Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 6

Aristoteles

1

⁋ Sequuntur auto. vi libro metaphysices Aristo.

2

MEtaphysica considerat causas et principia entium inquantum entia

3

Substantia et essentia rei non praeset cognosci nisi per demonstrationem

4

Nulla ars particularis probat suum subiectum esse. sed supponit ipsum esse

5

Omnis scientia vel est actiua vel factiua vel theorica vel speculatiua

6

Tres sunt partes philosophie speculatiue. scilicet naturalis. mathemati¬ ca et diuina id est metaphysica.

7

Naturalis considerat res coniunctas motui et materie secundum esse. sed separatas secundum rationem

8

Mathematica vero considerat res separatas a materia et motu secundum esse et rationem

9

Theorice scientie. id est speculatiue aliis scientiis sunt delectabiliores. et (metaphysica theoricis.

10

De ente per accidens non est speculatio

11

Entium quedam sunt semper. quedam vt frequenter. quedam raro. et prima sunt entia secundum accidens. vt casualia et fortuita. ex quo habetur quod non omnia eueniunt ex necessitate.

12

Bonum et malum sunt in rebus sed verum et falsum in anima

13

Entium quoddam est per se et quoddam per accidens

14

Ens per se aliud est in anima. aliud extra animam. et diuiditur in decem predi¬ camenta. scilicet substantia quantitate qualitatem. et sic de aliis.

Commentator

15

⁋ Commentator

16

Naturalia sunt in quorum definitione ens recipitur. In natura diuina in quorum definitione recipitur deus. voluntaria. in quorum definitione recipitur voluntas.

17

Licet omnes scientie sint nobiles tamen scientia dei et eius subiectum est nobilissimum subiectum aliarum scientiarum subaliternarum metaphysice

18

Res immobiles diuine sunt causae rerum diuinarum nobilium id est corporum celestium

19

Substantia prior est accidente. natura. tempore et definitione

PrevBack to TopNext