Quaestio 12
Quaestio 12
Utrum avaritia sit vitium deterius quam prodigalitas
Postea circa habitus malos etiam unum quaerebatur, scilicet utrum avaritia sit vitium deterius quam prodigalitas. Et arguebatur quod prodigalitas sit vitium deterius quam avaritia, quia illud ex quo plura bona procedunt vel sequuntur minus malum est quam illud ex quo talia non sequuntur. Sed ex avaritia sequuntur ' plura bona quam ex prodigalitate. Nam per bona avari reservata consequitur quis amicitiam sanctorum a quibus meretur recipi in aeterna tabernacula, secundum illud Lucae , decimo sexto: facite vobis amicos de mammona iniquitatis et cetera. Hoc autem non potest consequi prodigus qui substantiam suam totaliter perdit. Unde etiam propter hoc est spiritualiter mortuus, ut patet de filio pro | digo, Lucae decimo quinto. Quare et cetera.
Contra. Dicitur Ecclesiastico , decimo: avaro nihil est scelestius ; item nihil est iniquius quam amare pecuniam. Ex omnibus istis arguitur quod avaritia sit pessimum vitiorum.
Respondeo, dicendum quod cum virtutes morales consistant in medio duarum malitiarum et illud extremum sit peius quod magis repugnat medio, — bonum autem virtutis liberalitatis consistit in recta dispositione et inclinatione appetitus respectu usus bonorum exteriorum, ut scilicet sic afficiatur circa illa quod ad eorum usum convenientem inclinetur debite, illa autem dicuntur bona utilia quia in usus hominum debent venire propter aliud, scilicet propter naturae convenientem sustentationem, unde dicuntur esse substantia hominis, et quia usus talium consistit in emissione et largitione eorum, nam acquisitio pecuniae assimilatur magis eius generationi quam usui, et custodia pecuniae in quantum ordinatur ad facultatem utendi assimilatur habitui, quae etiam deberet ordinari ad convenientem usum existentem, ut dictum est, in. emissione et largitione, et non deberet secundum se haec appeti sed ipsa emissio tamen secundum debitas circumstantias regulata per prudentiam et cetera, — a quo quidem medio receditur per defectum in avaro et per superabundantiam in prodigo, tum in affectione interiore appetitus circa divitias, tum in exteriore operatione circa eas, sed diversimode. Nam avarus quantum ad affectum interiorem superabundat plus debito diligendo pecunias et ex hoc etiam quantum ad actum exteriorem deficit | in dando. Superabundat enim in recipiendo et conservando et in hoc avarus magis intendit illud quod minus intenditur ab illiberali, scilicet acquisitionem et conservationem pecuniarum quam illiberalis non quaerit nisi quia ordinat ad emissionem et dationem. Avarus autem propter se hoc quaerit, et omnino a datione quod est principale in liberalitate deficit. Prodigus autem quantum ad affectum interiorem et respectu pecuniarum deficit minus debito earum sollicitudinem gerens; quantum autem ad operationem exteriorem superabundat et excedit scilicet in plus dando et deficit scilicet in minus retinendo et acquirendo. Sed in hoc magis tendit ad illud quod magis intenditur a liberali scilicet ad dationem et emissionem pecuniarum; deficit tamen a recta intentione finis scilicet a debitis circumstantiis propter quod non est huiusmodi datio sua bona.
Ex hoc ergo patet quod secundum se sive per se avaritia pelor est prodigalitate, attendendo scilicet ea quae per se ad utramque ? pertinent et includuntur. Ex consequenti etiam sive quantum ad ea quae ipsas consequuntur est ita, quia multis prodigus est utilis, non sic avarus, sed nec sibi ut dicitur quarto Ethicorum , quia etiam est facile sanabilis prodigus, scilicet per hoc quod declinat ad senectutem quae est contraria prodigalitati, et per hoc quod devenit ad egestatem de facili dum multa inutiliter consumit et sic pauper factus non potest superabundare sic in dando et cogitur sollicitus esse de accipiendo et cetera.
Auctoritates inductae pro ista parte concedendae sunt. Ratione conclusionis essent tamen exponendae, quia etiam concedunt? avaritiam non solum esse peiorem prodigalitate, sed etiam omnibus aliis vitiis. Unde esset declarandum quomodo aliquo modo hoc habeat veritatem.
Ad aliud in oppositum dicendum est quod illud non dicitur avaris existentibus avaris, quia illud? dicitur quod dando faciant sibi amicos quod non contingit avaris existentibus avaris, sed dicitur eis qui vel fuerunt avari vel bona quae habent dicuntur mammona et cetera. Unde etiam si contingat pecuniam avarorum post mortem eorum bene dispensari et multas utilitates multi ex illa consequantur, non sic autem respectu prodigi quia ipso mortuo non consequuntur aliqua talia bona, — propter quod videtur quod minus malum esset avare? reservare quam prodige expendere, — non valet. Quia si aliqua bona contingant ex bonis avari, hoc non contingit ex ipsa actione vel intentione avari nisi multum per accidens, quia nec pecunias acquirebat nec conservabat ut distribuerentur. Et ideo talis distributio sequens, esto quod bona sit, nihil facit ad diminutionem malitiae avari, sed ex ipsa actione prodigi consequuntur multi multas utilitates, quia eius actio est dare.
On this page