Disputatio 13
Disputatio 13
De bello
Bellum absolute dictum duplev. — Pugna exterior, quae exteriori paci repugnat, tuuc proprie bellum dicitur, quando est inter duos principes, vel duas respublicas; quando vero est inter principem et suam rempublicam, vel inter cives et rempublicam, dicitur seditio; quando inter privatas personas, vocatur rixa, vel duellum; inter quae materialis magis quam formalis differentia esse videtur, atque de his omnibus dicemus, de quibus D. Thomas 2. 2, q. 40, A1 et 42, et alii infra referendi.
Sectio 1
Utrum bellum sit intrinsece malum
1. Primus error, de quo et sequenti Bellar., de Laicis, l. 3, c. 14, et 16; Molina, de Just., disp. 99. — Secundus error. — Contra hos eliam haereticos citantur alii a Cenedo, collect. 59, prim. part.— Prima haeresis affirmat esse intrinsece malum et contra charitatem, bellare. Ita tribuit Manichaeis Augustinus, 22, capite 74, quos secutus est Wicleph, teste Waldense, de Sacramentalibus, titul. ultim., capit. penultim. Secundus error, bellum peculiariter esse prohibitum Christianis, et praecipue contra Christianos; ita refert Echius, in Enchiridio, capit. 22 ; et idem alii haeretici nostri temporis contendunt, distinguendo tamen duplex bellum, defensivum et aggressivum, quae membra num. 6 exponemus : sequentes conclusiones rem explicabunt.
2. Prima conclusio negativa de fide. — Objectio prima ea 4 Paral., 98.—Objectio secunda ex Matt. 26; Isa. 2, et M. —Tertia, e Concilio Niceno, Leone Papa. — Quarta, ea ratione. — Confirm atur. — Prima sit: bellum simpliciter nec est intrinsece malum, nec Christianis prohibitum. Est de fide, atque expressa in Scriptura ; in veteri namque Testamento laudantur bella facta a sanctissimis viris, Genes. 14 : Benedictus Abraham, et benedictus Deus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Idem legitur de Moyse, Josue, Samsone, Gedeone, Davide, Machabaeis, et alis, quibus saepe jusserat Deus inferre bellum hostibus Hebraecrum ; et Paulus, ad Hebraeos 11, dicit Sanctos in fide vicisse regna; idem confirmatur aliis testimoniis Patrum, apud Gratian., 23, q. 1 et 2; item Ambros., lib. de Off,, per varia eapita. Objicies vero primo Dominum dixisse Davidi : IVon eedificabis mila templum, quia vir sanguinuwn es; secundo, quia Christus Petro dixit, Joan. 18:Mitte gladium tuum in vaginam. etc.; Isaiae 2 : Conflabunt gladios in vomeres, et non emerceluntur ultra ad preelium, et cap. 11:IVon nocebunt, et non occident in monte sancto; loquitur autem Propheta de tempore adventus Messiae, quo maxime, quid licitum sit aut non sit, exploratum esset futurum. Tertio, in Concilio Nicano, capit. 11, imponitur paena Christianis , qui post acceptam fidem militiae sese adscribunt ; et Leo Papa, ep. 92, ait prohibitum esse bellum Christianis post solemnem poenitentiam. Quarto, bellum moraliter affert secum infinita peccata : illud autem opus per se censetur malum et prohibitum, quod moraliter semper habet conjunctas indebitas circumstantias, et damna proximorum. Ad haec, bellum est contra pacem, et dilectionem inimicorum, ct injuriarum remissionem.
3. Ad primam objectionem. — Ad secundam. — Ad tertiam. — Ad quartam objectionem. — Ad confirmationem. — Respondetur ad primum, id dici propter injustum homicidium Uriae ; item, propter majorem templi reverentiam. Ad 2 dices Christum Dominum loqui de illo, qui auctoritate privata vult digladiari, et praecipue contra principis voluntatem. Verba autem Isaiae. praecipue in c. 11, referri solent ad statum gloriae. Secundo dicitur fuisse significatam pacem futuram in adventu Messia, ut exponit ibi Hieron., et Euseb., 1. 1 de Demonstr., c. 1, et alii Patres. Vel certe significatur ab Isaia spirituale belIum Apostolorum, et praedicatorum Evangelii, qui non materiali gladio , sed spirituali, mundum vicerunt : ita Justin., Apolog. 2 pro Christianis, et alii. Item Concilium Nicenum specialiter loquitur de iis Christianis , qui signum infidelium militum, quod deposuerant, iterum assumebant. Et Leo Papa, ut Glossa explicat, c. Si qui, et c. Contrarium, de Poenitentia, dist. 5, de his agit, qui post publicam poenitentiam injunctam revertebantur ab bellum, ante illam expletam. Dico etiam, initio Ecclesia expedire potuisse prohibere iis, qui convertebantur ad fidem, ne statim ad militiam irent cum infidelibus, et sub infidehbus ducibus. Ad rationem, respondet Augustinus, 19 de Civit., capit. ult., bene probare, bellum, quoad fieri possit, esse vitandum, et solum in necessitate extrema , quando nullum aliud medium superest, tentandum ; non vero esse prorsus malum, quia quod ex eo sequantur mala per accidens est, et majcra sequerentur, si nunquam liceret. Unde ad confirmationem, negatur bellum esse contrarium honestae paci, sed iniquae ; est enim potius medium ad veram et tutam pacem obtinendam. Similiter non est contra inimicorum dilectionem ; nam qui honeste bellum gerit, non odit personas, sed opera, quae juste punit ; et idem est de remissione injuriarum, praecipue quia haec non est omnino in praecepto, nam vindicta, via legitima, potest interdum peti absque injuria.
4. Secunda conclusio bipartita. — Dico secundo : bellum defensivum non solum est licitum, sed interdum etiam praeceptum. Prior pars scquitur ex prima conclusione, quam etiam citati Doctores admittunt, et habet locum non solum in publicis magistratibus, sed etiam in privatis personis; nam vim vi rcpellere omnia jura permittunt , cap. Si vero, extra, de sententia excommunicationis. Ratio est, quia jus propriae defensionis est naturale et necessarium. Unce facile ostenditur pars secunda : nam propria defensio interdum essc potest in praecepto, saltem ex ordine charitatis, ut dictum est disputatione 9; item defensio reipublicae, praecipue si ex officio incumbat. Vide Ambrosium, 1 dc Off., c. 7. Oppones, nam ad Romanos 12 dicitur : Non vos defendentes , charissimi ; cui consonat, illud Matth. 5: Si quis te percusserit in deateram maallam, prabe et alleram. Respondetur in priori loco sermonem esse de viudicta, unde alia lectio habet: Non cos vindicantes ; et graecum verbum ixàwoowec, utrumque significat ; patet tamen sensus ex sequentibus: Scriptum est enim : Mihi vindicta, etc. Idem est sensus secundi testimonii, si de praecepto intelligatur ; quamvis etiam possit intelligi, ut Augustinus, tomo quarto, libro de Mendacio, c. 15, et alibi exponit, de animi praeparatione, utique quando id fuerit necessarium; nam alias tantum est consilium.
5. Tertia conclusio probatur.—bico tertio: bellum etiam aggressivum non est per se malum, sed potest esse honestum et necessarium. Constat ex testimoniis Scripturae superius allatis, quae indifferenter loquuntur. Idem constat ex usu Ecclesiae, a Patribus et Pontificibus saepius approbato, prout omnia late congerit hoffensis, art. 4, contra Lutherum. Viderique potest Turrecr., 23, quaestione 1, num. 1 et 2, et multa alia videri possunt 23, quaest. 8, a c. 7. Ratio est, quia tale bellum saepe est reipublicae necessarium ad propulsandas injurias, et coercendos hostes , neque aliter possent respublicae in pace conservari. Est ergo hoc jure naturae licitum, atque adeo etiam lege evangelica, quae in nulla re derogat juri naturali, neque habet nova praecepta divina, praeterquam fidei et sacramentorum. Quod vero Lutherus aiebat, non licere resistere castigationi Dei, ridiculum est : Deus enim non vult haec mala, sed permittit, unde non prohibet quin juste possint propulsari.
6. Quid bellum defensivum, quid aggressivum. — Notatio. — Superest exponamus quod bellum sit aggressivum, quod vero defensivum : interdum enim in apparentia videri potest aggressio, quae tantum est defensio. Nam si hostes, verbi gratia, occupent domos, vel res aliorum, alii vero eos invaserint, non aggressio est, sed defensio. Quomodo leges civiles dicentes, si quis velit me expellere a possessione, licere vim vi repellere, etiam in conscientia verae sunt, ut in leg. 1, Cod. Unde vi, et lege 1 et 3, ff. de Vi, et vi armata. Quia ila non est aggressio, sed defensio, quam etiam licet aggredi propria auctoritate ; atque ex- tenduntur haec jura ad eum qui, cum esset absens, dejectus est a possessione quam vocant naturalem, revertensque impeditur ne illam recuperet. Decernunt quippe spoliatum posse armis rem aggredi, etiam propria auctoritate, quia illa non est vere aggressio, sed defensio possessionis civilis; habetur in cap. Solum, extra, de hestitutione spoliatorum. Quocirca notandum est, an injuria sit in fieri moraliter, an facta jam sit et per bellum satisfactio intendatur. Quando se habet hoc secundo modo, bellum est aggressivum : primo modo habet rationem defensionis, dummodo fiat cum moderamine inculpatae tutelae. Existimatur autem injuria esse in fieri, quando vel revera ipsa actio injuriosa est in fieri, physice etiam loquendo, ut quando homo non est omnino dejectus a possessionis suae jure; vel dejectus quidem est, tamen in continenti, id est, sine notabili mora, procurat se tueri ac restituere. Cujus ratio est, quia quando aliquis est moraliter in actuali resistentia, et conatur, quoad potest, suum jus tueri, non censetur simpliciter passus injuriam, nec dejectus a sua possessione. Ita exponupt communiter Doctores, Sylv., verbo Bellum, ?; Bartol. et Juristae, in dicta lege 3, S Cum igitur, ft. de Vi, et vi armata.
7. Conclusio quinta. — Dico quarto : ut bellum honeste fiat, nonnulla conditiones sunt observandae , quae ad tria capita revocantur. Primum, ut sit a legitima potestate. Secundum, ut justa causa, et titulus. Tertium, ut sei vetur debitus modus, ct aequalitas in illius initio, prosecutione, et victoria, quae omnia patebunt ex sequentibus sectionibus. Ratio vero conclusionis generalis est, quia licet bellum per se non sit malum, tamen propter multa incommoda quae secum affert, ex us negotiis est quae saepe male tiunt. Et ideo etiam multis indiget circumstantiis ut honestetur. (De quo Bellar., de Laicis, 1. 3, cap. 15; Molin., disp. 10 et sequent.)
Sectio 2
Apud quem sit legitima potestas indicendi bellum
1. Prima conclusio. — Quaestio est de bello aggressivo : nam potestas se defendendi ab injusto invasore penes omnes datur. Dico primo: supremus princeps qui superiorem in temporalibus non habet, vel respublica quae similem jurisdictionem apud se retinuit, habet jure na- turae potestatem legitimam indicendi bellum. Ita D. Thomas 2. 2, quaest. 40, art. 1, probaturque ab omnibus. Vide Covarr., regula Peccatum, 2 part., S 9, pleraque jura, et Doctores etiam Theologos adducit. Ratio est, primo, quia hoc bellum, ut ostendimus, interdum licet jure naturae; ergo oportet potestatem illud indicendi esse apud aliquem ; ergo maxime apud habentem supremam potestatem ; nam ad eum maxime spectat tueri rempublicam, imperarequc inferioribus principibus. Secundo, quia potestas indicendi bellum est quaedam potestas jurisdictionis, cujus actus pertinet ad justitiam vindicativam, quae maxime necessaria est in republica ad coercendum malefactores; unde sicut supremus princeps potest punire sibi subditos quando aliis nocent, ita potest se vindicare de alio principe, vel republica, quae ratione delicti ei subditur; haec autem vindicta non potest peti ab alio judice, quia princeps, de quo loquimur, non habet superiorem in temporalibus; ergo si alter non sit paratus ad satisfaciendum, compelli potest per bellum. Dixi in conclusione, vel respublica, ut comprehenderem omnem modum regiminis : in omnuibus enim est eadem ratio. Solum est advertendum in monarchico regimine, postquam respublica transtulit suam potestatem in unum aliquem, non posse citra voluntatem illius bellum indicere, quia jam non est suprema. Nisi forte princeps esset ita negligens in vindicanda et defendenda republica, ut ea de causa, publica et gravissima incomnioda pateretur ; tunc enim posset tota respublica se vindicare, et privare ea auctoritate principem, quia semper censetur apud se retinere eam potestatem, si princeps officio suo desit.
2. Secunda conclusio. — Prima limitatio conclusionis em Victoria. — Secunda limitatio. — Non placet simpliciter. — Dico secundo: princeps. et respublica imperfecta, et quicumque superiorem habet in temporalibus, non potest juste bellum indicere sine sui superioris auctoritate. Ratio est, quia hujusmodi princeps potest petere jus a superiore suo; ergo non habet jus indicendi bellum, quia quoad hoc se habet ut privata persona; ea enim de causa, privati indicere bellum non possunt. Secundo, quia talis belli indictio est contra jus supremi principis, cui haec facultas praecipue commissa est, quia sine illa non posset pacifice et convenienter gubernare. Haec vero limitat Victoria supra, et indicat etiam Cajetanus, et alii: primo, nisi antiquissima consuetudine aliud esset observatum. Quod verum fortasse est, quando bellum est indictum contra non subditos ipsi regi : si namque esset contra membrum ablud ejusdem regni, videretur sane talis consuetudo contra legem naturalem; nam quando est tribunal et potestas superior utrique parti, contra jus naturae est quasi auctoritate propria per vim jus suum petere. ltem in privatis personis hoc sine dubio contra jus naturae militat : at vero tunc illa duo membra ejusdem reipublicas, quamvis sint principaliora, attamen habent se ut privatae personae. Secundo limitat Victoria eamdem conclusionem, nisi rex supremus sit negligens in vindicanda injuria, nam tunc posset inferior princeps se vindicare. Quod tamen non placet, praecipue inter membra ejusdem reipublicae: nam privata persona, quando non potest jus suum obtinere publico judicio, licet occulte et sine scandalo possit sese indemnem servare, non tamen per vim et bellum, et multo minus vindicare se potest, quando per judicem non potest. Nam vindicatio propria, auctoritate privata, intrinsece mala est, atque eo colore facile excitarentur tumultus et bella in republica ; sed jus vindictae, quod habet pars reipublicae, vel privata persona, tantum est imperfectum, et in illo habent haec incommoda majorem locum; ergo non est ill danda haec licentia, nisi solum intra limites justae defensionis.
J. Prima notatio. — Secunda notatio. — Tertia notatio. — Sed vero addendum primo sufficere interdum in his voluntatem interpretativam principis, quando negotium instat, neque statim potest fieri recursus, ac praecipue si bellum suscipiatur contra alienos, et maxime si alias sint declarati hostes priucipis. Addo secundo, si interdum hujusmodi inimici capiantur intra terminos alicujus reipublicae imperfectae, non solum tunc licere contra illos justam defensionem, sed etiam aggressionem, vindictam et punitionem, quia ratione criminis commissi in proprio territorio efficiuntur subditi. Tandem addendum est plura licere uni civitati vel reipublicae in ordine ad propriam defensionem , quam uni privatae personae, quia bonum illud est commune et excellentius, et potestas etiam ejus est suo modo publica et communis; non mirum ergo si plura ei liceant.
4. Quaestiuncula in turatium prime et secunda conclusionis. — Supreme jurisdictionis signum . —Cuaeres quae sit respublica perfecta, quisve sit supremus princeps. Respondetur primum omnes reges hac in parte esse supre- mos. Ita Innocentius III, cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Multi etiam duces han vendicant supremam potestatem. Quare falluntur Canonistarum nonnulli dicentes, solum imperium esse hoc modo supremum. Itaque hoc pendet ex modo jurisdictionis cujuscumque principis aut reipublicae, et signum supremae jurisdictionis est, quando apud talem principem, rempublicamve, est tribunal, in quo terminantur omnes causae illius principatus, neque appellatur ad aliud tribunal superius. Quando vero locus est appellationi, est signum imperfecti principatus, cum appellatio actus sit inferioris ad superiorem. Unde advertendum est primo, non omnes respublicas subditas eidem regi, esse imperfectas secundum se, nam contingit illam conjunctionem factam esse per accidens, quod indicat diversitas legum et tributorum, etc. Et quamvis haec ditferentia non multum referat ad potestatem de qua modo agimus, quae jam est in rege, refert tamen multum ad potestatem, quam talis respublica potest habere contra suum regem, si in tyrannidem declinet. Nam si est perfecta, habet potestatem cortra suum regem, etiamsi ipse habeat alia regna; secus vero si sit imperfecta, et pars ejusdem regni, nam tunc nihil potest sine consensu totius ; quae omnia, cum in lege naturali fundata sint, communia sunt Christianis et infidelibus.
5. Ut christiani principes subdantur Papee. — Sed pro christianis principibus est secundo notandum , Summum Pontificem , quamvis non habeat directam potestatem in temporalibus extra suum dominium, habere tamen indirectam, ex c. FVenerabilem, de Electione, et capit. Novit, de Judiciis. Hoc ergo titulo habet jus avocandi sibi causam belli, et potestatem ferendi sententiam, cui partes tenentur obedire , nisi manifestam faciat injustitiam ; nam id certe necessarium est ad bonum spirituale Ecclesiae, et ad infinita prope mala devitanda ; quapropter Soto, al Rom. 12, dixit raro inter principes christianos esse bellum justum, quia aliam viam expeditam habere possunt ad terminandas causas communes. Sed nihilominus interdum Pontifex non interponit auctoritatem, ne fortasse sequantur majora mala; tunc vero principes supremi non tenentur facultatem a Pontifice extorquere, sed quandiu non prohibentur, possunt jus suum prosequi ; oportet tamen cavere, ne ipsi in causa sint ut Pontifex non audeat se interponere; nam tunc non excusabuntur a culpa. (Vide in Defensione fidei, lib. 3, c. 22).
6. Tertia conclusio, ejusque ratio. — Dico tertio: bellum quod, juxta praecedentem conclusionem, sine legitima aucioritate indicitur, non solum est contra charitatem , sed etiam contra justitiam, etiamsi adsit legitima causa. Ratio est, quia actus ille tunc fit sine jurisdictione legitima; est ergo illegitimus. Et hinc provenit ut ex tali bello oriatur obligatio restituendi omnia damna. Verum quidem est quod, si quis per hujusmodi bellum recuperet tantum res suas, non teneatur restituere illas; tenebitur tamen ad damna omnia et expensas aliorum. hRatio est, quia in his fecit inaequalitatem, cum esset causa injusta omnium illorum ; in accipiendo autem res suas, proprie non fecit injuriarm , nisi fortasse in modo, ex quo tamen praecise sumpto non oritur obligatio restituendi. Unde etiam infertur quod Sylvester, verbo Bellum, primo, quaest. 10, notavit, eum, qui sine hac auctoritate bellum facit, etsi alias habeat legitimum titulum, incurrere poenas injuste bellantium , atque adeo , si incendiarius sit, incurrere excommunicationem latam contra incendiarios.
7. Dubium subortum resolvitur. — Sed quaeri potest an, si rex christianus, aut princeps soli Pontifici subjectus, contra Pontificis ipsius prohibitionem, faciat nihilominus tale bellum justum , peccet contra justitiam, an solum contra obedientiam, nam hinc pendet judicium de obligatione restituendi. Respondeo: quandiu Pontifex non ita prohibet, ut causam ad se revocet, et se judicem constituat , princeps non peccat contra justitiam prosequendo jus suum, sive in eo bello non prohibendo male faciat Pontifex, sive non faciat. Ratio est, quia tunc nihilominus retinet suam jurisdictionem et potestatem. Si tamen Papa sua auctoritate et potestate juste impediat bellum, ut contrarium bono spirituali Ecclesiae, ac proinde adiraat principi jus omne bellandi, prout potest, in tali casu peccabit contra justitiam princeps, ac tenebitur ad restituendum. Ratio est, quia jam tunc in ea causa non habet titulum quo juste possit alteri principi inferre damna per bellum ; quae igitur tunc intulerit, contra justitiam etiam commutativam inferet, atque adeo ex justitia erunt resarcienda. Nec refert quod per indirectam potestatem Pontifex dictum principem privet bellandi jure, dummodo ex vera causa communis boni, ut supponimus, illum privet.
Sectio 3
Utrum indicere et exequi bellum liceat etiam clericis
1. Exponitur quaestio.— Quoniam contingit supremam potestatem in temporalibus reperiri in principibus ecclesiasticis, oportet exponere an supradictum jus commune sit illis; et simul etiam explicabimus quod quaerit D. Thomas secunda secundae, quaestione quadragesima, articulo secundo, an liceat clericis et episcopis pugnare; et quaestio est de bello aggressivo, non de defensivo. Nam hoc, sicuti naturae jure conceditur, ita positivo nulli prohibetur, sive defensio sit propriae vitee, sive propriorum bonorum, sive sit alterius, et maxime patris, et boni communis. Habet autem dicta quaestio locum in jure positivo divino atque humano; nam in jure naturali nulli est per se prohibitum militare, aut indicere bellum, nisi fortasse ei qui impotens est ad militandum, ut dicuntur moraliter esse feminae ; sed tamen etiam in illis non estsimpliciter prohibitum, et indicere sine dubio possunt, si essent supremi principes. Igitur solum dicendum est de positivo jure, quod tantum habet locum in personis ecclesiasticis.
2. Prima conclusio certa et communis. — Confirmatio, de qua in tom. de Censur., disput. 4, sect. 1, a n. 5. —Dico primo : Praelati Ecclesiae, Episcopi, si qui sunt supremi in temporalibus, possunt licite, et sine metu etiam irregularitatis, indicere bellum, suppositis aliis conditionibus. Conclusio est certa, et communis. Ratio est, quia hoc jus pertinet ad illam supremam potestatem, quae integra et perfecta est in hujusmodi principibus, et talis actus non est iliis prohibitus, ut patet ex multis decretis, 23, quaestione octava. Rursus ipsi directe non persuadent homicidium aut mutilationem, sed actum fortitudinis. Et confirmatur, nam simili de causa licet his principibus constituere judices, qui juste judicent in causis criminalibus. Addit vero Sylvester, verbo Bellumn, 3, numero secundo, hoc jus posse convenire Episcopis ex vi spiritualis potestatis, indirecte tamen, quod necessarium sit ad bonum spirituale. Quod de Summo Pontifice facile creditur, de aliis non supremis dominis temporalibus solum titulo defensionis ; namad aggrediendum non sunt ipsi supremi in spiritualibus, et facile possunt ad supremum caput habere recursum.
Secunda conclusio bipartita.— bicosecundo : etsi jure divino non sit prohibitum clericis per se exequi bellum, ecclesiastico tamen jure prohibitum est. Prior pars probatur, quia nullum extat tale praeceptum divinum, neque ex Scriptura, neque ex traditione habetur, nec omnino in sacerdotali munere includitur, aut intrinsece continet repugnantiam cum recta ratione. Confirmatur a simili, quia non est jure divino prohibitum clerico esse judicem in causa sanguinis. Posterior certa est, habeturque ex capit. Clericus, distinctione quinquagesima, ubi Nicolaus Papa id prohibet sub poena suspensionis, et 23, quaest. 4, habentur multi cauones de hac re. Rationes et congruentiae quare hoc sit praeceptum, faciles sunt. Lege D. Thomam 2. 2, quaest. 40, art. 2.
4. Consectarium ea conclusione. — Ex prima conclusionis parte, sequitur Summum Pontificem posse dispensare in dicto praecepto, quia humanum est; cujus contrarium sensit Gratian., 23, quaest. 8, in principio, sed sine ullo fundamento. Patet etiam ex multis juris capitibus, et solet afferri casus magnae necessitatis, si l1s pertineat al commure bonum Ecclesiae ; nam tunc etiam clerici possunt jure naturali obligari ad hujusmodi bellum. Verum quidem est tale bellum potius pertinere tunc ad defensionem, nam in aggressivo bello moraliter non adest tanta necessitas. Lege Cajetanum, citato loco, D. Thom., Covarr., relectio - ne in Clementinam 6 furiosus, parte 2, S 3, num. 2.
5. Tertia conclusio. —Sylvester refellitur.— Dico tertio : praeceptam hoc sub mortali obligat eos qui in sacris sunt constituti. Primo, quia materia est gravissima, et sub gravissimis poenis ac censuris prohibetur. Quod vero obliget constitutos in sacris etiam subdiaconatus, sententia communis est D. Thomee, art. illo 2; Cajet., ibidem ; Sylvest., verb. Bellum, 3 p.; q. 29; Anton., 3p., tit. 298, c. 9, $ 6; Covarr. citati, et aliorum, in cap. Petitio, de Homicidio. Est ratio facilis, quia proxime jam accedunt ad sacrum ministerium, et ad illud obligantur. De aliis vero existentibus in minoribus, quia imperfecte participant statum clericalem, probabile est vel nullo modo obligari, praesertim si jam omnino renuntiarunt statui, vel certe ad summum obligari sub veniali. Ita Soto, 5 de Justitia, q. 1, art. 4; Covarr., in Clement. S furiosus, part. 2, 8 3, num. 2; nisi forte habeant beneficium ecclesiasticum; quia tunc jam sunt ex officio ministri Ecclesia, et tenentur, ut multi credunt, aspirare ad altiores ordines, vel saltem non ponere impedimentum illis, dum in officio suo manere volunt, ideoque graviter obligantur '. Sed oportet advertere hoc peccatum clericorum praecise non esse contra justitiam, sed contra religionem vel obedientiam; et ideo si aliae conditiones justi belli adsint, nihil tenentur restituere, quamvis contrarium sentiat Sylvester, verbo Bellum, 3, q. 4, quia Princeps (inquit) sicut non potuit dare clerico auctoritatem bellandi, ita nec predandi ; sed hoc non urget, quia licct non potuerit dare facultatem lcite bellandi, tamen dare potuit potestatem bellandi sine injuria, dum per Pontificem suo jure non privatur. ut in fine superioris sectionis dictum est, et hoc satis est ut non teneantur restituere ; sicut patet in clerico occidente alium tanquam ministro justitia; nam tunc non peccat contra justitiam, nec teretur restituere.
6. An clerici bellantes fiant irregulares, de quo auctor , de Censur. , disp. 41. sect. 6. — Sed quid de irregularitate ? Respondetur, si bellum sit injustum, et in eo aliquis occiditur aut mutilatur, omnes milites fieri irregulares, sive sint sacerdotes, sive non, sive per se interficiant, sive per alios. Ita Sylvester, verbo DBellum, tertio, quaestione tertia, ubi citat nonnulla jura quae certe me non satis convincunt. Tamen quia res est dubia, pars haec est securior, ea ratione, quia sic bellantes censentur cooperari illi homicidio, quia injuste moraliter omnes influunt, sive proxime, sive remote. Si vero bellum sit justum, distinguendum ulterius est. Nam si clericus peccat militando, et per se occidit alium, manet irregularis, quia manifeste est voluntarius homieida : si vero ipse non occidat, quamvis occidant alii, non manet irregularis, ut indicatur in cap. Petitio, extra, de Homicidio, et c. Preesentium, et cap. Continentia, de Clerico percussore. Fundamentum est, quia cum bellum per se sit justum, et damna per accidens sequantur, non mmputantur jam alicui moraliter; solum ergo ei, qui physice ea facit, imputari possunt. Si tamen clericus licite militans per se occidat, vel mutilet aliquem, idque faciat ex necessitate inevitabili defendendi vitam propriam, non evadit irregularis. Extra hunc vero casum Cajetanus, secunda secundae, quaestione quadragesima, art. 2, censet semper fieri irregularem. Idem docet Navarr., cap. 27, num. 213. Ratio eorum est, quia solum in jure excipitur casus propriae defensionis, in Clementina $4 furiosus, de Homicidio. Et confirmatur, nam in capite illo Petitio, de Homicidio, in quodam bello justo defensionis proprii oppidi, respondet Pontifex consultius esse ut clerici in illo bello se abstineant ab altaris ministerio, et ita simpliciter hunc textum adducit D. Thomas 2. 2. quaest. 64, articul. 7, ad 3. Verum est id responderi potuisse, quia fortasse illi clerici excesserant limites propriae defensionis. Unde alii censent, nec improbabiliter, quemcumque licite pugnantem non manere irregularem, etiamsi clericus sit et occidat. Alii id limitant, quando fit in defensionem bcni communis, quod non solum aequiparatur, sed praefertur etiam propriae vitae, ac poterit interdum obligare ad pugnam. Tunc porro mihi fere certum est non contrahi irregularitatem *, atque ita sentit Sylvester, verbo Bellum, 3, quaest. 2, tum quia non est rationi consentaneum, damnum reportari ex actione, ad quam ex charitate obligamur simpliciter; tum etiam quia hac ratione dixit Cajetanus 2. 2, quaest. 33, art. 7, non fieri irregularem, qui accusat in casu criminali, cum tenetur. Si vero bellum sit licitum, non tamen sub obligatione, res est valde dubia, eo quod tunc non urgeat inevitabilis necessitas; securius ergo est dispensationem obtinere in eo casu. Advertendum est autem, si interdum liceat clerico pugnare propriis manibus ex dispensatione Pontificis, illum non contrahere irregularitatem. Nam qui dispensat in principah, dispensare censetur in concomitante.
7. Objectio duplex. —Ad objectiones, de quibus in tom. illo de Censur., disp. i, sect. 0, num. 8. —Sed contra : nam sequitur non licere clericis interesse bello, et animare milites ad pugnam, vel si id faciant, contrahere irregularitatem ; idemque videtur sequi de clericis dantibus consilium aliis, ut eant ad bellum. Respondetur hoc posterius nullam habere difficultatem, quia nec per se malum est, nec prohibitum, imo consuetum in Ecclesia, ut patet, 23, q. 2; non enim consulitur homicidium, sed actus fortitudinis et justitiae; sicut consilium judici recte damus ut juste judicet. Aliud autem prius Sylvester, verbo Bellum, 3. quaest. 2, sentit licere solum in bello defensivo, et adhuc in illo irregularitatem incurri, si in actuali conflictu clericus excitet milites, cum Hostiens., cap. Cum in dubiis, de Poenis. Sed imprimis dicendum neque illud per se malum esse, neque in jure ptohiberi, consuetudinemque docere contrarium. Convenit tamen id non praestare sine licentia Episcopi, vel superioris. Quod indicatur in cap. S quis Episcopus, et capit. Quo ausu, 23, quaest. 8. Similiter credo verius ibi non contrahi irregularitatem, nisi directe intendat et excitet ad homicidium clericus. Quod si tantum exhortetur ad fortiter agendum, nulla est irregularitas, quia neque in jure exprimitur, neque ipse cooperatur moraliter homicidio, ac denique quia eadem ratio est de consulendo. lIta Navar., cap. 27, num. 216; et Covarr., supra. Tandem quaeri posset quisnam dispensare valeat in hac irregularitate, de quo vide Sylvestr., supra, et Cajetanum, verbo 7rregularitas. Dico breviter solum Summum Pontificem dispensare posse, nisi res esset occulta, quae expresse indulgetur Episcopis in Tridentino, sess. 24. cap. 5 Reform. Qui tamen casus raro accidit in materia belli, de qua tractamus (De hac dispensatione in tomo de Censur., disp. 41, sect. 2).
Sectio 4
Quis sit justus titulus belli, stando in ratione naturali
Fuit error Gentilium, qui putarunt regnorum jura esse posita in armis, licereque bella indicere solum ad nomen ac divitias comparandas; quod etiam in ratione naturali est absurdissimum (De hac quaestione sequenti late Molina, de Just., disputat. 102, 104, 105, 106).
1. Prima conclusio. — Prima ratio. — Dico ergo primo : nullum potest esse justum bellum, nisi subsit causa legitima et necessaria. Est conclusio certa et evidens. Rursus, causa haec justa et sufficiens, est gravis injuria illata, quae alia ratione vindicari aut reparari nequit. Ita docent Theologi omnes, sumiturque ex capit. Dominus, 23, quaest. 2, multaque congerit Covarr. supra. hatio est prima, quia ideo bellum licet, ut respublica possit se indemnem tueri, alias contra bonum generis humani vergit, propter caedes, ac damna fortunarum, etc.; ergo si ea causa cesset, cessabit quoque belli justitia. Secundo : in bello spoliantur homines propriis bonis, hbertate et vita; at haec facere sine justa causa est prorsus iniquum, alioquin possent homines sine causa se mutuo interficere. Tertio, bellum, de quo agimus, praecipue aggressivum est, et sape inducitur contra non subditos; unde necesse est ut intercedat eorum culpa, ratione cujus efficiantur subditi; alioquin quo titulo essent digni poena, aut subessent alienae jurisdictioni? Tandem si illi tituli, seu fines ad quos gentilitas respiciebat (ambitio, videlicet, cupiditas, atque etiam inanis gloria, et ferociae ostensio), essent liciti et sufficientes, unaquaeque respublica posset ad illos aspirare; ergo esset bellum ex utraque parte justum per se, et sine ignorantia; quod est absurdissimum; duo enim contraria jura non possunt esse justa.
2. Notatio prima. — Sunt vero ad rem magis explicandam nonnulla notanda : primo, nuon quamcumque causam esse sufflicientem ad bellum, sed gravem, et damnis belli proportionatam. Contra rationem enim esset ob levem injuriam gravissima inferre damna. Ad haec judex non potest quaevis delicta punire, sed quae militant contra communem pacem, bonumque reipublicae. In quo tamen considerandum est, non raro apparere injuriam levem, quae revera gravis est, si omnia spectentur, vel si similes aliae permittantur, quoniam paulatim inde evenire possunt magna incommoda. Sic occupare vel ininimum oppidum, verbi gratia, aliquando gravis injuria erit, vel excursiones facere, etc., praecipue quando princeps, qui injuriam fecerat, admonitus contemnit.
3. Notatio secunda.—Secundo advertendum est varia esse injuriarum genera pro justi belli causa, quae ad tria capita revocantur. Unum, si princeps res alterius occupet ac nolit restituere. Alterum, si neget communia jura gentium sine rationabili causa, ut transitum viarum, commune commercium, etc. Tertium, gravis laesio in fama, vel honore. Addendumque sufficere hujusmodi aliquam injuriam fieri vel contra ipsum principem, vel contra sibi subditos. Nam princeps custos est reipublicae et subditorum ; sufficere praeterea fieri contra eum, qui protectioni principis se commisit, atque adeo contra faederatos, sive amicos, ut videre est Genes. 14, in Abrahamo, 1Rheg. 28, in Davide. Namque amicus est alter ipse, nono Ethicorum, c. 4 et 9. Hoc vero intelligendum, dummodo amicus jus habeat ad tale bellum, adsitque ejus voluntas explicita vel implicita. Ratio est, quiainjuria alteri facta non confert mihi jus ad vindicandum illum, nisi cum ipsese potest juste vindicare, idque de factointendit : hoc autem posito, auxilium meum cooperatio est actioni bonae et justae. At vero se- clusa tali voluntate, quivis alius non potest se intromittere , cum is qui fecit injuriam, non cuicamque sit factus subditus, sed tantum offenso. Unde, quod quidam aiunt, supremos reges habere potestatem ad vindicandas injurias totius orbis, est omnino falsum, et confundit omnem ordinem, et distinctionem jurisdictionum : talis enim potestas, neque a Deo data est, neque ex ratione colligitur.
4. Notatio 3. — Tertio advertendum, circa injuriam illatam duo posse contendi. Primum est, ut restituantur personae offensae damna illata ; hac vero de causa nulla est difficultas, posse licite indici bellum ; si enim ratione injuriae licet, maxime propter hunc finem, ut quisque se conservet indemnem, de quo habentur multa exempla inSeriptura, Genes. 14, cum similibus. Alterum est, ut qui offenderit, debita poena puniatur, in quo sua est difficultas.
5. Secunda conclusio communis. — Declaratur, et probatur, primo em Scriptura, Num. 25, et 9 Reg. 10 et 11. — Secundo em ratione. — Dico ergo secundo : justa etiam causa bell est ut qui injuriam intulit juste puniatur, si recuset absque bello justam satisfactionem praebere. Est communis, in qua et in praecedenti est observanda illa conditio, ut non sit alter paratus restituere vel satisfacere; nam si paratus esset, injusta redderetur aggressio belli, ut in sequentibus dicemus. Probatur jam conclusio primo ex Scriptura, Num. 25, et 2 Reg. 10 et 11, quibus in locis ex Dei jussu pura punitio injuriarum executioni data est. Ratio est, quia sicut intra eamdem rempublicam, ut pax servetur, necessaria est legitima potestas ad puniendum delicta, ita in orbe, ut diversae respublicae pacate vivant, necessaria est potestas puniendi injurias unius contra aliam. Haec autem potestas non est in aliquo superiore, quia nullum habent, ut ponimus; ergo necesse est, ut sit in supremo principe reipublicae laesae, cui alius subdatur ratione delicti. Unde hujusmodi bellum introductum est loco justi judicii vind:cativi.
6. Objectio prima ex Rom. 12 solvitur. — Objectio secunda. — Ejus confirmatio. — Confirmatur secundo. —Sed contra objicitur primo, quia hoc miltare videtur contra illud Homan. 12: Non malum pro malo reddentes, non cos vindicantes, etc. Respondetur, illud intelligi de privata auctoritate, et animo infcrendi alteri malum per se; attamen si fiat potestate legitima et publica, atque animo continendi hostes in officio, et reducendi quod inordinatum erat ad debitum ordinem, non solum non est prohibitum, sed necessarium. Unde c. 13 subditur : Non sine causa gledium portat, minister Dei est ad vindictam malefactorum. Objicitur secundo : nam sequitur in eadem causa eumdem esse auctorem et judicem, quod est contra jus naturae: sequela patet, quoniam idem princeps offensus aggrediendo sumit officium judicis. Et confirmatur, tum quia hac ratione negatur privatis personis propria vindicta ; moraliter enim justitiae terminos excederent : idem vero periculum est in principe se vindicante; tum quia pari ratione, si privata persona non possit perjudicem se vindicare, posset jam usurpare jus, et sua auctoritate id praestare, cum non alio fundamento id concedatur principi, quam quia non est modus alius justae vindictae.
7. Diluitur. — Ad primam confirmationem. — Ad secundam quorumdam responsio empenditur. — Plana responsio. — Respondetur non posse negari, quin in hoc negotio eadem persona quodammodo subeat munus auctoris et judicis, sicut etiam in Deo conspicimus, cui potestas publica similis est; causa vero alia non est, quam quia actus hic justitiae vindicativae fuit necessarius humano generi, et naturaliter atque humano modo non potuit via ulla dari convenientior, praesertim quia expectanda est ante bellum contumacia personae offendentis, satisfacere nolentis; nam tunc sibi imputet si ei subditur quem offendit. Neque est simile de persona privata , primo, quia cum privato regatur consilio, facile poterit vindictae modum excedere ; at potestas publica publico ducitur consilio, idque auscultari tenetur, sicque facilius potest vitare incommoda proprii affectus. Secundo, quia vindicativa potestas per se non ad privatum, sed ad commune bonum refertur; et ideo non privatae personae, sed publicae commissa est ; quare si haec vindicare nequeat aut nolit, illa damnum patienter tolerabit. Et per haec patet responsio ad primam confirmationem. Ad secundam, quidam dixerunt in eo casu licere privatae personae occulte se vindicare, et in codice titulus habetur: Quando liceat sine judice se vindicare ; sed intelligendum hoc venit, quantum ad damnorum restituticnem ; quoad delicti vero punitionem est intolerabilis error; actus quippe vindicativae justitiae jurisdictionis est, quam privata persona non habet, neque per alterius delictum comparat, alioquin non oporteret uti publica potestate jurisdictionis; vel certe cum potestas jurisdictionis dimanet ab ipsis hominibus, potuissent singuli non transferre talem potestatem in magistratum, sed eam sibi conservare ; quod est aperte contra jus naturae, et contra bonam gubernationem generis humani. Negatur ergo sequela, nam leges attendunt ea quae sunt per se; at privata personae, per se loquendo, habent expeditam vindictam delictorum propter publicam potestatem; quod vero interdum non possint, per accidens evenit, atque ideo necessario tolerandum, ut diximus. At vero necessitas inter duas respublicas supremas per se est; et ita sunt exponendae quaedam Glossae civiles, quas supra Covarr. adducit. De quo etiam Victoria in relectione de Potestate civili, a numero sexto ; Soto, 4de Justitia, quaest. 4, art. 1.
8. Tertia conclusio manifesta. — Dubium subortum. — Quid quando ex bello sequitur damnum Ecclesie. — Quid quando sequitur contra hostilem partem. — Quid quando sequatur ipsi bellum inferenti. — Dico tertio: qui sine causa justa bellum aggreditur, non solum contra charitatem, sed etiam contra justitiam peccat ; unde tenetur omnia damna restituere. Conclusio est manifesta. Solum quaeri posset an detur interdum causa belli excusans ab iniustitia, non vero a peccato contra charitatem. Respondendumque raro hoc accidere, non tamen quidquam repugnare; sicut enim inter privatos contingit, ut alter ab altero rem sibi debitam accipiat, proindeque non sit contra justitiam, contra charitatem vero aliquando, nimirum si ea de causa debitor incurrat gravissima damna, et res illa creditori non sit valde necessaria , ita posset accidere inter principes et respublicas. In quo tamen advertendum, in hujusmodi bello posse considerari primo damnum reipublicae contra quam bellatur ; secundo illius quae bellum infert; tertic denique damnum fortasse totius Ecclesiae. In hoc tertio eventu, facile id, quod diximus, inveniri potest. Nam licet rex Christianus possit alio justo titulo bellum indicere, nihilominus poterit peccare contra charitatem Ecclesiae debitam, tale jus prosequendo; ut si inde videat hostes fidei fieri potentieres, etc.; in eo ergo casu, licet sit peccatum bellare, non tamen insurgit restituendi obligatio, quoniam ille alius justus titulus illum deobligat. Quando vero damnum est primi generis, tunc non multum obligat, quia prava voluntas reipublicae injuriam inferentis fuit causa illius; si tamen in casu aliquo non posset illa respublica, vel satisfacere, vel restituere sine magnis incommodis, neque esset necessaria satisfactio alteri principi, illam urgendo faceret plane contra charitatem. In secundo tandem casu, si princeps cum majori damno et periculo suae reipublicae infert beilum alteri, etiam ex justa causa, peccabit non solum contra charitatem, sed etiam contra justitiam debitam propriae reipublicae. Ratio est, quia princeps tenetur ex justitia magis providere communi bono suae reipublicae, quam proprio; aliastyrannus evadet. Sic judex suspendens reum morte dignum, sed valde necessarium reipublicae, contra debitum sui muneris feceret, atquo adeo contra justitiam. Sic medicus contra justitiam ex ofticio debitum peccaret, dando medicinam, quae praesenti aegritudini mederetur, sed majores postea inferret.
9. Temperatur proxima decisio. — Sed in hoc considerandum est, si rex unus plura regna sub se contineat, saepe posse cum alterius detrimento bellare pro altero; quia licet regna distincta sint, ut tamen sunt sub uno capite, mutuo se possunt ac debent juvare, cum defensio unius cedit in commodum alterius, servaturque aequalitas, siquidem alterum alterius auxilio suo tempore indigere possit; praeterquam quod per se magnum bonum cujuscumque regni est, potentiorem principem habere, ac denique major fortasse pax obveniet tali regno, vel alia commoda, aliaque facile excogitari valent; multa igitur consideranda sunt, ut obligetur princeps ad relinquendum jus bellandi, ne regnum ejus damnum patiatur.
10. Illatum Cajetani. — Quousque verum habeat. — Est autem advertendum, ex hoc principio intulisse Cajetanum 2. 2, quaest. 96, art. 4, ut bellum sit justum, debere principem tantam in se cognoscere potestatem, ut moraliter certus sit de victoria : primo, quoniam alias exponit se manifesto periculo majora damna inferendi sua reipublicae, quam commodum ; sicut (inquit) male aget judex qui aggrediatur capturam rei absque satellitum numero, quo certus sit non posse superari. Secundo, qui bellum aggreditur, rationem subit agentis, agens autem potentius esse debet ad superandum passum. Sed haec conditio non videtur mihi simpliciter necessaria; primo, quia humano modo est fere impossibilis. Secundo , quia saepe interest ad commune bonum reipublicae non expectarc tantam certitudinem, sed tentare potius, etiam cum aliquo dubio , an coerceri hostes possint. Tertio, quoniam alias nunquam liceret regi minus potenti indicere bellum contra potentiorem, quia illam certitudinem, quam Cajetanus requirit, assequi non potest. Quapropter dicendum est, teneri quidem principem ad procurandam maximam certitudinem , quam possit, victoriae; debere item conferre spem vicloriae cum periculo damnorum, atque si omnibus pensatis spes praevaleat. Si vero nequit tantam certitudinem assequi, oportet saltem ut habeat probabiliorem spem, aut aeque dubiam, juxta necessitatem reipublicae et boni communis. Quod si minor sit probabilitas de spe, et bellum sit aggressivum , fere semper est vitandum ; si defensivum, tentandum ; quia hoc necessitatis, illud est voluntatis : quae omnia ex principiis de conscientia et justitia satis constant.
Sectio 5
Utrum principes christiani habeant aliquem justum titulum belli praeter eum, quem ratio naturalis dictat
SECTIO V. Utrum principes christiani habeant aliquem justum titulum belli praeter eum, quem ratio naturalis dictat.
1. Prima sententia affirmans. — Primus titulus, quà afferri posset, impugnatur ab auctore, in tract. de Fide, disp. 18. — Secundus etiam titulus reprobatur. —Prima sententia affirmat, quam Hostiensis , Panormitanus, et alii Canonistae defendunt, in cap. Super his, de Voto, et Alvarus Pelagius, lib. 1, de Planctu Ecclesiae, cap. 37; Gabriel, in 4, distinct. 15, quaest. 4, et alii, quos refert Covarr, regula Peccatum , S 10. At non eodem modo auctores hi loquuntur, assignant enim varios titulos. Primus est solius infidelitatis , quia scilicet nolunt veram religionem admittere. Sed hic est falsus titulus, de quo in materia de fide. Secundus est, ut Deus ab injuriis vindicetur, quae contra ipsum fiunt per peccata contra naturam, et per idololatriam; et quoad ultimum, id tenet Castvo, lib. 2 de Justa haereticorum punitione, cap. 14. Sed falsa etiam sententia est, et primum quoque si de vindicta proprie loquamur. Deus enim non dedit omnibus hominibus potestatem vindicandi suas ipsius injurias, quia ipse facile id potest, si velit, nec expediebat generi humano : sequeretur enim inde turbatio maxima. Eademque ratio est de defensione, quia hac via potius multiplicarentur divinae injuriae, quam vitarentur. Deinde, hoc ipso titulo possent etiam christiani principes inter se bella movere, cum multi etiam sint Deo iniurii. Item cum hic titulus non possit sufficienter ostendi, juste possent invasi se defendere. Unde fieret bellum utrinque justum.
2. Objectio ev Levit. 18, quo pacto solvatur ab August., Epiphan., Cassian. — Aliorum solutio probatur. — Oppones , nam populo Israel licuit bellum hoc titulo contra idololatras, ut patet Levit. 18. Respondeo varios assignari titulos illius belli; Augustinus, sermone 115 de Tempore, Epiphanius, haeresi 66. et Cassian., collat. 5, cap. 24, volunt terram illam pertinuisse jure haereditario ad Israelem, qui ex Sem descendebat, cui Noe partem illam dederat in haereditatem, quam per vim frater Cham occupaverat. Hunc titulum nec probo nec improbo, quia neutrius partis ratio suppetit. Alii dicunt titulum fuisse Dei donationem, qui plane verus est; addit vero Augustinus, quaest. ?0, in Josue, licet justus esset titulus, quia tamen non poterat demonstrari, semper fuisse quaesitos alios magis constantes et apertos; nimirum, quia vel hostes denegabant transitum per communes vias, vel aggressores erant, ac bellum inchoabant. Dici etiam potest eos non solum fuisse idololatras, sed homicidas, nam sacrificabant parvulos innocentes, quare eos titulo defensionis innocentium licuisse debellare.
3. Enucleatur magis predictus titulus, de quo in disp. A8 de Fide, sect. 4. — Advertendum vero circa hunc titulum, a nonnullis quodammodo admitti, si forte aliqua respublica coleret unum Deum, principis autem nequitia ad idololatriam inclinaret. Tunc enim licet movere bellum contra principem. Quod verum est, si per vim princeps ipse cogeret subditos ad idololatriam ; secus autem non esset sufficiens causa belli, nisi tota respublica peteret auxilium contra suum principem ; quia ubi coactio non intervenit, locum non habet defensio. Et confirmatur primo, quia eadem ratione semper liceret indicere tale bellum propter tuendos innocuos parvulos; secundo , liceret similiter inter Christianos principes propria auctoritate suscipi. Denique, quacumque ratione titulus hic habere locum possit, non proprius Christianorum est, sed communis cum iis infidelibus, qui unum tantum Deum colerent, sicque possent jure defendere , quicumque vellent eumdem Deum colere, ab aliisque cogerentur ad idololatriam. 3i
4. Tertius titulus absolute improbatur. — Tertius titulus est dominii supremi iu temporalibus; astruunt nimirum dicti auctores, infideles, aut veros dominos non esse rerum quas possident, aut imperatorem christianum, aut certe Summum Pontificem habere directum dominium temporale totius orbis; sed haec omnia sunt vana et conficta, ut in materia de dominio et de legibus tractatur '. Deinde, esto in re talis titulus existeret, attamen neque infidelibus sufficienter ostendi posset, neque possent cogi ad credendum subsistere tale dominium; ergo neque cogi ad obediendum. Tandem eo titulo jam posset Papa vel imperator agere bellum contra omnes principes christianos. Quocirca animadvertendum, quamvis Pontifex indirecte habeat potestatem supremam in temporalibus, eam tamen, per se lompwendo , semper supponere potestatem direciam in spiritualibus, ideoque illam potestatem indirectam, per se loquendo, non posse extendi ad infideles, in quos directa potestas in spiritualibus non datur in ipso Pontifice. Dico autem per se, quia per accidens contingere aliud potest, ut statim dicam.
5. Quartus titulus espenditur. — Quartus titulus affertur, quod infideles barbari sint et inepti, ut se convenienter regant. Ordo autem natura postulat ut prudentiores gubernent hujusmodi homines, quod docuit Aristoteles, primo Politicorum, cap. 1, ubi, cap. 5, docet bellum natura justum esse, quod contra homines suscipitur, qui ad parendum nati sunt, neque parere volunt. Atque hunc titulum probavit Major, in 2, distinct. 44, quaest. 3 ; et late Sepulveda, lib. 7, cap. 2. At enim hic ttulus primum non potest esse generahs, nam evidens est multos esse infideles ingeniosiores fidelibus, et aptiores ad res politicas. Secundo, ut hic titulus habeat locum, non satis est existimare aliquam nationem esse ingenio inferiorem, sed esse ita inopem, ut regulariter potius ferarum more quam hominum vivat, quales dicuntur ii qui, cum nullam habeant humanam politiam , nudi prorsus incedunt, carnibus vescuntur humanis, etc. Et si qui tales sunt, debellari poterunt, non ut interficiantur , sed ut humano modo instituantur, et juste regantur. Raro tamen aut nunquam admittendus est talis titulus, nisi ubi intercedunt occisiones hominum innocentum , et similes injuriae : quare potius titulus hic revocatur ab bellum defensivum, quam aggressivum. Tandem Aristoteles supra tunc solum uit licere hoc bellum, quando dicti homines, qui regendi debellantur, tam distant ab aliis, quam a corpore animus. Ex quo nihilominus intelligitur, hunc titulum, si quis est, non esse proprium Christianorum, sed eumdem pertin ere ad omnem regem, qui velit servare legem naturae, ex qua praecise considerata hic titulus oritur.
6. Vera quaestionis resolutio per tres conclusiones. — Prima conclusio. — Dicendum est ergo nullum esse titulum belli ita proprium christianorum principum, qui non habeat tundamentum aliquod, vel certe proportiouem cum leze naturali, atque adeo qui suo modo non etiam conveniat principibus infidelibus; quod ut explicem, dico primo: christianus princeps non potest indicere bellum, nisi vel ratione injuriae, vel ob defensionem innocentum. Probatur sufficienter ex eo, quia exclusi sunt omnes falsi tituli. Et rationes factae hoc probant, nam lex gratiae non destruit legem naturae, sed illam perficit.
7. Secunda conclusio. — Dico secundo: defensio innocentum peculiari modo potest habere locum in principibus fidelibus, et idem est suo modo in injuriarum vindicta. Nam si respublica subdita infideli principi velit suscipere legem Christi, et rex infidelis prohibeat, habent christiani principes jus defendendi illos innocentes. Quod si talis respublica vellet recipere legem infidelium, Mahometicam, verbi gratia, ac princeps nollet, non haberet infidelis princeps Turca simile jus contra illum regem. Ratio est, quia impedire legem Christi est revera gravis injuria, et damnum:: prohibere vero aliam legem, nulla est. Item si audire velint, ratione possunt convinci hoc esse credibilius et credendum ; juste igitur eis hac in parte succurritur. Similia exempla sunt, quae ad primam partem conclusionis spectant, si praedicatores Evangelii injuriis afficiantur, vel certe aliquid agant infideles principes in detrimentum fidelium; nam haec est injuria Ecclesiae, ad quam expellendam et vindicandam jus suum habet, quod aliqua ex parte supernaturale est, nimirum, facultas Dei ad praedicandum Evangelium, atque hoc modo certum est non spectare hoc jus ad infideles: quae omnia satis patent ex materia fidei, disp. 18, sect. 1.
8. Tertia conclusio. —Dico tertio, baec omnia ita habere fundamentum in ratione naturali, ut, proportione servata, possint quodammodo ad infideles applicari. Explicatur: nam si velit aliqua respublica colere uuum Deum, et servare naturae legem, vel audire praedicatores qui hoc doccant, ct a suo principe per vim impediatur, orietur inde alteri principi justus titulus belli, etiamsi non sit fidelis, sed sola ratione naturali ducatur, quia illa erit justa defensio innocentum. Simili modo, si aliqua respublica coleret unum Deum, et servaret leges naturae, alia vero idololatriam exerceret, accontra rationem naturalem viveret, haberet illa jus ad mittendum qui hanc docerent. et erroribus liberarent. Quod si per vim impediretur, jure posset bellum prosequi, quia id jus est valde consentaneum naturae; tum etiam quia ibi admisceretur innocentum defensio, cum moraliter loquendo, non sint defuturi, qui velint edoceri veritatem naturalem necessariam ad bonum honestum, a qua voluntate inique impedirentur ; tum denique propter rationes alias adductas in materia de fide, disp. illa 18, quae, servata proportione, hic procedunt.
Sectio 6
Qua certitudine constare debeat de justa causa belli, ut illud justum sit
Distinguenda sunt tria genera personarum, scilicet, supremus rex et princeps; primarii homines et duces ; communesque milites; et supponendum in omnibus requiri certitudinem practicam, quae explicatur hoc judicio: Mihà licitum est bellare. Dubium totum vertitur de certitudine speculativa, quae ita explicatur: Heec causa belli,justa est in se; vel: Heec res, quam praetendo per bellum, mea est.
1. Prima conclusio bipartita. — Suadetur pars prior.—bico primo: supremus rex tenctur ad diligentem causae et justitiae examinationem, qua facta, operare debet juxta scientiam inde comparatam. Fundamentum prioris partis est, quia negotium belli est gravissimum ; ratio autem postulat, ut in quovis negotio adhibeatur consultatio, et diligentia qualitati ejus accommodata. Item, ut judex sententiam ferat in privato negotio, debet diligentem adhibere examinationem ; ergo proportionaliter in publica belli causa. Tandem quia alias temeritate principum facile turbarentur omnia. Itaque in priori hac assertionis parte nulla est difficultas.
2. Explicatur posterior. — Quid quando altera pars est probabilior. — Posterior vero ita explicatur : ponamus enim titulum belli esse, quod rex hic contendat hanc urbem ad se pertinere, vel jure haereditario sibi obvenire de nuo; jam si facta diligentia illud certo constat, aperta est assertio. Quando vero res est pro utraque parte probabilis, tunc se debet rex gerere ut justus judex ; quare si sententia sibi favens invenitur probabilior, potest etiam juste prosequi jus suum, quia, ut verum existimo, in sententiis ferendis sequenda est semper probabilior pars, quia ille est actus Justitiae distributivae, in qua dignior est praeferendus. Est autem dignior, cui probabilius jus favet, de quo latius infra. Eadem vero ratione si pars contraria habeat pro se sententiam probabiliorem, nullo modo poterit ille princeps movere bellum.
3. Quid quando aequaliter dubitatur. et altera pars possidet.—3Si denique, facta diligentia, invenitur aequa probabilitas pro utraque parte, vel certe aequale dubium, undecumque aliud oriatur, tunc si alter possidet, praeferendus est ; quia in judicio etiam ille praefertur, cum majus jus habeat ; quapropter, qui non possidet, movere bellura nequit contra possidentem; qui vero possidet, tutus est, ac se defendere juste valet. Quamvis Adrianus, in4, materia de hestitutione, et Quodlib. 2, artic. 2, conirarium sentiat in hoc ultimo; nam ille (inquit) dubitat, an retineat alienum, non est ergo tutus. Sotus etiam, in 4, de Justitia, quaest. 5, argumento ultimo, dicit, eum qui dubitat, teneri ad dividendum cum altero, vel satisfaciendum alteri pro ratione dubi, quod esset verum, si a principio incepisset possidere cum dubia fide, nam talis possessio non confert jus; si vero a principio erat possessor bonae fidei, et postea ortum est dubium, et diligentiam fecit ad inquirendam veritatem, non tamen potuit assequi, secure potest totum retinere; quia dubium manet pure speculativum, et talis possessio confert simpliciter jus ad rem totam, quod in genere latius ostendimus in materia de conscientia, in tractatu 3, disputatione 12, sectione 5 et 6; et in specie docet Covarr., regula Possessor, parte 2, S 7; et Victoria, dicta relectione. Et idem Sotus, relectione de Secreto, memb. 3, quaest. 2. Advertit tamen Victoria teneri hujusmodi possessorem, cum oritur dubium, diligenter inquirere veritatem, et ad hoc cogi posse ab alio, etiam per bellum, si alias nollet, quia revera id postulat ratio justitiae et recti judicii.
4. Quid quando neutra possidet. — Aliud membrum est, si nullus possideat, et dubium vel probabilitas sint aequalia. Communior sententia esse videtur, unumquemque habere jus ad primo occupandum: unde fieret justum bellum ex utraque parte, quod non refert, cum ipterponitur ignorantia. Ratio vero affertur, quia in simili casu judex posset adjudicare rem suo arbitratu, cui vellet partium litigantium. Ego vero mihi suadere nequeo id licere judici in tali casu, in quo certe judex est tantum distributor rei, in quam ipse jus non habet. Ergo si jura partium semper sunt prorsus aequalia, non est cur possit ipse totam alteri attribuere; tenetur ergo dividere, vel, si res dividi utiliter non possit, oportebit ratione aliqua utrique parti satisfacere. Ergo ad hoc ipsum tenebuntur principes in casu belli, nam aut inter se rem divident, aut sortem mittent, vel aliqua alia ratione nesotium component. Quod si unus tentaret rem totam occupare, aliumque excludere, hoc ipso injuriam alteri faceret, quam posset iuste repellere, et eo titulo justi belli rem totam occupare.
5. In dubio de justo bello. teneri principem committere judicium bono viro, probabilius.— Sed quaeres an in hujusmodi casibus teneantur supremi principes arbitrio bonorum virorum judicium relinquere. Est autem quaestio, stando in lege naturali tantum, ut omittamus Papae auctoritatem, de qua jam diximus. Censeo vero probabilem valde esse partem quae affirmat : etenim tenentur ii, quoad possunt, vitare bellum honestis mediis. Si ergo nullum periculum injustitiae timeatur, illud plane est optimum medium ; erit ergo amplectendum. Confirmatur, nam impossibile est auctorem naturae in eo discrimine reliquisse res humanas, quae frequentius conjecturis potius quam certa ratione reguntur, ut omnes lites inter principes supremos et respublicas, nonnisi per beilum terminari debeant; est enim id contra prudentiam ac bonum commune generis humani ; ergo contra justitiam. Praeterquam quod jam regulariter ii haberent majus jus, qui potentiores essent, atque adeo ex armis esset metiendum, quod barbarum et absurdum satis apparet.
6. Notatio prima circa datam resolutionem. — Notatio secunda. — Sed in hoc observandum primo erit, non teneri supremum principem stare judicio eorum, quos ipse non constituit ad judicandum; oporteret ergo ut utriusque partis consensu arbitri eligerentur; quod quidem medium, quia raro amplectuntur, ideo solet esse rarissimum. Nam saepissime alter princeps suspectos habet judices externos. Deinde advertendum, posse supremum principem, si bona fide procedat, expen- dere jus suum per prudentes et doctos viros: quorum judicium (si per illud sibi constat de jure suo) sequi potest, sicque non tenebitur stare aliorum judicio. Ratio est, quia ita est de hoc jure judicandum, sicut de justa lite; in justo autem judicio duo intenduntur. Unumest examen causae, et cognitio juris utriusque partis, cui negotio necessaria non est juridictio, sed scientia potius et prudentia; quia, cum non intendatur per bellum, sed bello supponatur, non est cur arbitris sit committendum. Alterum est executio juris jam patefacti; ad hoc vero jurisdictio postulatur, quam per se habet supremus princeps, quando alias sibi constat satis de jure; tunc ergo non est cur expectare teneatur alterius arbitrium, quamvis debeat justa pacta acceptare, si offerantur.
7. Secunda conclusio bipartita pro ducibus. — Dico secundo : duces, et alii principes regni, quoties ad consilium vocantur, ut judicium ferant de bello inchoando, tenentur veritatem diligenter inquirere; non vocati autem, non magis obligantur quam alii communes milites. Prior pars liquet, quia vocati tene ntur ex justitia justum consilhum dare, alias illis imputabitur, si qua fuerit injustitia in bello. Posterior probatur, quia non vocati jam se gerunt in hoc negotio, ut privati milites, tantumque moventur, non vero movent; per accidensque est quod sint nobiles aut divites. Addit tamen Victoria supra, ex charitate teneri hos justitiam belli inquirere, ut admoneant quando oportuerit. Verum si obhcatio est ex sola charitate, habebit locum solummodo tempore necessitatis. Unde alias, per se loquendo, non tenebuntur.
8. Tertia conclusio pro communibus malitibus. — Dico tertio : communes milites subditi principum nullam diligentiam adhibere tenentur, sed vocati ad bellum ire possunt, dummodo illis non constet esse injustum. Probatur, tum quia quando iis militibus non constat de injustitia belli, consilium commune principis et regni satis illis est ad eundum; tum etiam quia subditi, in dubio (speculativo, scilicet), tenentur obedire superiori, capite Quid culpatur, 23, q. 4, ex Augustino, 22 contra Faustum, capit. 75; idque optima ratione. Nam in dubiis tutior pars est eligenda ; cum autem princeps possideat jus suum, tutius est illi obedire. Confirmatur assertio: nam minister judicis potest exequi sententiam nullo praemisso examine, dummodo non constet esse injustam Atque haec est communis sententia, Cajetani, in Summa, verbo Bellum; Sot., in 4, de Justitia, quaest. 7, art. 2; Victor. supra; Sylvest., verbo Bellum, 1, q. 9. (Vide in simili de executore, tom. de Censur., disp. 3, sect. 15, n. 9.)
9. Limitat Sylvester conclusionem. — Ttem aliter Adrianus, vel potius negat. — Satispit Adriano. — Satisfit Sylvestro. — Videtur tamen Sylvester hoc limitare : nam si dubitent (inquit) tenentur inquirere, ut expellant dubium ; quod si non potuerint, tunc licebit militare. Adrianus vero, in Quodlib. 2, omnino negat licere cum his dubiis ire ad bellum, tum quia nunquam licet operari cum dubia conscientia ; tum quia jam milites illi eligerent partem minus tutam, cum se exponerent periculo injuste occidendi et praedandi; non eundo autem, solum peccarent non obedicendo: justitia autem rigorosius obligat quam obedientia. Sed occurrenáum, dubium hoc non practicum esse, sed speculativum,ideoque non reddere conscientiam dubiam ; sed neque pars esset tutior non obedire; nam ex simili inobedientia ordinarie sequeretur non posse principes defendere jura sua, quod grande esset ac commune incommodum. Quod vero atUnet ad limitationem Sylvestri, advertendum, dubrum aut posse esse pure negativum, quia, videlicet, milites omnino ignorant in eo negotio rationem justitiae vel injustitiae, ac tunc nihil tenentur inquirere, sed sufticienter niti valent auctoritate sui principis; aut est dubium positivum, ortum ex rationibus pro utraque parte occurrentibus, et quidem si ratones ostendentes bellum esse injustum, tales essent, quibus ipsi nescirent satisfacere. tenerentur tunc aliquo modo inquirere veritatem, quamvis nec hoc onus erit facile imponendum, nisi rationes illae valde suspectam redderent justitiam belli; nam tunc jam viderentur milites declinare in quoddam judicium morale, quod bellum sit injustum ; alioquin vero si rationes habent probabiles pro justitia belli, licite possunt se illis conformare.
10. Demilitibus stipendiariis non subditis communior sententia. — Fundamentum dicte sententie.— Confir natur primo ea regula juris, et Ambrosio. — Confirmatur secundo. — Major diflicultas est de militibus non subditis, qui vocantur stipendiarii. Communis sententia esse videtur, teneri hos ad examinandam justitiam belli, antequam dent nomina. Ita sentit Sylvester supra, qui etiam definit, eos cum dubio non posse licite ire ad bellum; et fere idem sentit Cajetanus, in Summa, verbo Zel- lum ; limitat tamen : Nisi hi accipiant stipendium etiam tempore pacis, obstrictique sint ad eundum quoties vocantur ; tales enim possunt se gerere ut subditi, quia revera subditi sunt ratione stipendii. Fundamentum est, quia in eo casu tutius est non militare non subditum, cum non militando nulli periculo se exponat, militando autem se exponit iis omnibus quae numeravit Adrianus, in dubiis autem tutior pars sit eligenda. Confirmatur, primo ex regula juris 19, in 6, et 38, in ff., qua dicitur, non esse sine culpa, qui rebus, quae ad ipsum non spectant, se immiscet cum periculo alterius. Unde Ambrosius, lib. 3 Officiorum, cap. nono, et habetur in 14, quaestione 5, cap. Denique, generaliter dicit neminem debere cum discrimine alterius alterum juvare. Confirmatur secundo, quia ob hanc rationem, in simili dubio, docent jura, conjugem qui dubitat, posse debitum reddere, sed non petere, et ob eamdem rursus dici potest, cognatos et amicos principes non posse se invicem juvare, nisi probe examinata causa.
11. Arguitur primo contra eamdem sententiam. — Nihilominus contra hanc sententiam occurrunt hae difficultates. Primum, quia jam oporteret singulos milites stipendiarios examinare causam belli; hoc autem est contra omnem consuetudinem, et humano modo imposaibile; quia, ut supra dicebam, neque omnibus potest reddi ratio, neque omnes sunt illius capaces. Secundo, quia etiam milites subditi non possent ire ad bellum dubium sine examine causae, nisi quando stricte praeciperentur, ita ut non eundo inobedientes fierent, siquidem tune solum excusat illos obedientia: quandiu vero non imponeretur praeceptum, tutius non militarent. Consequens autem est contra omnem morem, aliaque obligatio perniciosa esset reipublicae. Tertio, si stipendiarii perpetui ante tempus belli potuerunt se obligare ad militandum, etiam in casu dubio, transferendo suam conscientiam in conscientiam principis, cur non poterunt id facere, qui accipiunt stipendium in belli initio? Nam morahter ejusdem rationis est exercere actum, et obligare se ad exercendum. Et confirmatur, quia, sicut non licet ire ad bellum injustum, ita nec obligare se ad militandum in bello illo; neque etiam ad militandum indifferenter in omni bello, sive justo, sive injusto ; et hoc ideo, quia militare in injusto bello est injustum; ergo, a contrario, si licet se obligare in bello dubio, iniqua non est talis obligatio; ergo sine ulla praecedenti obli- gatione licebit propter stipendium hic et nunc id facere; neque vero multum referre videtur quod jam antea censebatur quispiam subditus ratione stipendii. Namque idem dici poterit, si contractus fiat cum jam instat bellum, cum tunc ctiam milites se obligant ad obediendum in omnibus, in quibus licite possunt, et quod haec obligatio antecesserit, vel quod nunc fiat, nihll interest ad justitiam. Quarto, in simil dubio, licet quibuslibet vendere arma his principibus atque militibus; in quo tamen idem periculum vertitur, ne cedat, scilicet, in injuriam innocentum, si forte re ipsa bellum est injustum. Antecedens commune est. Consequentia probatur, quia uterque concursus est valde moralis ad actum belli, et licet milites quodammodo immediate videantur concurrere, attamen ordinarie magis nocere possunt, qui praebent arma. Quinto, licitum est cuilibet servire mercatori propter stipendium, animo cooperandi contractibus illius, de quibus illi non constat esse injustos, neque tenetur illos examinare; ergo similiter censendum erit in praesenti casu. Ultimo ratio communis his eventis est eadem, quia in omnibus primo ac per se, qui non est subditus, se subdit alteri propter stipendium, in quo nulli irrogat injuriam, neque per se loquendo se exponit periculo alicujus mali, et alias utitur jure suo vendendo res suas, aut suam operam, quo certe non tenetur se privare in suum damnum. Atque de his militibus accedit specialis ratio : pro se quippe habent auctoritatem principis et totius reipublicae, quae inducit magnam probabilitatem. Unde, omnibus perpensis, minime videntur tunc elicere partem minus tutam.
12. Auctoris decisio lipartita. — Quoad dubium negativum. —Quoad dubium positivun.— Haec argumenta plane convincunt, neque in re ipsa ullam differentiam invenio inter subditos atque non subditos. Et ita Victoria supra, in suarelectione, a num. 24, indifferenter loquitur de militibus. Sed quiares est moralis, ut securius procedatur, statuo, si dubium sit pure negativum, probabilius posse hos ire ad bellum, nullo examine facto, totoque in principem, cui subduntur, onere rejecto; quem tamen suppono esse bonae apud omnes existimationis, atque hoc aperte docet Victoria, et consentiunt alii Thomistae: si vero dubium sit positivum, et rationes sint utrinque probabiles, credo fore obligandos ad inquirendam veritatem ; quam si non possint assequi, sequi debebunt quod probabilius erit, ac juvare il- lum qui jus habet probabilius ; quia cum dubium sit in facto, et de damno proximi, vel defensione innocentis, sequendum est quod probabilius apparuerit, juxta regulas datas de conscientia, sect. 6 citata. Ad hoc autem satis erit militibus, si ipsi consulant viros prudentes et timoratos, an possint simpliciter ire ad tale bellum, nécne. Quod si dicti milites unum corpus politicum conficiunt, habentque sua capita, satisfacient profecto inferiores, si per suum quisque caput, aut principem, examinent justitiam belli, eorumque sequantur judicium. Quod si tandem pro utraque parte habeant rationes aeque probabiles, tunc gerere se possunt, ac si dubium esset mere ncgativum, quia tunc utrobique est aequalitas, et praeponderat auctoritas principis, quod etiam clare insinuavit Sylvester, verbo Bellum, 1. Et de hac quaestione haec sufficiant.
Sectio 7
Quis sit debitus modus gerendi bellum
1. Notationes pro resolutione. — Quadruplea comparatio proponitur. — Disüuguenda sunt tria tempora: initium belli, prosecutio belli ante partam victoriam, et tempus post victoriam partam. Distinguenda etiam sunt illa tria genera personarum: princeps supremus, duces medii, infimi milites, qui omnes possunt comparari, primo ad hostes, quid nimirum possint cum illis juste agere. Secundo, inter se, quid rex debeat agere cum militibus. Tertio, quid milites cum regibus. Quarto, quid cum caeteris, verbi gratia, hospitibus, apud quos in itineribus diversantur. Hic potissimum agimus de primo; tamen breviter circa alios aliquid dicemus.
2. De quarta comparatione. —De tertia comparatione. — Circa quartum igitur breviter possumus dicere, quod Joannes Baptista, Luc. 3, docuit : Neminem concuitatis, et contenti estote stipendiis vestris. Unde hi omnes nihil possunt ab hospitibus accipere, praeter id quod a rege constitutum est; alias peccant contra justitiam, et tenentur restituere; atque idem est si faciant alia damna per domos, agros, etc.; duces vero et principes tenentur ex officio haec omnia, quoad possunt, impedire, alias totum onus restitutionis, post milites, ad illos pertinet. Circa tertium caput, sicut reges tenentur stipendia dare militibus, ita ipsi tenentur, quidquid sui muneris est, praestare. Unde ex justitia tenentur ad actum fortitudinis, at- que adeo ad non fugiendum, nec deserendum locum suum, aut arcem, de qua re habentur multae leges,. Et videndus est Cajetanus, in Opusculo de hae re, quod est A. quaest. penultim., qui obligat duces arcium nullo metu mortis aut famis eas tradere, quia tale contrahunt pactum cum principe, indeque recipiunt stipendium, ex quo obligatio ex justitia nascitur. Denique comparando inter se privatos milites, praeter communes leges justitiae, specialiter tenentur parta victoria servare justam distributionem in partitione praedae. Quae autem illa sit, non potest a nobis definiri; sed in unoquoque regno servandum est vel quod reges statuunt, vel quod duces, vel certe quod fuerit in more et consuetudine. De primo igitur capite dicendum restat solummodo.
3. De prima comparatione. — Prima conclusio bimembris et communis. — Dico primo: ante bellum inchoatum tenetur princeps proponere justam causam belli reipublicae contrariae, ac petere restitutionem condignam, quam si altera offerat, tenetur acceptare, et a bello desistere: quod si non faciat, bellum erit injustum ; si alter vero neget satisfactionem, tunc poterit juste bellum inchoare. Tota conclusio est communis, et ultima pars est clara; quia, supposita pertinacia alterius principis, seu reipublicae, aliisque conditionibus, nihil est quod spectetur. Prior sumitur ex Augustino, cap. JVoli, 23, quaest. 1, et cap. Dominus, quaest. 2; et consentiunt omnes Doctores: Major, in 4, q. 20; Driedo, lib. 2 de Libertate Christiana, cap. 6; Caiet., verbo Bellum ; Sylvester, ibid., quaest. 4, conclus. 2. Videturque recte colligi ex illo loco Deuteron. 20: $i quando accesseris ad ecpugnandam, etc. Ratio est, quia alius belli modus esset injustus, et inde fieret causa ipsa injusta. Nam ubi offertur plena et sufficiens satisfactio voluntaria. non est locus violentiae, praesertim quia ratio dictat, ut vindicativa justitia fiat cum minimo damno communi, servata tamen aequalitate. Praeterea princeps non habet vim coactivam in alium principem, nisi quando is injuste agit, atque adeo quando non vult satisfacere.
4. Limitat Cajetanus conclusionem. — Hapenditur limitatio. — At vero Cajetanus, limitat hanc conclusionem, scilicet, dummodo haec satisfactio offeratur ante actualem congressum belli: nam post inchoatum bellum non tenetur is, qui debellat, eam acceptare, quia in béllo est veluti judex, quo jam cepto, fit dominus causae, jusque acquisivit proce- dendi usque ad finem, unde sibi imputet debellatus, quod non debito tempore obtulerit satisfactionem. Sed inquiro quid intelligat Cajetanus per actualem congressionem beli.8i pugnam actualem ultimam qua totum bellum est jam terminandum, non est dubium, si jam res sit inchoata, et victoria incipiat declinare ad eam partem, a qua juste bellatur, non teneri tunc acceptare satisfactionem, praeter victoriam integram , quia haec jam moraliter non videtur distare, imo vix potest moraliter in eo articulo tractari de pace. S1 vero per actualem congressum, intelligat bellum iliud in quo aliquoties pugnatum est, non video quo firmo fundamento asseratur, magis esse tunc dominum causae, quam aute bellum inchoatum, quia idem jus antea habebat ad inchoandum belluam, quod nunc habet ad prosequendum. Solum interest quod injuria crevit, et consequenter crevit jus ad majorem satisfactionem. Prae:erea rationos factae aeque procedunt in utroque ex dictis events, quia sicut initium, ita continuatio beili depet esse necessitatis. Ad haec, quia similiter sequuntur damna contra bonum commune, quae ;vitari debent salvo integro jure proprio, quod quidem est salvum, quando otfertur satisfactio, quia nihil magis peti potest post partam victoriam, ut dicemus. Denique jus belli est odiosum, et poena ejus gravissima; ergo restringenda est, quoad fieri potest.
5. Resolvitur simpliciter contra limitationem Cajetani, explicaturque magis. — laque contrarium videtur simpliciter verius : solum est addendum, in integra satisfactione contineri primum, ut restituantur res omnes quae injuste detinebantur. Secundo, ut omnes expensae quae propter injuriam alterius sunt factae, reparentur. Unde si bellum fuit semel inchoatum, poterunt j uste peti omnes expensae eo usque factae. Tertio, postulari potest aliquid in peenam pro injuria illata, quia non solum in bello habetur ratio commutativae jusitiae, sed etiam vindicativae ; denique potest peti juste quidquid in futurum necessarium videbitur ad conservandam pacem, atque etiam tuendam, quia hic est finis praecipuus belli, pacem statuere in futurum. Praeterea addendum, cum haec conditio belli ex justitia oriatur, si contra illam fiat bellum, oriri ex illo obligationem restituendi.
6. Secunda conclusio. — Dico secundo: post inchoatum bellum, toto tempore ante partam victoriam, justum est interre hostibus omnia damua, quae vel ad satisfactionem, vel ad comparandam victoriam necessaria videbuntur, dummodo non contireant intrinsecam injuriam innocentum intrinsece malam, de qua infra, conclus. 6. Ratio est, quia si finis licet, et media necessaria licent ; et hinc habetur fere in hoc toto discursu, seu tempore belli nihil fieri contra hostes, quod injustitiam contineat, praeter innocentum mortes; nam reliua omnia damna judicantur ordinarie necessaria ad finem belli.
1. Tertia conclusio communis, et certa. — Observatio prima. — Limitatur uon male a Sylvest. et Victor. — Observatio secunda. — Tertia observatio dupicis corollarii ex conclusione. — Quarta obsercatio, qua patescunt varia jura circa hanc conclusionem.—Dico tertio: post partam victoriam, licitum est principi ea damna inferre reipublicae victae, quae sufficiant ad justam vindictam, et satisfactionem, et restitutionem omnium damnorum. Conclusio est communis, et certa, tum quia hic est finis belli, tum quia in justo judicio hoc ipsum licet. Observandum tamen, in hac satisfactiona computanda esse omnia damna, quae talis respublica in discursu belli passa est, id est, mortes hominum, incendia, etc. Non displicet tamen primo quod Sylvester, verbo Bellum, 1, q. 9, et Victoria, in dicta relectione, num. 20, addunt, bona mobilia capta a miltibus in discursu belli non esse computanda a principe in partem restitutionis; nam jus gentium communi consuetudine introductum ita habet. Et ratio est, quia cum milites exponant vitam tot ac tantis periculis, aliquid est illis concedendum, atque idem est de eorum principe. Secundo, est tam in hac, quam in praecedenti conclusione observandum, non licere militibus propria auctoritate, vel post, vel etiam ante partam victoriam capere, quia non per se habent ullam potestatem, sed solum a principe, tanquam ejus miuistro ; et ideo absque illius vel expressa, vel praesumpta auctoritate , nihil possunt juste accipere. Tertio, ex hac conclusione habetur, si omnia praecedentia damna non videantur sufficientia pro delicti gravitate, posse eiiam juste post omnino finitum bellum aliquos occidi hostes nocentes, quamvis magna hominum multitudo non esset sine urgentissima causa interficienda ; interdum quoque licere potest ad terrorem aliorum, ut habetur etiam ex Deuter. 20: Cum tradiderit Dominus Deus luus civitatem in manu tua , percuties omne, quod in ea est, ganeris masculini, in ore gtad i, absque mulieribus et iafantibus, etc. Unde con- sequenter habetur, ut multo magis possint dcbellati nocentes in captivitatem redigi, et res eorum universae occupari. (Quarto advertendum, justa hane conclusionem intelligenda esse jura civilia, quae pronuntiant jure gentium introductum esse, omnia bona hostium, tam mobilia quam immobilia, fieri victorum. Ita habetur in lege Hostes, et inlege Si quis in bello, ff. de Captivis, et lege S quis pro redemptione, Cod. de Donationibus, et cap. Jus gentium, et cap. Jus militare, dist. 1; idem docet Ambrosius, libro primo de Abraham, cap. 3, et divus Thomas, libro 3 de hegimine principum ; ac plura refert Covarr., regula Peccatum, part. 2, 8 13, sumilesque leges videntur tradi Deut. 11 et 20, ut ibi Abulens. advertit, q. 3; sed haec omnia sunt accipienda juxta regulam datam, servata aequaiitate justitiae, et habito respectu pacis futurae, ut infra docebimus. Nam in bello servanda est aequalitas, quae in justo judicio; in hoc autem puniri nequit reus omni pcena, nec privari omuibus bonis sine mensura, sed pro qualitate delicti.
8. Primum dubium, de bonis quae non erant hostium. — Deciditur primo de immvlilibus. — Decidtur secundo de mobilibus, stando in jure naturag. — Occurrit vero dubium; nam contingit inter bona hostium reperiri plura, quorum ipsi non sunt domini; an ergo possint occupari, si necessaria sint ad satisfactionem? Respondendum, si bona sint immobilia, non esse dubium quin non possint retinere, quia ii, a quibus acceperunt, non erant domini; ergo neque ipsi victores acquirunt dominium; ergo tenentur dare veris dominis, et ita habetur in lege 5$? captivus, S Expulsus hostubus, ff. de Captivis, et leg. Pomponius, ff. de Acquirendo rerum dominio. De rebus autem mobilibus, civiles leges videntur definire conirarium, ut Covarr. supra late disputat. Verum, secludendo positivum jus, si res tales sint per furtum acceptae, ita ut carum dominium non sit apud eos, in quorum potestate reperiuntur, sed apud priores dominos, ratio supra facta convincit illis esse restituendas, quamvis possint milites victores justam mercecem sui laboris postulare et exigere a veris dominis. Vel princeps victor exiget, si forte ipse jam satisfecit militibus, et hoc quidem est jus naturaie.
9. Deinde attento jure pcsitivo. — FPotuerunt tamen jura, in favorem bellantium contra hostes reipublicae, militibus ipsis concederc dominium talium rerum, quas apud bhostes invenerunt, qui jam pacifice illas possidebant, et consequenter potuerunt privare priores dominos suis dominiis propter bonum reipublicae, cui saepe potest hoc expedire, maxime in rebus mobilibus, quarum difficile est cognoscere veros dominos, cum tamen expediat alias dominia esse certa, et hoc maxime procedit quando res illae deveniunt ad subditos, ut Covarruvias refert factum esse in legibus Hispania ; nam gencraliter res esset creditu difficilior, cum leges unius regni non possint obligare alios, neque privare non subditos suis dominiis. Unde leges civiles ex hac parte videntur processisse ex injusto modo, quo tunc bella gerebantur. Nam credebant Romani, bella quae gerebant contra hostes reipublicae, justa esse ex utraque parte; etenim quasi ex tacito pacto volebant mutuo pugnare, ut qui vinceret, dominus evaderet. Inde ergo putabant omnia bona hostium fieri capientium, undecumque illa haherent, ut patet in lege 5, S In pace, ff. de Captivis ; quapropter existimabant non esse restituenda ea bona prioribus dominis, quia jam hostes illi cum acceperant, vere facti fueraut domini. Et propterea etiam e contrario leges negant hoc jus piratis et latronibus, ut patet ex lege Postliminium, 1t. de Captivis. An vero, illo supposito, id esset tutum in conscientia, explicabitur melius infra in numero vigesimo secundo.
10. Secundum dubium, quinam hostil ex parte sint obnoaii. — Sed superest dubium aliud, an aeque liceat hujusmodi damna inferre omnibus hominibus, qui inter hostes connumerantur? Ut respondeam, notandum est quosdam dici nocentes, alios innocentes: innocentes sunt quasi naturali jure pueri, mulieres, et quicumque non valent arma sumere; jure gentium legati ; jure positivo inter Christianos religiosi, sacerdotes, etc., in cap. Nocimus, de Treuga et pace; et in cap. Zlli qui, 93, q. 4; Cajetanus vero, verbo Bellum, putat hoc esse derogatum consuetudine, cui standum est. Nocentes reputantur reliqui omnes: nam qui possunt arma sumere, praesumuntur in humano judicio ac si vere sumant. Ex utroque autem genere constat respublica contraria, et ideo omnes hi censentur hostes, lege Zostes, ff. de Captivis. In quo differunt ab his peregrini et hospites; nam isti non sunt partes reipuplicae, et ideo non numerantur inter hostes, nisi sint socii belli: hoc posito.
11. Quarta Conclusio. — Dico quarto: si ad restitutionem et satisfactionem sufficiant dam- na nocentibus illata, non possunt juste ad innoccntes extendi. Hoc per se notum est ex dictis, quia non potest major satisfactio quam justa exigi. Solum posset quaeri, utrum milites victores teneantur semper hunc ordinem servare, ut potius de nocentibus et bonis eorum vindictam sumant, quam de innocentibus. Respondetur breviter, caeteris paribus, et in eodem genere bonorum, teneri. Nam id manifeste postulat ratio aequitatis, quod ex sequentibus magis constabit.
12. Quinta conclusio ejusque ratio. — Ezponitur dictum Sylvestri. — Dico quinto: si necessarium sit ad plenam satisfactionem, licet privare innocentes suis bonis, etiam libertate. Ratio est, quia illi sunt partes unius reipublicae iniquae; propter delictum autem totius potest pars puniri, quae per se non concurrit ad delictum. Confirmatur primo, nam hoc titulo efficiuntur servi a Christianis parvnli Sarracenorum. Secundo, quia interdum punitur filius propter delictum patris, ut in tractat. de Fide, disp. 22, sect. 5, et disp. 24, sect. 3, a num. 3, dictum est de haeresi. Propterea in regula 23, de Regulis juris, in sexto, dicitur, neminem puniri nisi vel ob causam Justam, vel ob culpam. Ex quo intelligitur falsum esse quod Sylvester, verbo Bellum, primo, quaestione decima, sentit, parta victoria, restituenda esse bona innocentibus ; nisi intelligat, quando illa videntur excedere quantitatem debitae satisfactionis. Nam tunc, si aliqua sunt restituenda, ratio postulat, ut sumatur initium ab innocentibus; si vero non excedant dictam quantitatem, sicut auferre illa licuit, ita etiam retinere, ut notavit Victoria.
13. Observatio prima. — Circa hoc tamen, inter Christianos advertenda sunt nonnulla. Primo, jure gentium inter illos introducium esse, ut capti bello non efticiantur mancipia, quamvis possint juste detineri donec puniantur, vel justo pretio redimantur, quod confirmatur lege hegia, 1, titulo 29, parte secunda. Quia vero hoc privilegium introductum est in favorem fidelium, non semper extenditur ad apostatas. Quare si bellum geratur contra cos baptizatos, qui prorsus apostatarunt a fide, ut sunt hi qui ad paganismum transeunt, possunt fieri mancipia, et ita habet consuetudo: quia cum ipsi omnino negent Christum, non est quod fruantur privilegio Christianorum; in haereticis vero usus obtinuit ut gaudeant illo privilegio, quia saltem aliquo modo Christum fatentur. Nam cum introductum sit consuetudine, eadem consuetudine explicatur. Quod vero Covarr., regula Peccatum, S 9, num. 4, ex Innocentio et aliis habet, quando bellum est contra subditos apostatas, non posse illos fieri mancipia, quia non est (iuquit) proprie bellum, sed quasi eaecutio ordinarie jurisdictionis, non videtur verum, et in bello Granatensi videmus contrarium factum fuisse, omnibus viris doctiss'mis, ei timoratis approbantibus; docetque Ayala, lib. 1, cap. 2, num. 15. Ratio est, quia illi sunt subliti; ergo possunt juste puniri. Item, si licet contra extraneos, in quos est minor jurisdictio, cur non in subditos? Denique falso dicitur illud non esse bellum, quia quando subditi sunt rebelles, ordinarium medium est bello illos iterum subjugare.
14. Observatio secunda. — Additamentum Sylvest. quousque verum. — Secundo est advertendum, inter Christianos etiam introductum esse, ut bona ecclesiastica et personae immunes sint, tum ob reverentiam, tum quia illa videtur quasi respublica spiritualis disuncta a temporali, quae exempta est a jurisdictione temporali. Addit praeterea Sylvester, verbo Bellum, in fine, omnia bona, quorumcumque sint, si in Ecclesia reponantur, gaudere hoc privilegio, quia loca sacra non possunt expugnari. Sed hoc ultimum verum est per.se lequendo. Unde si in illis locis homines se recipiant, solum ut se tueantur, gaudere debent immunitate ecclesiastica; si tamen hostes uterentur Ecclesia, tanquam arce, vel castro ad defensionem, posset expugnari et comburi, quamvis sequantur aliqua incommoda, quia haec sunt per accidens. De alis autem bonis temporalibus nihil est certi, sed servanda est in hoc consuetudo.
15. Sexta conclusio bipartita. —Dico sexto : innocentes nulla ratione possunt per se occidi, etiamsi alias reipublicae poena non censeretur condigna ; per aecidens autem possunt . quando necessarium est ad victoriam consequendam. Ratio hujus conclusionis est, quia occidere innocentem est intrinsece malum. Dices id esse verum auctoritate privata, et sine justa causa, hic autem essc publicam et causam justam: negandum tamen, quando id non est necessarium ad victoriam, ut loquimur, ac discerni queunt innocentes. Confirmatur conclusio ex differentia inter vitam et alia bona ; nam alia cadunt sub humanum dominium, et in illis habet majus jus respublica tota, quam singulae personae, ideoque illis bonis possunt privari propter culpam totius. At vita non cadit sub humanum domi- nium, unde nullus potest illa privari, nisi propter culpam propriam ; qua certe de causa nunquam occiditur filius propter peccatum patris, Denteron. 94, et Exod. 23: Innocentem non occidas. Confirmatur, quia si innocentes possent se defendere, juste id facerent; ergo injuste invaduntur. Tandem confirmatur ex facto Ambrosii ; graviter enim excommunicavit Theodosium, propter similes innocentum caedes. Habetur cap. Apud Thessalonicam, 11, q. 5. Quaeres vero qui sint innocenies quoad hunc effectum. Respondeo non tantum esse supra enumeratos, sed etiam illos, qui possunt arma capere , si alias de illis constet non fvisse participes criminis, neque belli injusti, quia naturale jus postulat ut nullus per se occidatur, quem revera constat non esse in culpa. Quid si neutrum constet , sed tantum sit illa praesumptio, quod potuerint arma capere? Sed de hoc statim dcicam.
16. Arguitur contra conclusionem ea Scriptura. — Ad duo priora ioca. — Ad tert um locum. — Ad quartum quid respondeat divus Thomas. — Communaser sensus allius loci. — Abulensis ratio pro dlla fucultate, Deut. 20, vefellitur. — Accommodatior responsio quoad primam partem prae dictee facultatis. — Quid quoad partem alteram. — Arguitur tamen in hunc modum:: Josue 6, et I Regum 15, populus Dei jussus est interficere omnes hostes, etiam parvulos; et Judicum 20, filii Israel occiderunt ex tribu Benjamin , quotquo* potuerunt sine discrimine, etiam citra victoriam Et Deuteronom. vigesimo, capta civitate, datur facultas occidendi cunctos hostes, etiam parvutos ac mulieres. Ad duo priora testimonia dicito, solum Deum potuisse id praecipere , atque adeo fuisse speciale judicium Dei ad terrorem illarum gentium , et propter earum iniquitatem , ut colligitur ex Deuteron. 9. In tertio loco, male fecerunt Israelitae , de quo vide Abulens. ibi , q. 37. In quarto, Thomas 1. 2, q. 105, art. 3, ad 4, exponit datam esse facultatem occidendi omnes qui noluerunt consentire paci ; unde videtur existimare licentiam illam solum fuisse extensam ad nocentes. Tamen expositores communiter videntur sentire extendi etiam ad omnes viros adultos, qui possent arma capere, quia omnes ii praesumuntur nocentes, et ideo licite occiduntur, nisi contrarium constet. Abulensis addit aliam causam , quia torte bostes illi iterum moverent bellum contra Dei populumn ; sed haec ratio per se sola uon suflicit: unde ipse Abulensis, citata q. 37, illam confutat , quia propter peccatum futurum nemo potest puniri, si alias non sit dignus morte ; maxime quia praesumptio illa per se non videtur sufficiens ad interficiendos homines, cum in judicio praecipue criminali probationes debeant esse sufficientes, et potius, qui non probatur nocens, innocens praesumatur. Denique, moraliter loquendo, evidens est in tota multitudine inveniri, qui nec consenserint bello, nec sint cooperati, sed potius consilium dederint de pace acceptanda : non possunt ergo indifferenter occidi omnes. Quae rationes convincunt post partam jam victoriam non licere interficere, nisi quos constat esse nocentes ; et ad citatam legem, dici potest fuisse positivam, specialique voluntate Dei datam. De posteriori vero parte illiusmet legis, vel dicatur id factum fuisse tempore actuahs congressus, atque in eo casu quo civitas rebellis juste traditur ferro et sanguini (ut dicunt). Nam hoc interdum licet sive ob nimiam criminis gravitatem, sive ad emendationem aliorum ; quia vero tunc vix possunt distingui innocentes a nocentibus, nisi per sexum vel aetatem , ideo quoad reliquos generalter datur illa facultas, quandiu durat actualis pugna: secus vero erit illa finita et parta victoria.
17. Ratio posterioris partis conclusionis. — Ultima etiam pars conclusionis est communis, et patet in quibusdam mediis necessariis ad victoriam, cum quibus tamen necessario est conjuncta innocentum mors, ut sunt incendia civitatum, eversiones arcium, etc. Nam qui habet jus ad finem belli, per se loquendo, habet jus ad haec media : mors autem iunocentum non est tunc per se intenta, sed per accidens sequitur, et ideo non censetur voluntaria, sed permissa ab illo, qui utitur jure suo tempore necessitatis. Et contirmatur; nam alia ratione impossibile esset perficere bellum. Item mulier habens in utero filium potest uti medicina necessaria ad vitam suam, etiamsi sciat inde consequendam mortem filii. Ex quibus rationibus colligitur extra articulum necessitatis hoc non licere.
18. Arguitur contra praedictam pavt m. — Sed arguitur primo : nam in eo casu positive vere quis cooperatur morti innoeentis; ergo non potest excusari a peccato. Secundo, tam intrinsece malum est occidere innocentem, sicut se ipsum sed occidere se hoc modo etiam per accidens, est malum, veluti si milites diruerent arcem et murum, cum evidenter scirent se esse simul opprimendos. Cujus signum est, quia Samson, qui hoc fecit, a Patribus, Augustino, 1 de Civitate, cap. 2t et 26, Bernardo, libro de Praecepto et dispens., divo Thoma 2. 2, quaest. 64, a num. 5, ad5, solum excusatur, quod instinctu Spiritus Sancti fecerit. Tertio, quia non sunt facienda mala ut veniant bona. Quarto, Matth. decimo tertio, prohibentur eradicari zizania, ne simul eradicetur triticum. Qainto, illi innocentes juste se defenderent, si possent; ergo injusta est contra illos aggressio. Sexto, retorquetur argumentum, quia non licet matri uti medicina qua certo novit interfectam iri prolem, maxime post animae rationalis infusionem, quod videtur habere communior sententia, Antonin., 3part., tit. 6, c. 2; Sylvest., verbo Medicus, quaest. 4; Navarr., c. 25, n. 62. Ratio vero est. quia si non possum subrvenire uni, nisi alterum laedam, melius est neutrum juvare, cap. Denique, 14, q. 1.
19. Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Ad quintum. — Ad sextum. — Respondetur ad primum : si physice res consideretur, victor non occidit, quia non est causa per se, sed per accidens ; moraliter autem etiam ei non imputatur homicidium, quia utitur jure suo, neque tenetur vitare damna proximi quae inde sequuntur, cum tanto detrimento. Ad secundum, nego id esse intrinsece malum, propter eamdem rationem, quod ille revera non se occidat, sed permittat mortem ; quod an tunc liceat . attendendum est ex ordine charitatis, nimirum, an ibi intercedat tam commune bonum, ut pro illo tuendo debeat se exponere tanto periculo; atque non desunt qui putent hac via posse excusari factum Samsonis; de quo tamen non videtur omnino militare ea ratio, quia si humano modo res consideraretur, non videbatur tam granae bonum vindicta de inimicis, ut propter illa Samson licite se occideret etiam per accidens. Ad tertium. mala moralia non esse facienda ut eveniant bona, mala autem poenae fieri posse, quamvis in praesenti casu permittantur potius sequi quam efticiantur. Ad quartum, imprimis nego illam fuisse legitimam necessitatem, deerat etiam potestas; neque praeterea expediens erat ad finem patrisfamilias. Ad quintum, quidam respondent, per accidens posse tunc esse bellum justum ex utraque parte; sed hoc non videtur posse accidere seclusa ignorantia. Unde dico illos innocentes posse quidem se defendere pura defensione, id est, impediendo ne civitas, verbi gratia, comburatur, aut arx dirua- tur, etc., quia hoc solum est vitam tueri, quod licite possunt facere, non tamen posse se detendere quasi aggredien lo, id est, pugnando contra juste pugnantes; quia revera non patiuntur ab illis injuriam : possent tamen innocentes illi pugnare contra eos, qui in causa sunt talis belli. nam ab illis vere patiuntur injuriam. Ad ultimum, sententia illa intelligenda est, vel quando talis medicina non est simpliciter necessaria ad vitam matris, sed fortasse tantum ad firmiorem salutem, quia tunc vita prolis esset praeferenda ; quod videtur docere Ambrosius, 3 de Officiis, c. 9. Item intelligenda de applicatione medicinae animo interficiendi foetum ; alioquin vero, si necessitas subsistat, bonoque animo fiat, sine dubio licet, quod praeter dicta patet, quia si mors matris permittatur, regulariter tam ipsa qnam filius morietur ; ergo melius est, si fieri potest, servare vitam matris, permittendo mortem filii, quam utriusque necem permittere. Nonnullum vero dubium esset, si comparetur vita corporalis matris cum vita spirtuali prolis, quia fortasse posset baptizari: sed in hoc servandae sunt regulae de ordine charitatis, de quibus supra.
20 Septima conclusio communis. — Dico septimo : praeter omnia damna necessaria ad satisfactionem supra enumerata, potest princeps, qui justam victoriam est assecutus, totum id facere in bonis hostium, salva vita, quod necessarium est a4 tranquillam pacem in futurum conservandam. Unde si necesse sit, hoc titulo potest occupare civitates, provincias, etc. Ita docent omnes; et ratio sumitur ex ipso fine honesti belli; nam propter hoc maxime licet bellum, ut sit quasi via ad honestam pacem. Confirmatur, nam intra eamdem rempublicam ita puniuntur male facta, prout necesse est communi paci, et ideo saepe jubetur quispiam exulare, vel similem aliam poenam subire, etc. Ex quo exemplo intelligitur, si aliquid hujusmodi fiat, quod simul possit subire rationem poenae, utroque titulo etliciendum esse, nec licere damna hostium sine causa multiplicare.
21. Ultima conclusio bipartita. — Dico ultimo : si omnia haec, quae cavimus, in bello serventur, simulque adsint generales alise conditiones justitie, bellum non erit injustum, poterit tamen aliquam habere mabltiam contrariam charitati, vel alteri virtuti. Prior pars satis constat ex dictis : secundae partis aliqua exempla in sect. 4, a n. 8, sunt posita, in quibus bellum suscipitur contra charita- tem. licet non contra justitiam. Aliud erit exemplum, si serventur conditiones positae, attamen ex odio procedatur.
22. Primum dubium circa hanc conclusionem. — Cocarr. affirmat. — Resoutio auctoris. — Ad hanc porro conclusionem specitaut nonnulla dubia enodanda. Primum est, si bellum voluntarie fiat ex utraque parte, sine tamen causa, an censendum sit contra charitatem, vel contra justitiam tale bellum , et consequenter an ex illo oriatur obligatio restituendi. Covarr., regula Peccatum, parte 2, S21, indicat esse contra justitiam : ait enim bopa captain tali bello esse restituenda, quia bellum iniquum nullum dat jus. Caeterum, quamvis non sit dubium, illud bellum respectu Dei esse suo modo contra justitiam, propter homicidia, quae fiunt vel fieri possunt, attamen respectu ipsorum inter se belantium non videtur incidere injuria, quia scienti et volenti minime irrogatur ; utrique autem voluntarie utrinque pugnant; nam suppono, quasi ex paeto et condicto pugnare. Secundo, hoc ipso quod ita conveniunt, quasi cedunt juri suo, et paciscuntur ut pars vincens victae partis bona accipiat ; atque hoc posito foedere coram Deo quidem iniquo, qui vincunt, efficiuntur veri domini talium bonorum, cum ex voluntate dominorum illa habeant; ergo. Tertio, quia propter has causas ad restituenda saltem damna illata non obligantur; ergo possunt etiam ex bonis hostium sibi satisfacere, ut minimum, quoad expensas in bello factas. Tandem in duello privato, ex utraque parte voluntario, non oritur obligatio restituendi, neque actio injustitiae, propter mutuum voluntarium ; ergo. Atque hae rationes videntur concludere, nullam saltem ex eo bello obligationem consurgere restituendi illa damna; quoad alia vero bona res est dubia. Nihilominus gars haec valde probabilis est, sicut per Iudum, licet alias iniquum, si tamen inter ludentes non contineatur injustitia, transferri potest dGominium sine obligatione restituendi : idem cernitur in adulterio, quando pro illo pretium donatur, etc. Non negamus vero contrariae parti suam esse probabilitatem, nedum securitatem.
23. Secundum dulum ex D. ThLoma. — Secundum dubium, apud divum Thomam 2. 2, quaest. 40. art. 3:an liceat uti insidiis in bello, cui breviter cum ipso respondendum, licere, occultando prudenter consilium, non tamen mentiendo; de qua re, videnda sunt dicta in materia de occultatione fidei, disput. 14, sect. 4. Ex quo a fortiori resolvitur du- bium aliud, an liceat in bello fidem frangere pactam cum hostibus. Dicendum enim per se non licere, cum apertam contineat injustitiam. Unde si aliqua damna ea ratione hostibus inferrentur, essent plane resarcienda. Intellige tamen , dummodo promissio a principio facta fuerit, quasi ex pacto mutuo et honesto, ita ut obligaverit ; oportet etiam ut duret, et permaneat in sua firmitate et vi; nam si pars altera fidem fortasse violavit, altera prorsus sua fide liberatur , nam aequitas juris postulat ut subintelligatur ea conditio ; idemque dicendum, si mutatio accidisset in rebus, ita ut non possent servari promissa sine gravi damno ; nam tunc debet moneri pars altera, non posse sibi servari promissa, qua declaratione facta , libera manet; quod tamen raro erit permittendum .
24. Tertium dubium eax eodem D. Thoma, de quo latius auctor, lib. 9 de Diebus festis, c. 28, a num. 1. — Tertium est, an bellum in diebus festis sit licitum , ex D. Thoma, art. 4. hespondetur vero licere, si necessitas urgeat. Addit Cajetanus, si audiatur missa, non esse mortale, etiamsi absque necessitate fiat, quamvis censeri possit veniale propter improportionem quamdam, maxime si citra incommodum differri posset. Sylvester, verbo Bellumn, 1, extendit hoc ad tempus Quadragesimae, ex capite Si nulla, 93, q. 8, et c. unico, extra, de Treuga et pace; sed hoc in consuetudine positum non est, ut Glossa ibi advertit.
25. Quartum dubium resolrilur ememplis.— Item ratione. — Quartum : an peccet princeps christianus vocando infideles principes in auxilium, vel e contra illis praestando auxilium in bello alias justo. Occurrendumque, per se nullum hic dari peccatum , quia contra nullam facit virtutem ; et suppetunt exempla in Scriptura, primo Regum ?5$, in Davide, et in Machabaeis, lib. 1, c. 8 et 11. Praeterea, licet in bello uti auxilio ferarum ; cur ergo non infidelium ? Et a contrario licet vendere arma infidelibus ad bella justa ; ergo et auxilium ferre. Interdum tamen poterit hoc militare contra charitatem, vel propter scandalum publicum, vel propter periculum fidelium, vel etiam propter diffidentiam de divino auxilio, de quo legitur exemplum 2 lib. Paralip., c. 16, ubi rex Asa graviter reprehenditur ac punitur, quod humanum alterius impii regis auxilium quaesierit , ex auxilii divini diffidentia. Lege Abulensem 1 Regum 28,
Sectio 8
Utrum seditio sit intrinsece mala
1. Seditio quid. — Prima conclusio. — Seditio dicitur bellum commune intra eamdem rempublicam, quod geri potest vel inter duas partes ejus, vel inter principem et rempublcam. Dico primo: seditio inter duas partes reipublicae semper est mala ex parte aggressoris; ex parte vero defendentis se justa est. Hoc secundum per se est notum. Primum ostenditur, quia nulla cernitur ibi legitima auctoritas ad indicendum bellum; haec enim residet in supremo principe, ut vidimus seeUone secunda. Dices: iuterdum poterit princeps eam auctoritatem concedere, si magna necessitas publica urgeat. At tunc jam non censetur aggredi pars reipublicae , sed princeps ipse, sicque nulla erit seditio de qua loquimur. Sed quid si illa reipublicae pars sit vere offensa ab alia, neque possit per principem jus suum obtinere? Respondeo non posse plus efficere, quam possit persona privata, ut ex superioribus constare facile potest.
2. Secunda conclusio de qua in 1. 6 Defensionis fidei, c. 4. —Dico secundo: bellum reipublicae contra principem, etiamsi sit aggressivum, non est intrinsece malum; habere tamen debet conditiones justi alias belli, ut honestetur. Conclusio solum habet locum, quando princeps est tyrannus; quod duobus modis contingit, ut Cajetanus notat 2. 2, quaest. 64, articulo primo. ad tertium. Primo, si tyrannus sit quoad dominium et potestatem ; secundo, solum quoad regimen. Quando priori modo accidit tyranns, tota respublica, et quodlibet ejus membrum jus habet contra illum: unde quilibet potest se ac rempublicam a tyranuide vendicare. Ratio est, quia tyrannus illee aggressor est, et inique bellum movet contra rempublicam, et singula membra; unde omnibus competit jus defensionis. Ita Cajetanus eo loco; sumique potest ex Divo Thoma, in secundo, distinctione quadragesima quarta, quaest. 2. art. 2. De posteriori tyranno idem docuit Joann. Hus, imo de omni iniquo superiore, qucd damnatum est in Concilio Constant., session. 8 et 15. Unde certa veritas est, contra hujusmodi tyrannum nullam privatam personam, aut potestatem imperfectam, posse juste movere bellum aggressivum, atque illud esset proprie seditio. Probatur, quoniam ille, ut supponitur, verus est dominus; inferiores autem jus non habent indicendi bellum, sed defendendi se tantum, quod nou habet locum in hoc tyranno. Namque ille non semper singulis facit injuriam, atque si invaderentur, id solum possent efficere quod ad suam defensionem sufficeret. At vero tota respublica posset bello insurgere contra ejusmodi tyrannum, neque tunc excitaretur propria seditio ( hoc siquidem nomen in malam partem sumi consuevit ). Ratio est, quia tunc tota respublica superior est rege; nam cum ipsa dederit illi potestatem, ea conditione dedisse censetur, ut politice, non tyrannice regeret, alias ab ipsa posse deponi. Est tamen observandum, ut ille vere et manifeste tyrannice agat, concurrantque aliae conditiones ad honestatem belli positas. Lege Divum Thomam, 1 de Regimine principum, c. 6.
3. Tertia conclusio. —Dico tertio: bellum reipublicae contra regem neutro modo tyrannum, est propriissime seditio, et intrinsece malum. Est certa, et inde constat, quod deest tunc et causa justa et potestas. Ex quo etiam e contrario constat, bellum principis contra rempublicam sibi subditam, ex parte potestatis posse esse justum, si adsint aliae conditiones ; si vero desint, injustum omnino esse.
Sectio 9
Utrum privatum bellum seu duellum sit intrinsece malum
1. Prima conclusio. — Hujuscemodi privatum certamen, quod graece monomachia dicitur, dupliciter committi potest, vel quasi repente et casu, et de illo hoc modo spectato agere pertinet ad materiam de homicidio; vel potest fieri ex partium con-entione et consensu, atque si sic fiat cum quibusdam conditionibus publicis, vocatur duellum ; si vero privatim, vocatur diffidatio, vel singulare certamen, vulgo desafio. Dico primo: si desit causa justa, semper duellum est malum: heec assertio patens est, cum hoc quoddam sit bellum, ac possit etiam in illo mors hominis intercedere. Rursus duellum fieri potest ad ostendendas vires et auimositatem, vel ad comparandum nomen, quod interdum solet in bello fieri inter milites: sub qua etiam ratione malum est, quia illi temere se exponunt, et periculo mortis, et interfectionis alterius. Et corfirma- tur, nam bellicum exercitium mortale peccatum est, si sit cum evidenti periculo mortis; qui enim in eo moriuntur, privantur sepultura ecclesiastica, extra, de Torneamentis, c. 1; ergo, etc.; idemque ex eadem ratione sentiendum de duello, quod fit ad mani?estandam veritatem, vel purgandum sese ab aliquo crimine, ut docet Cajetanus 2. 2, quaest. 95, art. 8, et habetur c. 1, extra, de Purgatione vulcari, et cap. Monomnchiam, secunda, q. 5, ubi Turrecremata, et Henricus, Quodlibeto 9, q. 32. Ratio est, quia non est revera medium ad veritatem et innocentiam ostendendam, quandoqnidem aliquando innocens in duello occiditur; nec ratio sufficiens ad occidendum alium intercedit: ergo ncque ad aggrediendum. Praeterea in eo agitur contra propriam charitatem ; nam si provocans sit innocens, exponit se pericuio mortis; si vero nocens, multo magis peccat, volens se purgare superstitioso modo. Denique Deus ipse in eo tentatur, cum per medium indebitum ab eo auxilium sreretur. ( Vide auctorem, 1. 1de trreligiositate, c. 3, n. 8.)
2. Secunda conclusio. — Dico secundo: omne privatum duellum, id est, quod aliquo modo non continet omnes conditiones justi belli, est intrinsece malum. Est communis Summistarum, verbo Duellum ; et quidem de provocante ad duellum, sine ulla limitatione aut distinctione admittitur, ac probatur, quia occidere hominem rrivata auctoritate est intrinsece malum, praeterquam in propriam sui suarumque rerum necessariam defensionem ; sed qui provocat ad privatum duellum, sua propria auctoritate privata aggreditur ad occidendum; ergo, etc. Secundo, idem probatur de acceptante; nam ille vult re ipsa aggredi ad occidendum alterum provocantem. Confirmatur, quia tale ducllum generaliter damnatur jure, in lege prima, Codice de Gladiatoribus, et in Tridentino, sess. 25, de Reformatione, imponitur poena excommunicationis, et aliae plurimae pugnantibus, dantibus consilium, spectatoribus, etc. Et in Bulla quadam Pii IV, reservatur ea excommunicatio Pontifici, praeterquam in persona imperatoris et regis. Et licet haec jura videantur solum loqui de duello publico, tamen Gregorins XIII extendit id ipsum ad privata certamina singularia, quamvis non reservet excommnnicationem.
3. Quorumdam limitatio conclusionis.— Horum fundamentum. — Rejicitur. — Ad fundamentwn adversariorum. — Advertendum vero limitasse quosdam hanc conclusionem in ac- ceptante, si id faciat defendendi honoris gratia, quod alias maneret infamis, si provocatus non acceptaret. Et suadetur a simili : nam vir nobilis, quem alter aggreditur, nontenetur fugere, sed licite expectare potest, ac se defendendo provocantem occidere, idque solum propter tuendum honorem convenientem suo statui; ergo similiter, etc. Et hoc indicat Navarr., in Summa, c. 15, in finc, quamvis c. 11, n. 39, aliud sentiat. Sed contrarium est omnino verum, ut patet ex juribus citatis, praecipue ex bulla Pü IV, in qua notanda sunt illa verba: Fz quacumque causa, etiam a legibus non improbata, quovis pretextu admittere, etc. Ratioa posteriori naturaiis est, quia judicio cujuscumque prudentis, contra rectam rationem uterque illorum tunc eligit alium percutere. Addo insnper illam non esse veram infamiam, quamvis imperitum vulgus ita judicet. Ratio vero a priori liquet, quia illa non est defensio, sed aggressio ; namque defensio solum habet locum ubi vis virepellitur; ibi autem nulia intercedit vis, in quo differt hic casus ab illo simili qui adducebatur. Ibi enim vir nobilis patitur actu vim, et cogitur al agendum aliquid quod sibi alias non licet; hic vero nulla est vis. Item ibi provocatur homo ad puram defensionem ; hic vero etiam ad aggressionem, quam honesta ratione negare potest. Ita Cajetanus supra, circa solutionem ad 3, et in Sumnia, verbo Duellum, uhi Armilla, n. 1; Sotus, 1. 5de Justitia, q. 1, art. 8, vers. Quod si hinc; Abulens.. 1 Res..c 17. q. ut.
4. Secunda limitatio. — Sublimitat Cagetanus. — Arguitur a pradictis auctoribus pro sua limitatione. — Secundo, limitatur conclusio in eo casu, quo innocens injuste accusatus et damnatus, vel certe condemnandus ad mortem, provocaretur ab accusatore ad duellum, si vellet certam mortem, quam per judicem esset subiturus, commutare in pcericulum duelli. Nam tunc accep:are duellum videtur justa defensio. Ita tenet Lyranus, 1 Regum, 17; et Navarr., c. 11, n. 39, et c. 15, n. 9, et Cajetanus, 2.2, q 95, art. 8, et verbo Duellum. Addit tamen dummodo non propria, sed principis auctoritate fiat. Et probatur limitatio, quia ille talis aecusator aggreditur iunocentem eladio judicis : ergo licet innocenti se defendere; ergo et medium ad defensionem assumere, quod non est aliud in proposito casu, quam duellum. Confirmatur, quia, ut in superioribus diximus, materialis aggressio interdum est formalis defensio ; hoc ipsum ergo erit censendum in proposito.
5. Rejicitur limitatio primo secludendo auctor itatem principis. — Waec vero exceptio mihi non probatur, quam etiam repellit Sylvest., verb. Duellun, et Abulens. supra; Anton., 3 part., titulo 4, S 3, cum aliis ibi allegatis. Indicatque Soto, 5 de Justitia, quaest. 1, art. 8. Atque si secludamus auctoritatem principis, suadetur, quia id revera non defensio est, sed aggressio, cum defensio solum habeat locum ubi ab actuali aggressore infertur vis; ille autem accusator revera non infert vim, quia non cogit ad pugnam, sed invitat, et solum proprie aggreditur calumniando; calumnia autem non propulsatur vi, sed veritatis manifestatione:. Quod si haec possibilis non est, nequaquam licet transgredi ad media inordinata, quae vere non sunt media, sed patienter ferenda est mors, non secus ac si innocens probaretur nocens per falsos testes. Confirmatur, namsi duelli acceptatio tunc haberet locum defensionis, certe etiam provocatio, si aliud medium non succurreret ; nam etiam hoc esset vi repellere vim, quae infertur gladio judicis; liceret ergo provocare ad tale duellum, quod tamet ipsimet auctores citati negant. Sequetur uiterius licere accusato, occulte, si posset, occidere accusatorem, si inde speraret fore ut liberaretur a morte. Patet sequela; nam in defensione justa licitum est praevenire. Sequitur praeterea licere tibi acceptare tale duellum, ne forte per judicem quispiam te privet fama, vel omnibus fortunis; non enim solum in defensione vitae, sed etiam in defensione externorum bonorum licet alium occidere. Negat Cajetanus sequelam, quia, inquit, defensio armata solum licet, quando alius me armis invadit; in causa autem criminali, etsi alius non suis arniis, attamen gladio judicis aggreditur ; in civili vero non ita, sed sententia solum injusta. Verum hoc nihil refert; nam in primis illa differentia ad rem moralem valde materialis est, quae proinde nihil confert ad honestatem. Unde ali?, etsi quidem minus probabiliter, magis tamen consequenier, eamdem utrobique rationem agnoscentes, asserunt licitum esse sive acceptare, sive offerre duelIum, quando innocens conderanandus esset, etiam ad gravem famae aut fortunarum jacturam. Deinde Cajetanus etiam falsum assumit; nam si quis sine armis rem meam vellet furari, nec sine armis valerem injuriam propulsare, per arma plane id liceret; ergo similiter jacturam illam famae aut bonorum, armorum defensione avertere, oblatum a calumniatore ducllum acceptando. Quod vero aliqui negant, hoc etiam simile esse, quia, videlicet, propter bona externa non licet cuipiam se mortis periculo exponere, falso ex tali fundamento negant. Enimvero, ut dictum est in numero tertio, non tenetur vir nobilis fugam capere, quamvis expectando invasorem, ad tuendum honorem suo statui congruentem, exponat se mortis periculo.
6. Secundo et principaliter rejicitur limitatio. — Ultimo, non potest reus sic falso accusatus occidere suum accusatorem ; ergo neque licet idem tentare per duellum. Patet consequentia; quod enim non licet facere, non licet aggredi. Anteccdens etiam liquet, tum ex dictis, tum etiam exemplo. Quia si Petrus, verbi gratia, sciret Paulum dedisse alteri pecunias, ut is Petrum occideret, non liceret Petro Paulum sua auctoritate occidere, quamvis inteiligeret se non alia via mortem ab illo tertio évasurum ; idque non aliam ob causam, quam quod Paulus per se vim non inferat ; ergo nec poterit similiter falso apud judicem accusatus, suum interimere accusatorem. Et confirmatur tandem, quia dubium non est quin, si contraria opinio admitteretur, plurimae inde orirentur injustae caedes in magnam reipublicae perniciem; facile quippe sibi quisque persuaderet, injuste se in judicio accusari, nec aliud superesse remedium ad vitam, honorem aut bona tuenda, quam si accusatorem occidat. Fieret etiam ut si quis, ex ignorantia invincibili, bona quidem fide, sed tamen falso, quempiam accusasset, posset accusatus, ad vitam aut famam tuendam, innocentem illum occidere ; nam hic etiam innocens accusator non minus gladio judicis alium invadit, quam si ex malitia acensasset, cum de facto hic etiam sit vitam alteri aut famam per falsam accusationem ablaturus. Quo fit ut, licet speculative loquendo contraria opinio videatur fortasse probabilis, nulla tamen ratione sit in praxi admittenda.
1. Rejicitur ulterius prout a Cajetano sublimitatur. — Ultima tandem instantia labefactatur , et vendicatur generaliter secunda conclusio. — Quod vero Cajetanus ait, licere acceptare duellum, saltem ex licentia principis, non videtur satis consiceratum : nam princeps non potest juste dare talem facultatem ; quia vel secundum allegata et probata, ei constat hominem accusatum esse innocentem, vel nocentem, vel neutrum. Si primum, tenetur illum absolvere, neque potest periculo duelli honesta ratione illum committere. Si tertium, idem plane est asserendum, quia jura et ratio justitiae postulant ut, accusatore non probante, reus absolvatur:et in dubiis favendum est reo. Si vero dicatur secundum, tenetur judex, secundum ordinarium jus, illum condemnare. Quod si dicatur supremum principem ex plenitudine potestatis posse absolvere etiam convictum, maxime si privatim sciat illum esse innocentem. contra; nam si potest absolvere, honesta ratio postulat, ut omnino absolvat, et non exponat periculo duelli; praeterea, quia ex parte accusatoris committitur injustitia; nam licet possit princeps absolvere innocentem, probatum nocentem, non tamen ullo modo potest punire nocentem, si non convincitur nocens : et accusator ipse, quamvis revera sit calumniator, non tamen de hoc est convictus in judicio, atque si veniat puniendus, justa certe poena, non duello punietur. Dices, eam non esse poenam neque injuriam, quia, ut supponimus, voluntarie petitur vel acceptatur duellum. Respondeo verum esse, hac quilem ratione, non fieri injuriam huic privato fieri nihilominus reipublicae, et bona gubernationi, quandoquidem contra ordinem juris exponitur quispiam periculo mortis sine sufficienti causa publica. Quod si tandem quis contendat posse in aliquo casu, ad majora mala vitanda, principem hoc permittere, ut de facto permittuutur meretrices, nullo tamen modo potest conferre jus et potestatem ut id juste fiat, licet non peccaverit permittendo; quia nullum habet jus ille innocens aut accusatus, ut per se et sua auctoritate alterum occidat, vel aggrediatur ; ergo neque potest princeps indulgere illis hanc potestatem. Patet consequentio, quia non potest princeps concedere alicui, ut sine peccato alterum cccidat, nisi prius juridice sit convictus et damnatus, quod in proposito casu non ita est. Quocirca conclusio posita generaliter procedit absque ulla limitatione.
8. Tertia conclusio conmunis bipartita. — Dico tertio: privata pugna, id est, quae inter duos fit vei inter paucos, si auctoritate publica fiat, non est intrinsece mala, sed si alioquin habeat justas belli conditiones, honestari potest; nam potius eo in cventu rationem belli habet, saltemn partialis, quam duelli. Haec conclusio communis est. Ejusque prior pars ostenditur primo, nam occisio auctoritate publica, et ex justa causa, non est intrinsece mala ; ergo nec medium aggredi ad eam necessarium (cujusmodi esse potest pugna de qua loquimur) malum erit. Confirmatur, quoniam bellum inter multos, cum superius declaratis conditionibus, potest esse justum ; ergo et inter paucos. Sola enim ditferentia multitudinis personarum non variat honestatem, sive justitiam. Secundo, damnatus poena capitis licite valet ex principis facultate, si necessaria sit, a quolibet privato necari. et tunc ille non peccabit occidendo, cum id faciat ut minister justitiae ; ergo idem licebit in proposito eventu.
9. Suadetur secunda pars.—DPrimus modus justificandi hoc duellum. — Secundus modus. — Jam posterior conclusionis pars suadetur, primum , ex usu nominis duellum ; quippe communiter significat pugnam omnino privatam, id est, ex nuda auctoritate causaque privata commissam ; tale vero duellum intrinsece malum est; at pugna de qua loquimur, etsi videatur privata, quia inter paucos, re autem vera publica censetur, quia auctoritate publica, et ob causam publicam suscipitur ; non ergo habet intrinsecam malitiam duelh, sed veram rationem belli. Unde, ut licite fiat, justi belli conditiones sortiri debet, quod duobus fiet modis. Primo, quando totum belli negotium revocatur ad pugnam inter paucos, de quo, an sit honestum, nullus dubitat, dummodo praeter justitiam belli id observet princeps, ut victoriam non trahat ad statum magis dubium, quam per bellum haberet; adeo ut velit Cajetanus non licere principi revocare bellum ad paucorum pugnam, nisi certus sit fore ut in bello communi vincatur. Verum regula posita generalior est, ac verior; nam, quando spes victoriae non minuitur nec minus certa evadit ex reductione belli ad duellum, nulli fit incommodum aut injuria, et alias vitantur caedes plurimae ; ergo res honesta et justa erit. Quoniam vero haec commoda reductio raro accidit, prudentia uti oportet in ea admittenda ; quam si forte princeps indebite ac temere admittat, non peccabit quidem contra justitiam reipublicae hostium, si alias ipse agit justum bellum; peccabit tamen et contra jus debitum suae reipublicae, cui ex officio tenetur caute providere et consulere, et contra eos subditos, quos exponit periculo duelli sine rationabili causa. Secundo modo potest negotium hoc esse justum, non quia totum bellum in illo quasi virtute contineatur, sed quia pars est belli, quod, juste susceptum et inchoatum, illo fortasse modo expedit peragi ad victoriam consequendam, quatenus ea reductione priventur hostes fortioribus quibusdam militibus, vel remittant animos, ete contrario, proprii milites magis auimentur, ob similesque alias causas quae possint occurrere. Ita docuit Navarr., c. 15, in fine. Ratio antem est, quia tunc subest legitima causa et potestas. Item, si totum bellum hlcet, etiam pars ejus licebit ; haec autem pugna est quasi pars quaedam et necessaria, vel utilis, ut supponimus ad finem totius belli; quare, etc. Quae ratio probat tam esse licitum hoc offerre, quam acceptare ; quia siillud in se licet, etiam procurare licebit ab habente potestatem. Contrarium tamen hujus posterioris modi videtur tenere Cajetanus, verbo Duellum, quem Navarr. interpretatur, ut intelligat quando sine justitia et sine causa fit ad paucos belli reductio.
10. Objectio contra conclusionem. — Ad prinam. — Ad secundam. — Ad tertiam. — Nunc contra conclusionem arguitur primo. Quia qui inducit tale duellum, si juste agit bellum, consequenter invitat alterum, et provocat ad id, quod non potest sine peccato acceptare; ergo inducendo peccat. Secundo, exponit innocentes periculo mortis, quod per se videtur malum. Tertio, astringitur ad non defendendos suos, si vincantur ab adversariis, aut sint in evidentissimo periculo; hoc autem videtur militare contra jus naturae, quo tene- mur defendere innocentes. Ad primum, dicendum est illum principem non provocare ad malum, sed ad minus malum; namque directe petit jus suum, quod, quia peccat alter, potest ad vitandum maximum bellum petere, ut commutetur in minus malum, quale est pugna periculumque paucorum. Ad secundum, dices, pro communi bono id fieri interdum posse. Nam etiam in integro bello multo plures innocentes exponuntur periculo mortis. In individuo tamen cavendum est, ne sine magna causa fiat, et quoad fieri potest, periculum minuatur. Ad tertium, sicut defendere innocentem, non est praeceptum quod pro semper obliget, sed tunc cum commode fieri potest, ita e contrario, obligare se ad non defendeudum innocentem in casu aliquo, non est intrinsece malum ; sed tunc licere potest, quando cum iis fit circumstantiis, ut prudenter censeatur quispiam non posse illum defendere, quia videlicet non sine magno et communi incommodo defendet ; ita vero est in proposito argumenti eventu.