Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

Utrum uxor sciens maritum suum consanguineam suam cognovisse, ratione cuius facti est affinis factus sue uxori, possit licite debitum exigere a suo marito

QUAESTIO XIX. Utrum uxor sciens maritum suum consanguineam suam cognovisse ratione cuius facti est affinis factus suae uxori possit. licite debitum exigere a suo marito.

Postea circa coniugatos quantum ad actus matrimoniales quaerebatur unum, videlicet utrum uxor sciens maritum suum consanguineam suam cognovisse ratione cuius facti est affinis factus suae uxori possit licite debitum exigere a suo marito. Et arguebatur quod praedicta uxor non debeat nec possit exigere debitum, quia nullus alium debet inducere ad peccandum nisi etiam ipse inducens peccet. Sed talis maritus cognoscendo uxorem suam factam sibi affinem ex facto et peccato suo peccat. Ergo uxor inducens ipsum ad hoc etiam ' peccat.

Contra. Non est iustum quod aliquis amittat ius suum propter culpam alterius cui non consentit. Sed uxor praedicta habebat ius exigendi debitum a marito praedicto antequam eius consanguineam cognosceret propter quod factus est affinis. Hoc autem factum est absque scitu et consensu uxoris. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod, cum uterque coniugum habeat potestatem et ius in corpore alterius, nullus autem debet sine culpa sua privari iure suo, ideo si maritus absque consensu et beneplacito mulieris cognoscendo consanguineam eius efficiatur affinis ?, ex hoc ipse amittit ius ne possit absque peccato exigere debitum. Uxor autem propter hoc ius suum non amittit, sed potest petere, et vir non voluntarie sed quasi inductus et coactus sive exactus reddere tenetur, et sic non peccat. De hoc Extra de eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, Tuae fraternitatis et Nec affinitas et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19