Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum lex habeat facere homines bonos et virtuosos

QUAESTIO VI. Utrum lex habeat facere homines bonos et virtuosos.

Postea quaerebatur aliud quod erat pertinens ad habitum practicum, videlicet utrum lex habeat facere homines bonos et virtuosos. Et arguebatur quod lex non habeat facere homines bonos et virtuosos ?, quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, virtus est quae habentem perficit et opus eius bonum facit. Sed prout colligitur ex verbis Augustini secundo libro de libero arbitrio, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur et quam Deus in nobis sine nobis operatur. Ergo cum virtus quae hominem bonum facit sit a solo Deo ? et non a lege, legis non est homines facere bonos.

Contra. Intentio legislatoris in statuendo leges fertur. ad communem populi utilitatem, non ad proprium commodum, secundum Isidorum primo Etymologiarum. Sed ad communem populi utilitatem principaliter pertinet quod sint boni et virtuosi. Ergo legis est facere homines bonos.

Respondeo dicendum quod, cum lex sit quaedam mensura et regula actuum humanorum secundum quam dirigitur homo et inducitur ad agendum ea quae secundum rectam rationem sunt agenda (ad hoc

enim ! dantur praecepta in legibus ut actus humani dirigantur, quia respectu actuum bonorum qui sunt virtuosi dantur praecepta affirmativa, et quantum ad hoc dicitur lex imperare, respectu vero malorum dantur praecepta negativa, et quantum ad hoc dicitur lex prohibere ; et quia legislatores etiam habent vim et potestatem faciendi legem observari metu poenae et ad hoc possunt poenas adhibere et illas lege statuere); ideo et legislatorum et legis ipsius effectus est inducere homines ad hoc ut sint boni et virtuosi, non per informationem sicut virtus ipsa, sed per inductionem et directionem, in quantum ? per ipsam legem actus humani diriguntur per quos acquiritur virtus politica, et per quos homo etiam ad virtutem infusam disponitur et promovetur.

Per hoc patet responsio ad argumentum in contrarium ; nam cum lex ad hoc detur ut dirigat actus humanos, et hoc quidem est hominis bonum quod in suis actibus dirigatur 5 item quia actus humani per legem directi operantur ad virtutem habendam per quam formaliter est homo bonus, manifestum est quod lex homines facit bonos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6