Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum voluntas vel intellectus sit excellentior potentia
Deinde circa secundum praedictorum, scilicet utrum voluntas vel intellectus sit excellentior potentia sic procedebatur. Primo arguendo scilicet quod intellectus sit excellentior quam voluntas, quia illa potentia est excellentior in qua consistit principaliter beatitudo quae est hominis summum bonum. Sed beatitudo consistit in actu intellectus non in actu voluntatis secundum illud Iohannis , decimo septimo: haec est vita aeterna ut cognoscant te unum Deum et quem misisti lesum Christum. Quare et cetera.
Contra. Illa potentia est excellentior in qua est habitus sive virtus excellentior. Sed voluntas est huiusmodi, quia in voluntate est caritas quae est excellentior quam sapientia quae est in intellectu. Nam ordines angelorum distinguuntur et ordinantur secundum distinctionem et ordinem donorum quibus perficiuntur et a quibus ! denominantur. Summus autem ordo angelorum denominatur ab ardore caritatis non autem a limpiditate contemplationis. Quare et cetera.
Praeterea, illa potentia est excellentior quae omnibus alüs imperat et eas movet, ipsa autem a nullo movetur nec aliqua potentia ei imperat, quam quaecumque potentia quae ab alio movetur et ab alia imperatur. Sed voluntas movet alias potentias et eis imperat, et a nullo movetur sed se ipsam movet, alioquin periret liberum arbitrium; nec aliqua potentia ei imperat quia ipsa sola habet dominium sui actus. Quare et cetera.
On this page