Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum angeli superiores intelligant per universaliores species et pauciores quam inferiores

QUAESTIO V. Utrum angeli superiores intelligant per. universaliores species et pauciores quam inferiores.

Postea circa quasdam substantias in speciali quaerebantur, quaedam pertinentia ad substantiam penitus immaterialem, et primo utrum angeli superiores intelligant per universaliores et pauciores species quam angeli inferiores. Et arguebatur quod angeli superiores intelligant per 5 species pauciores et magis universales ' quam inferiores, quia dicitur decima propositione de Causis , quod omnis intelligentia plena est formis. Verümtamen ex intelligentiis sunt quae continent formas minus universales, scilicet inferiores, ut ibi exponitur?; et | ex eis sunt quae continent formas plus universales, scilicet intelligentiae superiores. Hoc etiam expressius dicitur in septuagesima septima propositione Procli .

Contra. Si angeli superiores intelligerent per pauciores et universaliores species, cum multitudo angelorum specie differentium excedat vel excedere possit multitudinem entium aliorum specie differentium, contingeret aliquem angelum superiorem intelligere per unam speciem et aliquem per nullam speciem, et sic per suam essentiam omnia quae infimus intelligeret per plures species. Hoc autem est inconveniens . Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod angeli superiores aliquo modo habent universaliores et pauciores species quam inferiores. Ad cuius evidentiam intelligendum quod unumquodque intelligens in intelligendo assimilatur rei intellectae, immo etiam aliquo modo est ipsa res intellecta sive unum cum ipsa, saltem secundum esse intelligibile vel intentionale; prout anima 'est omnia intelligibilia per intellectum et omnia sensibilia per sensum. Illud ergo quod est natum intelligere omnia secundum proprias eorum species et formas sive proprias omnium " rerum formas, oportet quod natum sit assimilari omnibus proprie et distincte. Unaquaeque autem substantia intellectualis est nata omnia secundum eorum proprias rationes intelligere quae rationem entis nata sunt participare, quia obiectum intellectus est ens secundum quod ens, et ideo unaquaeque substantia intellectualis nata est assimilari omnibus entibus aliquo modo secundum propriam rationem uniuscuiusque, sive aliquid nata est habere in se unde possit unicuique enti " assimilari. Nunc autem cum unaquaeque natura creata determinata et limitata sit ad genus et speciem, nullius creaturae natura potest esse sufficiens similitudo omnium entium possibilium quae tamen sunt obiecta uniuscuiusque creati intellectus, sed hoc solum convenit essentiae divinae !! ratione suae infinitatis et illimitationis . Oportet ergo quod quaelibet substantia intellectualis in intelligendo assimiletur rei intellectae per aliquid additum suae essentiae vel naturae. Et in! intellectu humano aliqui dicunt quod? per nihil assimilatur intellectus possibilis ultra suam speciem et potentiam naturalem rei intellectae, nisi per ipsum ? intelligere, quod est aliud et aliud secundum alia et alia obiecta intelligibilia. Nec ponunt aliquam speciem assimilantem vel determinantem intellectum ad quodcumque intelligibile aliam quam ipsum intelligere rei intellectae, ' quod efficit intellectus agens mediante phantasmate sensibili. Hoc autem non potest poni in angelis qui non intelligunt alia a se recipiendo aliquid ab eis virtute intellectus agentis saltem quantum ad intellectum. entium specificorum, ut secundum diversitatem cognoscibilium sic diversimode assimilentur eis.

Et ideo dicitur quod oportet etiam praeter intelligere quo angelus assimilatur rei intellectae, esse in 1pso speciem sive habitum aliquem, — prout? etiam in nobis secundum multos ponitur praeter ipsum intelligere aliqua species rei intelligibilis ipsum intellectum assimilans et determinans, qua assimiletur et in virtute vel similitudine res intellecta comprehendatur, — ut, sicut Deus 1n intelligendo suam essentiam quae est sufficiens omnium similitudo intelligit omnia alia a se, et etiam secundum alios philosophos aliae substantiae separatae in intelligendo se intelligunt alia 5, ita etiam secundum nos angelus in intelliigyendo se ut informatum ? specie alicuius intelligibilis et per illam ili assimilatum intelligat illud culus est species vel similitudo. Et quanto angelus est perfectior in essentia vel natura ", tanto etiam perfectius !! habent esse in ipso huiusmodi similitudines aliorum; et quia quanto aliquid est perfectius et actualius et summo actui perfectissimo propinquius ", tanto quodammodo est virtuosius et universalius ; sicut Deus existens simplicissimus secundum rem est universalissimus et virtuosissimus secundum potentiam et virtutem. Et ideo ponendae sunt huiusmodi species aliquo modo universaliores et simpliciores in superioribus quam inferioribus.

Sed utrum sint universaliores et pauciores quia ad plura se extendat una species in superiore quam in inferiore, de hoc sunt opiniones. Nam cum in una re | simplici divina sit aliquo modo ponere diversas rationes ideales cognoscendi, ita quod oportet respectu uniuscuiusque entis specifici ponere | propriam rationem vel ideam, et saltem tot quot natae sunt esse species (immo etiam secundum aliquos, z7052 ! sunt universales rationes ideales in Deo nisi ad modum universalitatis specierum , quia nec proprie sunt ideae generum, eo quod non dicunt genera aliquam formam realem aliam a forma specifica, diversificantur autem ideae secundum rationem prout diversificabiles sunt secundum rem formae et essentiae creaturarum), et cum angeli secundum suas essentias ut dictum est rebus assimilari non possunt, sed per aliquas species superadditas, oportet quod secundum huiusmodi species superadditas assimilentur speciebus entium propria assimilatione. Sicut autem natura angeli, quia est limitata ad determinatam entis speciem, non potest esse similitudo aliorum aliquorum a se propria et determinata, ita etiam quicquid habet esse in angelo oportet esse limitatum. Quare etiam secundum illud non videtur posse pluribus assimilari; et sic ut videtur, nec substantia angeli nec aliqua species réalis in? ipso potest esse sufficiens similitudo plurium ad invicem specie distinctorum. Et quia omnia quorum unus est cognoscens alius etiam est cognoscens, ideo videtur quod tot sunt species in uno quot sunt in alio, et in quolibet tot quot sunt natae esse species entium ; aut essent imperfecti etiam quantum ad intelligentiam naturalem non habentes species omnes per quas nati essent intelligere. Ita quod species uniuscuiusque entis specifici existens in intellectu angelico est sufficiens ad cognitionem omnium individuorum, quodammodo variata vel multiplicata secundum rationem respectu diversorum individuorum, — quod tamen habet specialem difficultatem scilicet quomodo angeli de novo intelligunt aliqua singularia.

Sunt ergo universaliores, id est virtuosiores, quia per 1psas perfectius et limpidius superiores cognoscunt; sunt etiam pauciores, quia simpliciores in quantum actualiores. Philosophi autem non ponebant huiusmodi species esse res additas sed rationes tantum, sicut nos dicimus de Deo. Et quia superiores angelos ponebant habere aliquam rationem causalitatis respectu omnium entium inferiorum (non sic inferiores, quia respectu superiorum nullam causalitatem habebant), ideo species illas dicebant universaliores in causando et quodammodo etiam in cognoscendo ; vel si res additas ponebant, dicendum quod sunt universaliores et pauciores, sicut prius et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5