Text List

Prev

How to Cite

Next

Timaeus

1

⁋ Sequutur autoritates platonis in thimeo

2

Plationis vt ait helinandus consuetudo fuit libros suos intitulare nomnibus magistrorum suorum. vel eorum qui magistros suos docuerunt propter maiorem autoritatem. quod et magister gualtherus burley anglus confirma uit. fuit autem Plato ciuis atheniensis. magister Aristote. et auditor so cratis. natus tempore darii regis persarum. patre aristone qui a Todro duxit originem de generatione neptuni. matre perictonia Obut autem anno eta tis sue. lxxxi. natalis sui die secundum Senecam in epistolis Scripsit ali¬ quot libros in phia quos ad magnam partemex moseos lege suffuratus est. Et item ex poetarum fabulis quas cum pro vero assumeret in multipli¬ ces collapsus est errores Etiam loge magis pro eloquentia laborauit quam vera scientia. Ob hoc philosophia eius apud veros Christicolas nullius est praecu vel momenti.

3

Nomnibus siue in maximis siue in minimis diuinum auxili um debet implorari

4

Nihil est ortum sub sole cuius causa legitima non praecoesserit

5

In omni tractatum fieri debet vt inter initia consideretur quid sit illud de quo agitur

6

Operi suo dat opifex formam

7

Mundus a deo factus est Deus autor maximus est.

8

Optimus est mundi autor. et ab optimo longe inuidia relegata est

9

Bonitas dei fuit causa factionis mundi et originis omnium rerum

10

Non decet rem esse antiquiore primo genitore rege

11

Tempora maxime distinguuntur per motum solis

12

O du deorum quorum opifex id est pater ego sum. dii deorum vocantur intelli¬ gentie et corpora celestia natura solubilia. sed dei voluntate perpetua

13

Ad hoc anima est coniuncta corpori vt fenoretur scientias et virtutes. si autem cum magno fenore venerit benigne recipietur a suo creatore. si autem non. relegabitur ad inferos.

14

Propter hoc enim nobis datus est sermo vt presto nobis fiant mutue voluntatis indicia

15

Deus est summum bonum super oem substantiam omnemque naturam quem cun cta expetunt cum ipse sit plene perfectus et nullius societatis indigens.

PrevBack to TopNext

On this page

Timaeus