Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum animam respectu necessariorum et respectu contingentium aliter se habere sit ponere plures potentias intellectivas realiter differentes
QUAESTIO VIII. Utrum animam respectu necessariorum et respectu contingentium aliter se habere sit ponere plures potentias intellectivas. realiter. differentes.
Circa formam hominis specialiter quae est anima quaerebatur quoddam sibi pertinens quantum ad eius potentias, utrum videlicet respectu necessariorum et impossibilium aliter se habere et respectu contingeentium aliter se habere sit ponere plures potentias intellectivas realiter differentes, et non solum unam secundum rem, diversificatam secundum rationem. Et arguebatur quod respectu contingentium et necessariorum sint diversae potentiae intellectivae realiter differentes, quia diversitas et distinctio obiectorum secundum formalem rationem requirit diversitatem realem potentiarum. Sed necessarium et contingens sunt obiecta formaliter differentia, quia secundum Philosophum , decimo Metaphysicae, corruptibile et incorruptibile differunt plus quam in genere; et in sexto Ethicorum dicit quod contingens et necessarium sunt obiecta genere diversa. Quare et cetera.
Contra. Sicut se habet in | tellectus respectu intelligibilium, sic se habet voluntas respectu appetibilium. Sed una et eadem potentia voluntatis secundum rem appetimus necessaria et contingentia. Ergo una et eadem potentia intellectus secundum rem intelligimus necessaria et contingentia !.
Respondeo dicendum quod circa hoc videtur Philosophus sentire in principio sexti Ethicorum quod scientificum et ratiocinativum sint potentiae ab invicem realiter differentes, et quod ambae sint potentiae animae rationalis, quoniam dicit ' quod intendit de parte animae, non irrationali participante autem rationem ?, sed de parte animae quae? est rationem habens. Dicens etiam: « supponantur rationem habentia duo, unum quo speculamur talia entium quae non contingit aliter se habere, aliud quo contingentia. Ad ea enim quae genere altera, et animae particularum alterum genere ad utrumque aptum natum; dicatur autem horum quidem hoc scientificum, hoc autem ratiocinativum. »
Sed cum in genere rerum materialium sit ponere tantum unam materiam secundum essentiam non diversificatam secundum rem respectu omnium formarum materialium ad quas tamen non est in potentia nisi ordine quodam, ita videtur quod erit in genere intelligibilium ponere unam quasi materiam secundum rem non variatam respectu omnium formarum intelligibilium. Quia enim intellectus est quasi virtus immaterialis et sic quodammodo infinita, quia non contracta ad materiam signatam, eo quod non est virtus organica vel materialis, ideo virtus eius se extendit ad cognoscendum omnia ut sibi obiecta vel ad obiectum | commune omnibus entibus. Unde, ut dicit Philosophus : intellectus, scilicet possibilis, est quo est omnia fieri. Et sic obiectum eius est ens secundum quod ens; et omne quod habet rationem entis et quidditatis aliqualiter habet rationem obiecti respectu huius intellectus. Si ergo potentia animae dicat rem aliquam additam, patet quod non debet dici alia et alia potentia animae respectu obiectorum quorumcumque intelligibilium, sed solum differens secundum rationem vel respectum, sicut dictum est de materia.
Inmo etiam, ut videtur ?, si potentiae sint respectus quidam reales respectu diversorum intelligibilium, non erunt diversae potentiae diversos respectus reales importantes, eo quod omnia habent unam formalem rationem obiecti, scilicet rationem veri sive entis quidditativi respicientis unam potentiam. Sed cum nec hoc obiectum habeat " unam rationem omnino univocam (quia ens secundum quod ens quod dicitur esse obiectum intellectus non est quid univocum sed analogum, per prius dictum de prima substantia et de omnibus aliis per attributionem ad ipsam), — ita videtur quod etiam primum et per se obiectum '! intellectus sit primum ens et omnia alia in quantum quodammodo participant rationem primi entis et attributionem habent ad ipsum; ut sic et per se obiectum intellectus sint ens quod est substantia, et praecipue substantia prima, et omnia alia entia secundum hunc ordinem et attributionem.
Ad hoc primum obiectum, contra dicentes quod intellectus noster nullo modo potest ex naturalibus cognoscere aliquam substantiam immediate intellectu essentiali, sed solum argumentative et cetera, vel potest dici quod ad unitatem obiecti potentiae immaterialis, quae ratione suae immaterialitatis et abstractionis a materia quae nata est contrahere et limitare, habe[n]t quandam infinitatem et ideo extendit se ad infinita quodammodo sive ad nihil unum determinatur, sufficit huiusmodi unitas analogiae, unde quicquid est sive substantiae sive accidentis sive cuiuscumque alterius in quantum unumquodque habet aliquam entitatem ex se sive ex suis principiis vel natum est habere obiectum illus potentiae quae ratione suae praedictae infinitatis ad nullum speciale ens determinatur. Nec requiritur quod eius per se obiectum importet aliquam rationem unam univocam, sicut requiritur in aliis ad materiam et condiciones materiales contractis et limitatis.
Et sic patet quod licet accidens et substantia secundum rem et secundum esse naturae diversa sint genere, tamen secundum rationem obiecti et cetera non differunt respectu intellectus. Unde sicut non est alia scientia de substantia et accidente ut attribuitur substantiae, ita nec est alia potentia animae ut est cognitiva substantiae et accidentis ut ei attribuitur, licet differant | genere. Et ideo videtur quod in ipso intellectu non sit ponere diversas potentias realiter differentes respectu quorumcumque intelligibilium ; et sic si scientificum et ratiocinativum ad ipsum intellectum. secundum se referantur, dicendum quod non sunt diversae potentiae realiter differentes circa ipsum intellectum: uterque enim est potentia passiva, et sic essent plures intellectus possibiles, quare et plures agentes.
Verumtamen, quia ad hoc dividit rationem Philosophus in sexto Ethicorum in principio, ut accipiat ratiocinativum in quo habent esse habitus practici et? praecipue prudentia de qua principaliter agit in sexto; — ipse autem in eodem sexto dicit quod prudentia non est scientia, quia scientia est universalium, prudentia autem est extremi, id est particularis sive singularis operabilis cuius non est scientia quia non probatur ratione, sed sensu[s] (quia percipitur aliquo sensu non quidem propriorum sensibilium sed interiore quali sentimus sive ! percipimus triangulum singularem imaginatum ad quem statur in mathematicis); — et, ut dicit, ad istum sensum particularem magis pertinet prudentia per quam perficiatur ratio particularis ad recte aestimandum de intentionibus particularibus operabilium ; — et sic cum ad prudentiam pertineat cognitio universalium relativarum directivarum quarum cognitio pertinet ad intellectum, quia etiam nemo bene consiliabitur hoc ignorans, et etiam cognitio particularium operabilium de quibus est consilium et inquisitio (est etiam prudentia quorum cognitio pertinet? ad sensum praedictum), — prudentia quantum ad aliquid sui habet esse in potentia intellectiva, quantum ad aliquid vero quod est completivum prudentiae habet esse in potentia sensitiva. Vel cum prudentia intellectualis habitus dicatur esse, — et sic nihil cognitionis intellectualis essentialiter ad ipsam prudentiam pertinentis videtur posse ad aliquem sensum pertinere ; — oportet quod prudentia quantum ad aliquid habeat esse in intellectu secundum se, scilicet quantum ad cognitionem universalium, et quantum ad aliquid in intellectu ut intelligitur coniunctus praedicto sensui. Aut intellectus ut sic scilicet ut in suo actu cognoscendi sensui tali sive cognitioni rationis particularis vel cogiZativae coniunctus dicitur ratiocinativum.
Et secundum hoc dicendum quod scientificum et ratiocinativum dicunt diversas potentias in quantum in scientifico accipitur solum id quod est ipsius intellectus; in ratiocinativo autem coaccipitur id quod est sensus. Contingentia enim secundum quod sunt operabilia et ad considerationem prudentiae pertinentia scilicet in particulari, [ut] cadunt sub consilio et operatione nostra, quia sic variabilia sunt nec cadunt sic sub consideratione intellectus nisi mediantibus potentiis sensitivis. Et ideo inter potentias animae sensitivas ponitur una potentia quae dicitur ratio particularis sive vis cogitativa quae est collativa intentionum particularium. Et quia intellectus considerando huiusmodi contingentia operabilia coniungitur huic virtuti sensitivae differenti realiter ab ipso intellectu, ideo dicit' hoc quod necessaria sive universalia quaecumque speculabilia et contingentia sive operabilia particularia ad diversas potentias realiter differentes pertinent; et dicit quod ambae pertinent ad partem animae rationalem, sive ad rationem, extendendo nomen rationis ad sensitivam apprehensivam quae dicitur cogitativa sive ratio particularis, ratione cuius intellectus practicus ut in sua consideratione huic sensui coniunctus dicitur ut ratiocinativum et ut | potentia alia re differens ab intellectu secundum se speculabilia abstracta et universalia considerante. Differens quidem re dicitur intellectus practicus, non ratione eius quod est ipsius intellectus, sed ratione eius quod coexigitur de sensu ut dictum est.
Aut etiam secundum quod aliqui dicunt, aliquid prudentiae bene potest ad solam hanc sensitivam pertinere et sic ipsa di | cetur ratiocinativum divisum contra scientificum. Sic autem non potest dici appetitus rationalis per essentiam quia actum apprehensivum non habet, sed per? participationem quia sequitur apprehensionem virtutis cognoscitivae. Et ideo non valet ratio de indistinctione intellectus propter indistinctionem appetitus. Vel aliter responderi potest quia cum dicitur quod voluntas vel appetitus non distinguitur, dicendum quod secundum aliquos sicut ratio dividitur in superiorem et inferiorem, ita et voluntas ut habitum est. Dicitur etiam quod sicut ratiocinativum dicitur intellectus cum praedicto sensu, ita huic respondet appetitus quasi electivus qui est voluntas cum appetitu sensitivo.
On this page