Quaestio 20
Quaestio 20
Utrum alicui accidenti conveniat per naturam habere esse sine subiecto
Postea circa naturam accidentalem quaerebatur unum, videlicet utrum alicui accidenti conveniat per naturam habere esse sine subiecto. Et arguebatur quod aliquod accidens per naturam possit esse absque subiecto, quia relatio realis in creaturis est vere accidens. Sed illa est sine omni subiecto, quia non potest esse ut in ! subiecto in eo quod refertur, quia accidens reale existens in aliquo ut in subiecto compositionem ? realem facit cum illo. Sed lignum non est compositius ex eo quod est album et simile, quam ex eo quod est album solum. Quare cum. similitudo cum albo nullam facit compositionem ? non potest esse in illo ut in subiecto, nec in eo ad quod refertur, quia illud quod est terminus respectu relationis non potest esse subiectum eiusdem. Quare et cetera.
Contra. Ouandocumque aliquid convenit alicui per naturam, contrarium non potest ei competere per naturam. Sed [cum] accidenti secundum quod accidens per naturam convenit esse in subiecto, eo quod secundum Philosophum accidentis esse est inesse. Quare et cetera.
Respondeo dicendum quod, cum ens primo et per se dividatur in ens secundum rationem essendi absolutam ? dictum ut substantia, et in ens secundum rationem essendi ad aliud attributum ut accidens, quod est | non ens, nisi quia entis quod est substantia dispositio, secundum Philosophum septimo Metaphysicae, ita quod habere entitatem separatam et rationem essendi non in subiecto est habere rationem substantiae, hinc est quod ponere aliquod ens realiter sine propria realitate ab alio distinctum et non in alio existens secundum naturam suam est ponere illud esse substantiam. Ponere ergo accidens quod dicat rem aliam a substantia et illud non esse in alio ! ut in subiecto est ponere illud esse substantiam et accidens simul. Nonne Philosophus in primo libro suo qui pueris in principio legitur, scilicet in praedicamentis, ponit hanc divisionem per immediata quod eorum quae sunt, quaedam in nullo subiecto sunt ut homo vel Socrates, alia in subiecto sunt non sicut pars, et impossibile est ea esse sine his in quibus sunt ut album et grammatica et huiusmodi, et parum post ponit aliam divisionem etiam entis in communi iam sic divisi ,» dicens : eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid et cetera?
Cum ergo summe difficile sit intelligere quod quantitas et quodcumque accidens in sacramento altaris in virtute divina potest esse sine subiecto, mirabile est quod aliquis theologus audet dicere quod accidens reale verum et aliam rem dicens quam substantia vel quodcumque aliud accidens secundum naturam possit esse sine subiecto. Si autem dicatur quod tale accidens est relatio, idem inconveniens est de relatione quod de alio accidente, quia posito quod non habeat aliam realitatem a fundamento nec aliud accidens est, sed nec aliud inesse habet nec compositionem ? facit. Posito autem quod aliquam proprietatem realem habeat et faciat cum substantia et eius alio accidente multitudinem sine compositione ! et inhaerentia sicut aliquid assistens et secundum se subsistens, sequuntur inconvenientia infinita.
On this page