fidei tractemus, de vitiis etiam illi contrariis necessario dicendum est, et ideo in duas partes principales materiam dividemus: prima erit de virtute, quae magis speculativa est; secunda vero de vitiis, quae fere tota est moralis , quia in illa est considerandum de praeceptis fidei, et de peccatis quibus violantur, et de poenis quae illis respondent. Priorem vero partem in quatuor membra partiemur. Primum erit de objecto, quia ab illo sumitur species virtutis ; secundum de actu, quia per illum etiam habitus specifica tur; tertium de habitu, et quartum de annexis virtuti fidei.