Orma est compositioni contingens simplici et inuariabili essen
tia consistens. id est adueniens toti composito.
Omne compositum adueniens composito facit ipsum maius
Triplex est substantiale scilicet materiale. formale et compositum.
Natura occulte operatur in pluribus quia producendo singulare produi
cit ex consequenti et vniuersale
Omnis coitas a singuiaritate procedit
Creator creaturarum naturam certo modo stabiliuit
Amima dum agit immobilis perseuerat
Impossibile est non corpus corpore moueri. et hoc per se
Omnis actio in motu et omnis motus in actione firmatur
Actio est proprietas secundum quam in id quod subucitur agere dicimur
Passio est effectus illatioque actionis.
Quando est quod ex temporis adiacentia in re temporali derelinquitur. id est quando
est dispositio derelicta in re temporali ex adiacentia temporis ad rem temporalem
secundum quam aliquid esse vel fuisse vel futurum esse dicitur.
Anima coniuncta corpori complexionem corporis imitatur. quia corpus aggrauat animam
Qui frigide et sicce complexionis sunt. vt melancholici in autumno de
mentiores sunt seipsis. sanguinei autem in vere
Ubi est circunscriptio corporis locativ a loci circunscriptione procedens.
Ubi est dispositio derelicta a re locata ex adiacentia loci ad rem loca
tam secundum quam aliquid dicitur esse in loco
In loco dicitur quicquid a loco circunscribitur.
Duo corpora non praesent esse simul in vno loco nec vnum corpus in diuersis
locis
Eadem vox peruenit ad aures multorum. non eadem in nume¬
ro. sed secundum similitudinem et speciem
Nec locus est sine corpore. nec corpus sine loco
Positio est dispositio derelicta ex ordinatione partium suarum respectu
loci secundum quam dicitur sedere vel stare.
Habitus est corporum et eorum que circa corpus sunt adiacentia. id est habitus
est dispositio derelicta a re habente ex adiacentia rei habite ad habens.
smpositio suplatiui est facta in termio vltra quem transgredi est impossibile.
Possibili posito in ese nullum sequitur impossibile