Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum intellectus possibilis ad ipsum actum intelligendi sit aliquo modo activus, sive utrum ad ipsum se habeat aliquo modo in ratione causae efficientis et agentis vel solum in ratione recipientis et patientis.
QUAESTIO VII. Utrum intellectus possibilis ad ipsum actum intelligendi sit aliquo modo activus, sive utrum ad ipsum se habeat aliquo modo in ratione causae efficientis et. agentis vel solum in ratione recipientis et. patientis.
Consequenter circa pertinentia ad actus intellectus qui non sunt boni vel mali moraliter quaerebantur tria. Primo, utrum intellectus possibilis ad ipsum actum intelligendi sive ad ipsum intelligere sit aliquo modo activus, sive utrum ad ipsum se habeat aliquo modo in ratione causae efficientis et agentis, vel solum in ratione recipientis et patientis.
Et arguebatur quod intellectus possibilis respectu ipsius intelligere vel actus intelligendi aliquo modo sit activus, quia illud cuius est iudicare, formare, componere, dividere, syllogizare et cetera est activum respectu illorum actuum. Sed in actibus intelligendi haec inveniuntur. Est enim aliquis actus ? intelligendi iudicativus, compositivus, ratiocinativus et huiusmodi. Quare et cetera.
Contra. Impossibile est quod unum et ' idem respectu eiusdem sit activum et passivum, sive in actu et in potentia. Sed intelligere secundum Philosophum respectu intellectus possibilis est quoddam pati, et intellectus possibilis respectu ipsius intelligere est in potentia. Ergo respectu ipsius nullo modo etiam se habet ut efficiens sive agens.
Respondeo dicendum quod consideranti principia philosophiae communia, quaestio proposita modicam habet dubitationem. Cum enim potentia activa sit principium transmutationis in aliud secundum quod aliud, quia nihil agit in seipsum prout dicitur nono Metaphysicae , intellectus autem possibilis in natura intellectuali importat illud cui convenit ratio potentiae passivae respectu actus intelligendi, constat quod intellectui possibili non potest convenire ratio potentiae activae respectu eiusdem. Et hoc potest sic persuaderi; quia cum rerum compositarum quae exeunt de potentia in actum sint principia essendi ex quorum coniunctione constituuntur in esse et habent esse in facto esse, quaedam autem sunt principia fiendi ex quorum coniunctione procedunt in esse et habent esse in fieri, maior diversitas et distinctio debet esse inter illa quae sunt principia fiendi rei quam inter principia essendi ipsius. Principia autem essendi rei sunt actus et potentia, scilicet materia et forma substantialis, vel subiectum et forma accidentalis ; quae licet subiecto non differant, oportet tamen quod realis et essentialis sit distinctio inter illa, alioquin constitutum ex eis non esset compositum realiter. Ergo etiam principia fiendi rei | sicut activum et passivum quae etiam differunt secundum actum et potentiam, non solum erunt ditferentia realiter et essentialiter, sed etiam subiecto. Cum ergo intellectus factus in actu importet quoddam compositum ex potentia quae est ipse intellectus possibilis et ex actu, scilicet intellectione, quae realiter et essentialiter differunt licet sint unum subiecto, sicut perfectio et perfectibile, passivum autem hoc est ipse intellectus possibilis, activum respectu ipsius plus debet differre quam ipse actus. Horum autem ratio est quia activum, cum agit, seipsum non potest producere in passivum vel educere de potentia passivi, sicut per se patet cum iam sit existens et a quocumque alio distinctum et separatum ; sed similitudinem suam ad quam passum estin potentia eduxit de potentia ad actum: ex talibus autem fit unum.
Ergo ex hoc patet quod intellectus possibilis respectu praedicti compositi non potest habere rationem principii activi, cum respectu eius non possit habere rationem principii formalis. Maior est enim ' unitas vel identitas inter principium activum fiendi et principium formale essendi, quam inter principium activum et passivum. Nam licet principium activum et formale non incidant in idem numero et subiecto, sunt tamen idem secundum speciem, in quantum principium formale est similitudo activi et est id quo activum assimilat sibi passum. Ergo ex hoc ulterius potest concludi quod magis differt principium activum a principio passivo quam differunt actus vel forma a materia vel subiecto, et efficiens a forma. Sed manifestum est quod illa differunt realiter et essentialiter. Ergo similiter erit in proposito.
Praeterea, quandocumque ? principia essendi rei simul sunt, res habet esse simpliciter et in facto esse. Ergo similiter, quandocumque principia fiendi rei sunt sibi praesentia vel coniuncta, res habebit esse non in pura potentia sed in actu permixto potentiae, quod est esse in fieri aut in facto esse; sicut contingit in aliquibus ubi simul est fieri et factum esse, ut in illuminatione medii vel aliis huiusmodi. Si ergo intellectus possibilis respectu actus intelligendi habeat rationem principii activi et passivi, cum secundum hoc principium | activum et passivum maxime sint coniuncta, non solum erit actus intelügendi in fieri sed etiam erit semper in facto esse, quod apparet inconveniens. Si dicatur quod licet intellectus possibilis sit activum et passivum, sed non sufficit ad agendum nisi praesente obiecto in phantasmate per virtutem intellectus agentis sub ratione intelligibilis, dicendum quod hoc non est aliud quam dicere quod obiectum habet rationem principii activi respectu actus intelligendi. Si dicatur quod verum est quod obiectum aliquo modo habet rationem principii activi, sed ut causa sine qua non, non autem ut causa per se, non valet; quia quandocumque aliqua duo sic se habent ad invicem quod per unius praesentiam alterum est in actu aliquo in quo prius non erat, et eodem absente illud desinit esse in tali actu, constat quod illud cuius praesentia alterum fit in actu, habet simpliciter et per se rationem principii activi et alterum rationem principii passivi. Sed obiecto praesente intellectui ipse intellectus fit in actu in quo non erat obiecto absente. Ergo et cetera.
On this page