Text List

Disputatio 12

Disputatio 12

De schismate

DISPUTATIO XII. DE SCHISMATE.

Divus Thomas 2. 2, q. 37 et 38, explicuit dissensionem et laesionem pacis, quae consistit in judiciis, et voluntatibus, et verbis; nunc cum eodem, in quaest. 39, explicandum est quomodo laedatur pax et conjunctio animorum per exteriora facta. Et quoniam pax consistat in conjunctione et unione, sciendum est duplicem externam conjunctionem posse inter homines considerari. Alia est spiritualis, quae si perfecta sit, pertinet ad ordinem supernaturalem ; alia est quasi temporalis et mere naturalis ; prior esse debet inter membra Eecclesiae, haec posterior inter omnes homines; illi opponitur schisma, huie bellum, sub quo seditionem et rixam comprehendimus ; de quibus tantum dicendum superest.

(Hac de re egit etiam Auctor contra Jacobum, Angliae Regem, lib. 1, cap. 21, et tomo quinto in 3 partem, disp. 21, sectione2, a num. 12; disp. 23, sect. 3, a num. 4; disput. 43, sect. 2, num. 7; Sanch., lib. 2 in Decalogum, cap. 36, qui plures adducit; Joannes Jovinianus integrum de schismate edidit Opusculum; novissime Farinacius, in tractatu de Haeresi, quaestione 187.)

Sectio 1

Utrum schisma sit speciale peccatum contra charitatem

SECTIO I. Utrum schisma sit speciale peccatum contra charitatem.

1. Notatio prima, de schismatis nomine. — Notatio secunda, de conjunctione quam schis- ma. dissolvit. —Schisma , ut notavit Isidor., 8 Etymologiarum, c. 3, divisionem significat, a graeco verbo cyito ortum habens; unde nomen hoc generale est, potestque in bonam vel in malam partem sumi. Unde Joan. 9: Schisma factum est inter eos ; tamen appropriatum est ad significandum peccatum illorum qui Ecclesiam, quae unica esse debet, scindere conantur, de quo est in Decretalibus titulus de schismaticis extra; et in 6, ct 24, quaest. 1. Secundo, ut propria hujus vitii ratio exponatur, supponendum est ex materia de fide, disput. nona, Christi Ecclesiam esse unicam tantum et visibilem, atque adeo ad sui perfectionem requirere non interiorem tantum, sed exteriorem etiam conjunctionem menmbrorum inter se, et cum suo capite visibili, et Vicario Christi in terris, quae conjunctio exterior sine dubio fit per opera obedientiae, religionis, et similia. Haec igitur Ecclesia, quamvis revera non possit recipere divisionem in duas, ui recte docet Pelagius Papa, in cap. 1, et Cyprianus, cap. Loquitur Dominus, 24, quaest. 1, possunt tamen Ecclesiae membra se ab illa dividere, et hoc est facere schisma.

2. Schisma duplici modo contingit. — Schisma hoc potest in Papam cadere. — Accidere vero potest schisma non tantum per haeresim, sed etiam sine illa, ut quando aliquis fidem retinendo non vult in suis actionibus et modo religionis unitatem Ecclesiae tenere; et hoc dupliciter, primo separando sea capite Ecclesiae, ut dicitur in cap. Non vos, 23, quaest. 5, ubi Glossa ait schisma esse non habere caput Romanum Pontificem, non quidem negando Romanum Plontificem esse caput Ecclesiae, nam jam hoc esset schisma conjunctum haeresi, sed vel temere negando hunc in particulari, vel ita se gerendo cum illo, ac si caput non esset, ut si quis vellet sine ejus auctoritate Concilium generale congregare, aut Antipapam eligere; et hic est usitatior modus. Secundus modus est, si ita se separet quis a reliquo corpore Eeclesise, ut nolit cum illo communicare in sacramentorum participatione, cujus rei exemplum habemus ex Epiphanio, in secta Meletii, quae est 68; ille enim dissentiens a Petro Alexandrino, suo patriarcha, se ab illo in omnibus sacrificiis separavit, et de schismate notatus est, cum tamen inter eos nulla dissensio in fidei doctrina intercederet, ut Epiphanius testatur. Et hoc secundo modo posset Papa esse schismaticus, si nollet tenere cum toto Ecclesiae corpore unionem et conjunctionem quam debet, ut si tentaret totam Ecclesiam excommunicare, aut si vellet omnes ecclesiasticas caeremonias apostohca traditione firmatas evertere, quod notavit Cajetanus, 2. 2, q. 39; et Turrecrem. latius, l. 4, c. 11. An vero schismatici non haeretici dicendi sint membra Ecclesiae, suo loco dictum est. (Vide auctorem, tr. de Fide, disp. 9, sect. 1, a n. 13)

3. Arguitur pro parte negativa primo. — Contra D. Thomae responsionem instatur. — Arguitur secundo. — Replicatur contra responsum Cajetawi. — Jam igitur sic explicato schismate, constat per se esse quid malum, et a Deo prohibitum ; superest exponamus, quam malitiam habeat, et an specialem contra charitatem. Ratio dubitandi est, quia hoc peccatum, si sit per dissensionem a capite, fit per inobedientiam ; si per divisionem a corpore, fit vel per injuriam, vel per superstitiosum cultum religionis; ergo haec malitia semper erit contra obedientiam, vel alias virtutes, non specialiter contra charitatem. Nec satisfacit quod D. Thomas respondet, schisma non esse quamcumque incbedientiam, sed cum contumacia; nam hoc non variat in eadem malitia, sed fortasse auget in eadem speie, ut patet in eo qui formaliter non vult obedire. Item quia in excommunicato est inobedientia cum contumacia, et tamen non est schismaticus. Augetur secundo difficultas , quia potest quis non esse charitate conjunctus cum aliis Ecclesiae membris, et non esse schismaticus; ergo schisma non opponitur conjunciioni quam effhicit charitas; ergo non est peccatum speciale oppositum charitati. Respondet Cajetanus esse effectum charitatis illam conjunctionem ; tamen posse esse informem aliquando; sed hoc habet locum in effectu imperato a charitate, ut est, verbi gratia, eleemosyna, in qua Cajetanus ponit exemplum, non vero in elicito; ergo hic effectus non est elicitus, nec formalis charitatis, sed alterius virtutis ; atque adeo schisma immediate oritur contra illam, et non contra charitatem. Advertendum est dupliciter posse aliquem facere schisma. Uno modo directe intendendo divisionem Excclesiae ; secundo, solum quasi indirecte, intendendo, verbi gratia, dominatum, potestatem, et similia.

4. Prima conclusio de schismate directe intento. — Dico primo : si schisma sit per se directe intentum, est peccatum specialiter charitati contrarium. Ita divus Thomas, quaest. 39, art. 1, et sumitur ex Paulo, ad Ephesics quarto : Supportantes invicem em charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, etc., et 1 Cor. 12: Non sit schisma in corpore, etc., et ad Coloss. 2 : Inflatus sensus carnis suee, et non tenens caput, em quo totum corpus, per neaus et conjunctiones submanistratum, et constructum, crescit in augmentum Dei ; et ex Augustino, libro de Fide et symboio, capite decimo : Schismatici , inquit, discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, etc. hatio est, nam tale peccatum est directe contra honestatem charitatis. Nam licet illa voluntas possit ex variis motivis procedere, ut ex invidia, vel odio, tamen | hoc est remote et extrinsece; proxime ve- | ro et intrinsece habet malitiam contrariam fini et effectui charitatis; quod ita confirmo et explico, nam unitas Ecclesiae revera est quia supernaturale, non tantum ad credendum, sed etiam ad amandum, et efticaciter, quod in me est, faciendum ; unde velle perfecte, et efficaciter tenere perfectam Ecclesiae unitatem, et esse cum ea conjunctum, ut membrum cum corpore suo, actus est supernaturalis, si fit ut oportet, et charitatis ; unde ad Ephes. 4 tribuitur Spiritui Sancto : Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; ubi Glossa - /d est, unitatem ecclesiasticam, quam causat Spiritus Sanctus. Unde Paulus subdit : Unum corpus, unus spiritus ; et idem colligitur ex 1 ad Corinth. 12. Verum est similem voluntatem posse alia ratione pertinere ad alias virtutes, ut velle tenere unitatem fidei cum omnibus Ecclesiae membris, ad fidem spectat; velle esse conjunctum cum Summo Pontifice, tanquam subditum cum superiore, est virtutis obedientiae ; velle autem absolute et simpliciter servare ecclesiasticam pacem, et spiritualem membrorum conjunctionem, est intrinsece munus charitatis : quia virtutis amicitiae est velle conservare communicationem et conjunctionem debitam cun amicis ; charitas autem est amicitia spiritualis Ex quo tandem fit charitatem ipsam per se obligare ad eam voluntatem et conjunctionem, quia non solum est bona, sed maxime necessaria, cujus contrarium maxima incommoda affert Ecclesiae ; ergo velle, praecipue directe, tollere ab Ecclesia istam conjunctionem et unitatem, est directe contra charitatem.

5. Schisma, vel in affectu tantum, vel etiam in effectu. — Sed advertendum est ulterius, dupliciter posse aliquem velle hanc ipsam divisionem, vel quasi affective, tantum illam desiderando, vel effective, reipsa exequendo. Hoc secundum sine dubio est quod constituit proprie schismaticum ; tamen de priori modo, Cajetanus supra vult non pertinere ad schisma, sed ad odium vel invidiam, quia ille non est schismaticus. Sed, quod ad rem attinet, malitia illorum actuum ejusdem est speciei, quia in omnibus est eadem deformitas, licet in modo appetendi sit diversitas. Sicut, in universum , ip omni voluntate simplici in irtentione et electione respectu ejusdem, est malitia ejusdem vitii, licet diversimode participata. Quod vero spectat ad modum loquendi, verum est non dici schismaticum, nisi qui actu se separat ab Ecclesia, quia haec denominatio magis sumitur ab actu consummato exterius. Sicut non dicitur homicida, nisi qui actu interficit.

6. Ad argumentum primum in n. 4. — Ad secundum. — Objiciuntur Ambrosius, et Augustinus, et Sylvester. — Eaplicantur. —Et quoad hanc conclusionem facile patet solutio ad difficultatem positam, nam, ut demus hanc separationem ab Ecclesia non fieri sine mixtione alterius vitii, ut haeresis, superstitionis, vel injuriae, tamen, sicut Aristoteles dixit, 5 Ethic., c. 2: Qui furatur ut maechetur, magis est meeclus quam fur, ita in proposito, qui tale vitium committit propter efficiendum schisma , magis est schismaticus, quamvis utramque malitiam contrahat. Ad secundum, facile dicitur quod, quamvis existens in peccato mortali possit retinere conjunctionem membri cum Ecclesia, hinc tamen non fit illud non esse sub praeceptum charitatis; neque etiam fit quod velle talem effectum voluntate absoluta et perfecta, non sit charitatis, quamvis similem actum imperfectum possit habere peccator ex auxilio Dei. Objici tamen potest, quod Ambrosius ait, cap. Adzocavi, 24, quaestione 1, schisma esse contrarium fidei, unde negat in schismaticis esse fidem; idem Augustinus, 2 contra Crescon., capite 4. Unde Sylvest., in Summa, verbo Schisma, dicit esse speciem haeresis. Sed haec sano modo intelligenda sunt. Videntur enim omnes loqui de schismate in famosiori significatu, vel ut frequentius accidit, quod videtur voluisse indicare Augustinus, haeresim, scilicet, fere semper initium sumere ab aliquo schismate vel dissensione; paulatim vero, si dissensio crescat et duret, pervenire ad haeresim.

1. Quod schisma indirecte intertum nullum sit, arguitur ex D. Thoma. —Confirmatur primo. — Confirmatur secundo.— Superest explicandum an haec malitia contrahatur ex illo alio secundo modo, per indirectam volunta- tem. Nam D. Thomas, quaest. illa 39, art. 1, in corp., et ad 1, videtur negare. Et confirmatur, quia alias omne peccatum contra proximum haberet specialem malitiam charitati contrariam. Nam omne tale peccatum de se dissolvit amicitiam. Item fieret ut qui perturbaret unitatem reipublicae, vel cujusvis communitatis, excitando tumultus, vel qui discordias seminaret. committeret peccatum schismatis, quia illud etiam esset oppositum charitati ; quod tamen non videtur dicendum.

8. BSecunda conclusio adstruens schisma indirectum. — Cajetanus assentit. — Hos refert et segquitur Sanchez supra, mumm. 5. — Nihilominus dico secundo: ad contrahendam propriam malitiam schismatis, non oportet directe intendere divisionem ab Ececclesia , sed satis est velle id per quod separetur quis ab Ecclesia, vel efficit divisionem in illa, sive id sit directe praevidendo, sive culpabiliter ignorando. Ita sentit Cajetanus hic, in summa, verbo Schisma, et alii non pauci. Colligiturque ex communi modo loquendi Patrum et canonum. Vocant enim schismaticos, omnes qui dicto modo dividunt Ecclesiam, quamvis non directe intendant, quod raro accidit. Et ratione patet a simil ex dictis de scandalo, disputation. 10, section. 2; nam ad committendam aliquam malitiam in moralibus, sufficit voluntarium indirectum, praecipue quando circumstantia aut effectus secutus non est quid generale omnibus peccatis, sed speciale quid, ut est in proposito. Ex quo fit, haereticum, praeter malitiam haeresis, incurrere malitiam schismatis, propter speciale detrimentum quod infert Ecclesiae, contra charitatem illi debitam. Et idem est de aliis, qui per quodcumque vitium efliciunt schisma. Ex quo ulterius intelligitur, cum schisma communiter hoc secundo modo potius quam primo committatur, hanc malitiam treqnentius esse veluti circumstantiam alterius vitii, quam peccatum per se distinctum. Quamvis, quia ipsa gravissima est, magis denominet actum et peccatorem, quam alia malitia quae ex objecto per se intento sumitur.

9. Ad D. Thomam in n. 1. — Ad primam conclusionem. — Ad secundam. — Nec contrarium hujus conclusionis voluit D. Thomas; intelligendus est enim vel generaliter de intentione formali aut virtuali, vel certe loquitur de primaria, et quasi per se specie peccati, ut dixi in scandalo. Neque est simile de aliis peccatis contra proximum, quia haec circumstantia schismatis non est communis omnibus peccatis in proximum. Sed quaeres (quod in secunda confirmatione tangebatur) an tale peccatum sit semper contra unitatem universalis Ecclesiae, an vero possit esse contra unitatem specialem, verbi gratia, privatae congregationis et religionis. Respondetur, dividere corpus, in quo debet esse specialis aliqua conjunctio, temere et irrationabiliter, sine dubio esse malum, et contra charitatem specialiter, quia charitas inclinat et obligat ad talem pacem et spiritualem unitatem servandam. Unde si quis directe tale damnum intenderet in proximis, sine dubio peccaret specialiter contra charitatem ; idem ergo est si indirecte id faciat, juxta dicta. Haec autem malitia nonnisi ad schisma revocari potest, et consonat Pauli 1 ad Corinth. 1: Ft non sint in vobis schismata. Ubi D. Thomas ait schismata proprie esse, quando vel ob diversam fidei confessionem, vel ob diversas sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur partes; tamen hoc peccatum est diminutum in ratione schismatis; nam quia spiritualis conjunctio totius Ecclesiae est primaria, ad quam omnes aliae referuntur, ideo schisma, proprie dictum, est tantum quando aliquis facit divisionem universalem ab Ecclesia ; et de hoc loquuntur jura, cum de schismate faciunt mentionem. 10. Tertia conclusio tripartita. — Dico tertio : haec malitia ex Suo genere mortalis est, et gravissima, minor tamen quam malitia haeresis. Prior pars per se nota est ex dictis, eamque explicat D. Thomas 2. 2, q. 39, art. 2. Secundam ita explicat D. Thomas ibid., ad tertium, hanc mahtiam esse gravissimam omnium, quae sunt erga proximum, ratione gravissimi damni, quod infert Ecclesiae in maxiamis bonis. Praeterea hoc verificatur maxime, quando fit intentione directa; sic enim includit odium, quod, ut supra dixi, disputatione sexta, sect. 2, n. 1, secundum se est maximum eorum qua sunt contra proximum. Ultima pars intelligitur etiam ex genere, et praecise distinguendo et comparando malitias. Nam malitia haeresis ex suo genere est contra Deum directe, schisma vero contra proximum; alioquin si comparemus peccatum haeresis, ut includit etiam malitiam schismatis, manifestum est esse majus, sicut totum est majus sua parte ; omnia vero intelliguntur ex genere, nam ex circumstantiis saepe schisma potest superare haeresim, quia potest afferre majora damna; quapropter haec peccata seepe aequiparantur a Patribus, et multa habentur in Decretis, 24, quaest. 2. Videri potest Turrecr., lib. 4, c. 5 et 6; Castro, de Justa punit., lib. 4, cap. 2; Joan. Jovinianus, in nupero Opusculo de schismate, c. 3.

11. Grassante schismate, quid agendum. — Quid vero faciendum sit tempore schismalis, agit late Turrecr., in c. 14. Et nonnihil Cajetanus hic, et in Summa, verbo Sehisma. Sed breviter dico, si sit aliquis certus Papa de quo prudenter dubitari non possit, illi est adhaerendum, et qui aliis favent, sunt schismatici. Si vero Papa sit dubius, ita ut non possit prudenter cognosci, nulli est adhaerendum, quia revera nullus eorum habet jus verum in Ecclesia acquisitum. Quapropter si contrarium fiat, schisma fovetur, et hac etiam ex parte peccari potest hoc peccato. Addendum vero est, plebem satisfacere sequendo suos pastores, et doctores Catholicos, quando aliter non potest eis constare veritas.

Sectio 2

Quae sint poenae schismaticorum

SECTIO II. Quae sint poenae schismaticorum.

1. Prima conclusio.— Dico primo, schismaticos esse ipso facto excommunicatos, saltem in Bulla Coenae, quamvis de jure communi res non sit adeo clara; nam in cap. De Liguribus, 23, quaest. 9, solum dicitur esse excommunicandos; sed in cap. Licet, extra, de electione, excommunicantur ipso jure schismatici, specialiter in electione Pontificis. Et in cap. primo, extra, de Schismaticis, fertur etiam excommunicatio jure; sed videtur loqui de schismaticis haereticis ; tamen in cap. Nulii, distinct. 19, videtur fieri generaliter excommunicatio contra omnues. In cap. etiam 7n nomine Domini, 93 distinct., additur depositionis poena, scilicet imponenda ; non euim incurritur ipso jure.

2. Secunda conclusio. — Dico secundo: puniri possunt schismatici omnibus fere poenis haereticorum, atque adeo reges privari reguis, etc. Tamen de facto nullam poenam incurrunt ante condemnationem ; neque principi schismatici, si haeretici non sint, privantur sua jurisdictione, donec condemnentur, quia nulla est talis poena lata contra ipsos; nam omnia jura continentia has poenas loquuntur de haereticis; et haec est communis sententia, etsi Panorm. et alii, in cap. Cum non ab homine, de Judiciis, senserint contrarium.

J. Dico tertio : schismatici ita sunt privati spirituali potestate sicut haeretici ; unde potestate ordinis non privantur, et stando in jure divino, neque potestate iurisdictionis, aut beneficus ecclesiasticis, ut a fortiori patet de peenis haereticorum ; tamen ipso jure, de jure positivo, privantur dignitatibus, beneficiis, atque adeo bonis ecclesiasticis, in dicto cap. lyulli, distinct. 19; et hoc modo dicit Glossa, cap. 1 deSchismat.: Feclesiam, quee habet E piscopum haereticum aut schismaticum, vacare intelligitur ; quod dictum Turrecremata, libro 2. cap. 102, extendit ad Summum Pontificem; sed quicquid sit de Papa haeretico, de quo alias dixi !, tamen de pure schismatico id omnino est falsum, quia extra casum haeresis nullus unquam dixit, ipso jure divino Papam privari sua dignitate; imo et in casu haresis illud falsum est; jure autem humano privari non potest extra eum casum, ut ipsemet late docet, libro 2, cap. 93, et in materia de fide ostenditur ; quare, certum sit Papam nullam ex dictis poenis incurrere, quia neque ipse se potest excommunicare, neque Ecclesia potest illum punire, quamvis jure defensionis possit illus conatibus resistere, ut late Turrecr., cap. 102; et Cajetan., de auctoritate Papae; et Cano, cap. 22; et Castro, lib. 2 de Punitione haereticor., cap. 2.

PrevBack to TopNext