Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Utrum liceat religiosos inducere divites ad eligendum sepulturam in cemeteriis vel in claustris eorum

QUAESTIO XIII. Utrum liceat religiosos inducere divites ad. eligendum sepulturam in coemeteriis vel in claustris eorum.

Deinde circa pertinentia ad quosdam homines specialiter et hoc respectu ! corporis humani sepeliendi, quaerebantur quaedam pertinentia ad religiosos, quaedam pertinentia ad sacerdotes curatos. Circa primum quaerebatur unum, utrum scilicet liceat religiosos inducere divites ad eligendum sepulturam in coemeteriis vel claustris eorum. Et arguebatur quod non liceat religiosis inducere divites ad hoc ut in claustris eorum eligant sepulturam, quia ilud quod pertinet ad acceptionem personarum et ad cupiditatem et per quod defraudantur hi qui maius habent ius in sepultura talium et in bonis eorum, est illicitum. Sed inducere divites specialiter et non pauperes, hoc pertinet ad acceptionem personarum et ad cupiditatem. Per hoc etiam defraudantur frequenter sacerdotes parochiales. Quare et cetera.

Contra. Illud fit communiter a viris | religiosis qui iusti et perfecti videntur vel reputantur; hoc autem non facerent si esset illicitum. Quare et cetera.

Respondeo dicendum... In libro magistri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13