Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum aliqua substantia creata possit esse immediatum principium alicuius operationis

QUAESTIO IV. Utrum aliqua substantia creata possit esse. immediatum principium alicuius. operationis.

Postea circa creaturas in speciali quaerebantur quaedam pertinentia ad substantiam in generali, quaedam pertinentia ad quasdam substantias in speciali. Circa pertinentia ad substantiam in generali quaerebatur unum, utrum aliqua substantia creata possit esse immediatum principium alicuius operationis absque aliqua potentia ipsi substantiae superaddita quae habeat rationem accidentis. Et arguebatur quod substantia creata possit esse immediatum principium alicuius operationis etiam accidentalis. Quia generare est quaedam operatio quae non substantia, quia nec est substantia generantis nec generati nec tertia substantia subsistens; quare est accidentalis. Et tamen huiusmodi operationis non potest esse accidens principium, quia accidens non potest attingere ad aliquid quod sit extra limites accidentis, et sic non ad substantiam ; substantia autem producitur in esse per generationem. Quare et cetera.

Contra. Oportet quod actio sit proportionalis virtuti agentis. Sed omnis actio terminatae substantiae est accidens ; accidens autem non est proportionale substantiae sed accidenti. Ergo operationis substantiae quae accidens est ! non potest esse immediatum principium substantia.

Respondeo dicendum: dicunt aliqui quod circa hoc est intelligendum quod duplex est potentia vel principium operationis in creaturis. Quaedam enim est activa, quaedam autem passiva; et quia agens secundum quod agens assimilat sibi passum, id videtur esse immediatum principium activum actionis in quo agens assimilat sibi passum et in quo attenditur similitudo agentis ad passum . In mutatione autem ad substantiam quae dicitur generatio attenditur similitudo in forma substantiali; generans enim assimilat sibi generatum in substantia quantum ad formam ? substantialem. Quare forma substantialis videtur esse principium generationis substantiae activum. Quia etiam passivum in quantum huiusmodi non reducit se ipsum ad actum, sed ab agente reducitur in actum, videtur quod in passivo sufficiat quod sit potentia passiva receptiva transmutationis et actionis et formae agentis. Hoc saltem videmus in primo passivo quod est materia prima, quia potentia materiae non potest dicere aliquam rem absolutam sive aliquod accidens reale additum essentiae materiae, sed solum respectum vel relationem aliquam aliquo modo in ipsa nuda essentia materiae fundatam. Et quia etiam anima est quasi materiale et passivum respectu sensibilium intelligibilium, videtur etiam quod potentia sentiendi et intelligendi non dicant res? accidentales additas ipsi essentiae animae.

Sed quia evidentibus rationibus oppositum dicitur, ideo declarandum 5 est quod nulla substantia creata potest esse sua potentia activa, nec etiam talis potentia passiva qualis ponitur sensitiva et intellectiva potentia in anima. Primum patet in substantiis materialibus ex ratione patientis, quia essentia materiae quae est primum passivum non potest attingi immediate ab aliquo agente creato, ita scilicet quod, ut probat Commentator , octavo Physicorum, si esset materia omnino prima non esset susceptibilis alicuius transmutationis. Agens ergo naturale non potest immediate attingere materiam, formam substantialem immediate in nuda materia si praeexisteret imprimendo, nec immediate removet a materia formam substantialem !, sed primo transmutat materiam quantum ad dispositiones, et transmutando et disponendo eam inducit formam. Sicut ergo materia non subicitur agenti nisi quia habet dispositiones contrarias ei sic etiam ipsum agens naturale non transmutat materiam nisi per qualitates contrarias inhaerentes ei. Sicut ergo sola substantia materiae non sufficit ut transmutetur, sic sola substantia agentis non sufficit ut transmutet.

Hoc etiam patet ex parte agentis, culus actio non est subita et indivisibilis, sed successiva et divisibilis, quia illud quod primo inducitur in passo per potentiam activam agentis est forma accidentalis. Si enim inducit formam substantialem, hoc est mediante forma accidentali in qua potest | esse motus; et si induceretur forma substantialis ab agente naturali non mediante dispositione accidentali, esset mutatio quae non esset terminus alicuius motus et induceretur forma in materia indisposita. Agens ergo naturale primo inducit immediate formam accidentalem, et mediante illa formam substantialem. Et ideo oportet immediatam potentiam activam talis agentis esse etiam formam accidentalem. Unde secundum Commentatorem , septimo Metaphysicae, elementa non patiuntur neque agunt nisi per qualitates, non per formas substantiales ; est tamen forma substantialis id in cuius virtute activa potentia accidentalis operatur; et sicut forma substantialis in agente | est illud cui innititur omnis potentia activa superaddita substantiae, sic forma substantialis introducta in passo est id ad quod tota transmutatio ordinatur. Et ideo secundum ipsam non est transmutatio, sed ipsa est transmutationis terminus sive finis.

Per praedicta patet hoc idem ex parte ipsius actionis. Nam cum actio potentiae activae in creatura sit quaedam transmutatio, et omnis transmutatio sive motus sit secundum formam accidentalem non substantidem immediate, oportet potentiam quae est immediatum principium talis transmutationis esse accidentalem.

Ulterius tamen est intelligendum de potentia passiva materiae, vel eius quod habet rationem materiae vel? subiecti, quod quia ipsa materia est primum et purum potentiale in genere materialium, et forma substan- tialis, qualiscumque est, est primum actuale et simpliciter actuale sive simpliciter dans actum materiae, ideo quicquid potest intelligi immediatissime adiunctum materiae primae ut res aliqua oportet esse formam substantialem. Quare inter quamcumque formam substantialem, cum omnis forma talis ! det esse simpliciter et in actu, et ipsam essentiam materiae non potest poni vel intelligi aliquid reale absolutum existens in materia ; sed si aliquid intelligitur hoc est solum relatio vel respectus; et quaecumque res absolute intelligitur ? primo adesse materiae quae est pura potentia non potest habere simpliciter rationem potentiae, sed simpliciter rationem actus. Si ergo inter ens simpliciter in potentia quod est materia et ens simpliciter in actu quod est forma substantialis non est medium, sicut nec inter materiam sive ens in potentia et non ens simpliciter, quicquid ponitur realiter adesse vel adunitum esse materiae primae immediate est simpliciter actus vel forma substantialis , sicut quicquid ponitur simpliciter deficere ab entitate materiae quantum ad entia materialia dicitur penitus non ens et nihil. Et ideo ultra substantiam materiae non est aliquid ponendum in materia immediate quod sit res aliqua absoluta nisi formam substantialem dantem esse in actu simpliciter.

Sed ulterius, cum ipsa materia cum forma substantiali est causa omnium accidentium quae sunt in ea in ordine quodam, potentia passiva ad recipiendum primum accidens quod habet esse in re materiali est ipsa substantia materiae mediante substantia formae, ita quod huiusmodi potentia passiva ad recipiendum tale accidens non dicit aliquam rem praeter substantiam materiae et formae nisi forte relationem vel respectum tantum, ut etiam dicitur de potentia materiae respectu formae substantialis. Cum enim non sit abire in infinitum, oportet ponere quod sit aliquod accidens quod immediate derivatur a substantia. Sunt autem quaedam quae oriuntur a substantia non sic immediate, sed mediante aliquo accidente alio, scilicet in ipsa substantia composita naturaliter praeexistente. Et sic etiam oportet ponere quandoque in materialibus aliquam potentiam passivam respectu accidentium in suscipiendo (non dico in transmutando sive transmutationis ad formam accidentalem), ipsam substantiam compositam immediate ut patet de quantitate; — aliquando vero ipsam substantiam mediante? alio accidente; non enim potest induci caliditas in aliquo nisi sit quantum, nec albedo nisi sit quantum et quale utpote calidum vel huiusmodi et cetera.

Ad videndum autem utrum substantia animae secundum se absque dispositione reali sive potentia quae sit res et proprietas addita ipsi essentiae animae sit in potentia ad hoc ut actu possit esse sentiens et intelligens praesente motivo vel activo, intelligendum quod accidentium in substantia receptorum quaedam insunt inseparabiliter annexa, quaedam autem separabiliter. Semper autem intelligitur substantia esse coniuncta suae potentiae vel virtuti, licet non semper sit coniuncta operationi propter defectum agentis vel alicuius alterius; ut animae semper est coniuncta virtus et potentia intellectualis et sic | de aliis, non tamen semper actu intelligit. In anima ergo quae est substantia incorruptibilis, accidens quod immediate fundatur in tali substantia oportet esse proportionatum substantiae tali ut etiam sit incorruptibile, quia et in omni materiali substantia ! in qua habent esse accidentia, illud quod immediate advenit est inseparabile. Quare operatio intelligendi a qua cessat aliquando vel secundum quam ? variationem suscipit , immediate in substantia animae fundari non videtur, sed oportet quod insit animae mediante aliquo inseparabili accidente. Omnis enim substantia creata aut nulla habet accidentia, aut videtur habere aliqua accidentia sibi connaturalia a quibus non potest expoliari et separari, nisi via qua tendit ad corruptionem. Sed si sit substantia incorporalis, proprietates illae erunt simpliciter inseparabiles. Quare propter intelligere et velle actuale quod non semper animae est coniunctum nec est perfectio substantialis animae sed accidentalis et separabilis et circa eam variabilis, est dare in substantia animae aliquas proprietates inseparabiles quibus mediantibus poterunt animae inesse intelligere et velle.

Hoc etiam patet ex hoc quod ostensum est quod nulla potentia activa substantiae creatae potest esse ipsa ' substantiae essentia, quia nec substantia potest agere immediate per suam substantiam vel essentiam; nulla enim ? substantia creata immediate per suam essentiam subicitur agenti creato. Et quamvis substantia possit esse immediatum fundamentum alicuius accidentis (hoc verum est de accidente connaturali et sibi proportionato), substantia tamen non videtur esse immediatum subiectum alicuius accidentis circa ipsum transmutabilis. Quare anima quae est substantia incorruptibilis non videtur posse esse naturaliter [et] immediatum subiectum alicuius transmutabilis accidentis. Unde ratio qua dicitur quod actus et potentia sunt in eodem genere, et actus animae est accidens ideo et potentia, non videtur absolute valere. Nam actus aliquis accidentalis est substantiae cui non respondet potentia quae sit accidens reale ut dictum est. Si ergo intelligere esset perfectio substantialis intellectus vel perfectio eius accidentalis inseparabilis et naturalis, posset inesse substantiae animae, non mediante alio! accidente. Sed | cum sit perfectio accidentalis et variabilis, ideo necesse est quod insit mediante aliquo invarlabili et inseparabili: accidentia enim illa quae immediate fundantur in substantia simul cum substantia incipiunt. Quia ergo intelligere et velle, ut sunt actuales operationes animae, non simul cum substantia animae esse incipiunt, immediate in substantia animae fundari non videntur.

Hoc autem supposito et viso, multo magis patet de aliis potentiis organicis quod sunt aliquae proprietates accidentales et cetera. Cum ergo dicitur : substantia est potentia generativa, dicendum quod generatio substantiae est mutatio vel mutatum esse quae est terminus alterationis ; ut cum generatur ignis, immediate calefit et rarefit materia secundum exigentiam formae igneitatis, in cuius virtute etiam operatur ipsa potentia activa. Et ideo dicitur generari ignis substantialis ab igne substantiali mediante motu alterationis, et sic mediante potentia activa accidentali, cuius actionis non est immediatum principium activum ipsa forma substantialis generantis, terminus tamen est forma substantialis generati sive compositum secundum actum illius formae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4