Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum anima separata existat eodem esse quo existit totus homo

QUAESTIO IV (LONGA). Utrum anima separata existat eodem esse quo existit totus homo.

Deinde circa pertinentia ad naturam humanam quaerebatur unum ex parte animae, et est utrum anima separata existat eodem esse quo existit totus homo. Et arguebatur quod anima separata existat eodem esse quo existit totum compositum sive totus homo, cum idem esse quod habet anima coniuncta sibi remaneat dum est separata, quia aliud et aliud esse arguit aliam et aliam essentiam. Sed animae separatae et coniunctae non est alia et alia essentia, ergo nec aliud esse, sed idem est esse totius et partium in toto. Ergo cum anima separata habeat eandem essentiam quam habuit coniuncta, habebit etiam idem esse. Sed illud erat esse totius compositi. Quare et cetera.

Contra. Quod convenit alicui toti per se non potest convenire alicui parti. Sed esse per se convenit supposito, sicut et agere. Esse ergo quod convenit toti homini vel quod est totius hominis per se non potest esse solius animae quae est pars huius totius. Quare et cetera.

Dicendum quod, prout dicitur ab aliquibus, forma non est illud esse de quo loquimur, sed tamen se tenet magis cum forma quam cum aliis et principalius fluit ab ea quam ab aliis; et ideo idem iudicium debet esse de esse quod de forma. Nam si introducitur forma, introducitur esse; et si corrumpitur forma, corrumpitur esse; et si separatur forma, separatur et esse. Sed est aliqua forma una tantum in quolibet quam principaliter consequitur esse compositi. Et ideo etiam non potest esse nisi unum esse in aliquo composito; et ideo etiam ila corrupta vel separata corrumpitur vel separatur totum esse illius compositi. Et sic dicitur in proposito de anima et universaliter de omnibus quod forma specifica separata et cor | rupta, separatur et corrumpitur totum esse.

Dicitur autem hoc sic quod sicut est una quantitas in materia per quam omnia sunt extensa, ita in qualibet re est unum esse et unum existere per quae! et ipsa res et omnia quae sunt in ea dicuntur esse et existere. Et sicut aliter extenditur materia per quantitatem et aliter accidentia alia, quia materia extenditur per quantitatem quia ipsi quantitati et extensioni subicitur, alia vero accidentia sunt extensa non quia subicilantur extensioni sed quia recipiuntur in re extensa; — sic substantia existit quia in ea recipitur existere et ei competit quod per se habeat tale existere, cetera vero in tantum existunt in quantum in existente recipiuntur. Sunt etiam in eadem re multa extensa participatione unius quantitatis, quae essentialiter est extensio quaedam, ut patet in pomo aut alio quocumque extenso ; et tamen non est nis] una extensio. Ita etiam in una et eadem re sunt multae essentiae et formae, sive essentiales sive accidentales. Est tamen omnium unum per se, quia et haec omnia habent unum esse simpliciter per participationem primi sive principalis esse quod tamen est unum in unoquoque, per quod quidem esse existit actualiter essentia rei substantialis quia est recipiens et participans ipsum esse. Aliae autem essentiae accidentales existunt per idem esse, quia sunt in substantia existente per esse actuale. Et ideo dicitur quod substantia et accidens sunt unum vel idem in esse. Nec propter diversas naturas substantiales ! oportet in eodem esse plura esse. Quaecumque formae substantiales intelligantur esse simul, omnes se tenent ex parte generis praeter ultimam quae determinat ad speciem ; unde cum genus nullum habeat esse nisi esse specierum, oportet quod secundum quod ultima differentia est una, quod etiam res in qua congregantur diversae formae substantiales sit tantum unicum esse. Nec propter diversitatem naturarum et essentiarum accidentalium oportet ponere in eodem diversa esse, quia, ut dicitur in principio septimi Metaphysicae , accidentia non sunt entia nisi quia sunt entis. Ergo similiter nec sunt existentia nisi quia sunt alicuius existentis.

Hoc etiam idem arguitur ratione tali: de ratione esse est quod sit ab aliquo participatum et receptum in aliquo, et quod ipsum non sit aliquod participans vel aliquod recipiens. Sed si in eodem essent plura esse, cum oporteret ea ad invicem esse ordinata, unum esset ab alio participatum et unum in alio receptum. Hoc autem est inconveniens. Ergo est tantum unicum esse.

Sed tamen aliter videtur esse dicendum quod si, ut dictum est , realiter non differt esse ab essentia sive forma, quot sunt in aliquo essentiae sive formae, tot sunt etiam esse. Immo etiam idem videtur esse dicendum, si esse ab essentia realiter differat et sit eius actualitas sicut forma materiae. Cum enim illud in quo sunt plures formae non possit esse unum simpliciter et per se, — sic enim sunt unum solum plura quorum unum est simpliciter potentia et aliud simpliciter actus ; sed quod est simpliciter potentia ut est sub aliquo actu non potest amplius intelligi ut simpliciter et pura potentia, et ideo etiam nec aliquid respectu eius ut simpliciter actus sive ut dans esse simpliciter, — secundum autem quod unumquodque est ens est etiam unum tale quid, ergo in quantum talia complectitur nec est ens simpliciter sive per se sed per accidens, nec etiam est unum simpliciter. Hoc autem est quia tale quid habens plures formas et actus, habet etiam plura esse. Verumtamen quia in eo in quo sunt sic plura quod sit etiam unum simpliciter, oportet quod sit aliquod unum quo est simpliciter ens et in actu, et hoc est forma substantialis quae est actus simpliciter et quae dat esse simpliciter, — ideo etiam in uno non videntur posse esse plures formae substantiales, eo quod cuiuslibet est dare esse simpliciter, et in eo non possunt esse plura esse simpliciter. Et sicut omnes formae praeter substantialem et specificam sunt non formae simpliciter sed secundum quid, ita etiam esse secundum alias formas est esse non simpliciter sed secundum quid. Unde dicitur septimo Metaphysicae : substantia est ens simpliciter, et secundum formam substantialem dicitur aliquid esse simpliciter non aliquod aliorum. Nam si quaeratur de aliquo quid est, quod est quaerere de eius esse simpliciter, respondetur quod est homo vel asinus vel huiusmodi quae sunt | substantiae. Si autem quaeratur qualis est res talis, respondetur non homo vel asinus, sed alba vel nigra et huiusmodi. Ex quo patet quod illa quae significant substantiam, dicunt quid est aliquid simpliciter e£ absolute; quae autem praedicant qualitatem, non dicunt quid est ilud de quo praedicantur simpliciter et absolute, sed quale quid et cetera. Et ideo ipsa substantia dicitur ens ratione sul ipsius, quia significantia substantiam significant simpliciter et absolute quid est hoc; alia vero dicuntur entia non sic secundum se, sed eo quod sunt taliter entis. Nam id quod sunt, sunt secundum aliquam habitudinem ad substantiam, quae est per se ens, in quantum scilicet sunt quaedam qualitates talis entis scilicet substantiae. Unde Commentator : hoc nomen ens principaliter et simpliciter significat praedicamentum substantiae, et secundario et determinate alia praedicamenta accidentium, quae non dicuntur esse nisi quia accidunt enti quod est ens per se scilicet substantiae. Cum ergo ens per se dividitur in decem praedicamenta, ut dicitur nono Metaphysicae , quot sunt res praedicamentorum in aliquo, tot sunt entia sive esse et essentiae. Cum etiam omnis transmutationis terminus sit ens aliquod secundum aliquod esse, prout ponitur duplex generatio primo de Generatione , scilicet generatio simpliciter et secundum quid, sic etiam est esse duplex. Unde. cum ex albo fit nigrum, oportet quod fiat corruptio secundum quid, secundum unum esse accidentale, et generatio secundum quid, secundum aliud esse accidentale. Si enim non esset nisi unum esse simplex omnium talium, non essent etiam nisi unum ens simpliciter et per se, ut dictum est.

Sed ulterius distinguitur quod est duplex esse, scilicet esse subsistentiae et esse existentiae. Esse autem subsistentiae quod est esse simpliciter et secundum se et non in alio et ab alio in quo existat dependens, convenit solum substantiae cui convenit et esse simpliciter et per se subsistere. Sed esse existentiae sive existere non sic simpliciter sed secundum quod alteri innititur, convenit cuilibet accidenti cui convenit esse in quantum est aliqua dispositio entis simpliciter, et sic etiam ei convenit subsistere in quantum est in illo et aliquid illius. Et hoc modo in uno est tantum unum esse, scilicet quod est esse existentiae simpliciter et esse subsistentiae, quod quidem esse omnia quae sunt in tali ente simpliciter participant, in quantum sunt in illo. Et secundum hoc accidens cum subiecto et accidentia omnia dicuntur unum in esse, quia non subsistunt nisi illius subsistentia. Sunt tamen in illo plura esse existentiae, quia cuilibet convenit suum esse proprium, quo formaliter unumquodque accidentium est sive existit secundum id quod est secundum se in suo genere et specie, licet in alio, quia non nisi in substantia quae simpliciter est.

Et de huiusmodi esse subsistentiae respectu omnium quae illud participant et non de alio potest intelligi dicta similitudo de extensione quam omnia extensa participant. Cum enim totiens dicatur esse quotiens dicitur ens, patet quod tot sunt esse quot sunt essentiae et cetera. Unde aliquid esse hominem et tricubitum, album et huiusmodi, non est ipsum habere unum esse sed plura, quia ex illis non fit unum simpliciter. Propter quod etiam, ut dicitur secundo Perihermenias quod cum affirmatur aliquod unum de pluribus ex quibus non fit unum simpliciter, non est affitmatio una; ex albo autem et ambulante homine non fit unum; quare nec si aliquid unum ex his affirmet aliquis, erit affirmatio una et cetera, — propterea cum secundum dicentes quod esse est aliud ab essentia, materia quae est in.potentia ad formam, ex forma consequatur aliquod esse et ipsa materia similiter cum forma est potentia etiam ad quoddam esse quod dicitur existentiae, si ita sit, ut isti dicunt, — tunc subiectum cum suo actu quantitativo sive quocumque alio accidentali, cum sit quoddam compositum ex materia et[(iam] forma sive ex potentia et actu, videtur se habere ad esse existenuüae sibi correspondens sicut materia cum suo actu substantiae ad esse correspondens sibi.

Et videtur contingere deceptio in illo simili quod prius propositum est, ex hoc quod extensio dicit determinatum gradum et modum entis quod est quantitas, non plurificabilem in eodem subiecto essentialiter. Et ideo omnia entia in extenso tali extensione non dicuntur extensa pluribus extensionibus realibus, sicut etiam albedo dicit quendam gradum determinatum et modum entis quod est qualitas, non plurificabilem in eodem subiecto essentialiter et ideo omnia entia in albo ipsa albedine sunt alba illa unica albedine ab omnibus participata et non pluribus albedinibus ; est enim substantia alba, est superficies alba eadem albedine et sic | de alis. Sed esse quod est id ipsum realiter quod essentia vel forma vel huiusmodi (est aliquid aliud secundum istos tamen forma vel essentia) consequenfer' non dicit aliquid sic determinatum et non multiplicabile, immo sicut multiplicari possunt formae vel essentiae in eodem, sic et talia esse necesse est multiplicari. Ideo licet extensio essentialiter dicat aliquid unum dicto modo quod participant omnia in extenso existentia, esse tamen secundum se non sic dicit aliquid unum sic non multiplicabile, immo omnino est multiplicabile, licet non sit id quod est extensio essentialiter. Cum enim dicatur quod esse sit ut quid actuale et formale respectu essentiae, nulli poterit competere esse nisi illo informetur, et sic non sufficeret ad hoc quod sit aliquid, quod sit in existente sed quod ipsum formali suo esse existat. Non sic autem dicitur quod extensio se habeat ut quid formale et actuale respectu extensi universaliter, sed solum respectu extensi primo et per se quod est materia cum forma substantiali. Et ideo non oportet quae? non per se sic extenduntur habeant aliam extensionem formalem qua sic informentur, sed sufficit quod sint unum cum per se extenso. [ta etiam de aliis formis substantialibus. Nam albatio non se habet ut quid formale et actuale respectu omnium quae albedinem aliquo modo participant, sed respectu superficiei. Ideo non oportet quae per se non sunt alba habeant aliam albedinem formalem qua sic informentur, sed sufficit quod sint unum cum per se albo, quod patet sic. Si enim accidentia quibus non convenit extendi per se, sed solum quia habent esse in extenso quod est substantia quae est per se subiectum quantitatis, fiant secundum se separata sine substantia, vel separentur a substantia prae- existenti, oportet quod simul cum ipsis hábeat fieri vel esse id quod est extensio essentialiter, non quidem ut ipsa informans sed ut eis substrata si[n]t et substernitur cum habent esse in, substantia. Sed si accidentia quaecumque quae dicuntur habere esse quia sunt in existente, fiant vel habeant esse sine substantia, oportet quod fiat cum eis esse quo sint. Sed non potest se habere ad essentiam talium accidentium ut quid substratum in quo recipiantur, quia esse substratum quantitati et omnibus accidentibus secundum istos est esse substantiae quae ponitur non esse sed ut formalitas quaedam ipsorum accidentium. Ergo etiam, cum habent huiusmodi accidentia esse in subiecto, non habent esse per aliquod esse substratum eis quia scilicet recepta sint in existente, sed per esse quod est ut quid formale ipsorum.

Sunt ergo in uno plura esse existentiae sicut plures formae, sed sicut est una forma quae est forma et actus simpliciter et quae dat esse existentiae simpliciter, et aliae non sunt naturaliter id quod sunt nisi quia sunt sive nata sunt esse in illo, — ita etiam non est nisi unum esse existentiae simpliciter, nec alia esse existentiae sunt etiam nisi quia sunt in illo. Sed hoc non arguit ipsa non esse quaedam esse specialia, sed tantum diminuta et imperfecta respectu illius. Sic substantia dicitur existere quia in ea recipitur existere et ei competit quod per se habeat tale existere, cetera vero in tantum existunt in quantum in existente recipiuntur, non quia alia propriis existere non existunt, sed quia nec sua existere possunt recipere vel habere esse nisi illo existere principali supposito et in illo et cetera. Et propter hoc etiam dicitur quod accidentia non sunt entia nisi quia sunt entis, non quia entitas eorum non sit alia non solum quantum ad esse existentiae, sed etiam essentialiter ab entitate substantiae (cum et dictum illud intelligatur. de ipsis secundum suas essentias, nam et verum est quod albedo non solum, non est vel non existit nisi quia est in existenti ligno vel huiusmodi) sed etiam albedo non est albedo vel id quod est essentialiter nisi quia est aliquid substantiae ut eius dispositio vel huiusmodi. Et constat quod hoc non obstante sunt plures essentiae. Ergo etiam non obstante illo sunt plura esse existentiae et cetera.

Cum autem esse sit id ipsum quod forma vel essentia vel se habens ad ipsam dicto modo, sicut non est inconveniens unam formam in alia esse et ab ipsa participari sive in composito in quo est alia forma, ita etiam non est inconveniens de ipso esse, nec hoc potest evadere dicens quod tantum est unum esse. Nam cum illud sit esse substantiae, substantia autem non est subiectum recipiens et participans actu quodcumque accidens nisi praeintelligatur esse, nam substantia prior est accidente quocumque in ipsa, | — ergo esse substantiae sive substantia ut est sub esse est participans aliquid aliud scilicet ipsa accidentia.. Cum etiam accidentia possunt miraculose esse sine subiecto, ut patet in sacramento altaris, si'illa non habebant aliquod esse nisi esse panis, pane transmutato, non manet illud esse, et tamen manent eadem accidentia numero. Hoc autem non posset esse nisi maneret idem esse, quia sicut variatio formae substantialis circa materiam ponit variationem in. re secundum speciem, ita etiam variatio alicuius secundum diversa esse ponit variationem secundum speciem vel saltem secundum numerum. Cum etiam natura humana in Christo aliquod esse habeat aliud ab esse divino licet non habeat subsistere nisi in supposito divino, unde si deponeret hanc naturam ipsa subsisteret in se ipsa, non tamen haberet novum esse reale, oportet in Christo ponere duo esse aliquo modo. Cum ergo in homine existenti sint plures formae accidentales quae corrumpuntur Gb etiam secundum aliquos plures formae substantiales quarum una corrumpitur et alia separatur in ipso, etiam sunt plura esse.

Et ideo etiam in separatione animae non potest dici totum esse quod erat compositum remanere sed tantum esse substantiale actuale quod habebat per animam, alia autem esse corrumpuntur sive In potentiam materiae resolvuntur. Supposito ergo quod in homine non sit nisi una forma substantialis, quod tamen non assero, ab hac forma substantiali specifica habet homo et esse simpliciter et subsistere secundum se sive in se ipso, quia ex hoc habet quod est ens absolutum alteri inhaerendo non innitens; — supposito etiam simul cum hoc quod materia secundum se ut est quid in pura potentia nullam actualitatem importans, etiam cum est actu sub forma non habeat aliquam existentiam actualem nisi existentiam formae sive a forma prout ipsa existit in composito ut pars compositi per se existentis, et ideo etiam cum separatur anima huius, esse quod habebat materia ab 1psa non manet, licet materia secundum eius essentiam maneat sub alia forma et sub alio esse; — secundum hoc potest dici quod anima separata remanet in ea totum esse actuale vel existentiae, vel existentiae actualis substantialis quo compositum existebat. Quia tamen ad eius essentiam quae est composita non simplex pertinet materia et forma simul unita, ideo in anima separata non remanet totum id quod pertinet ad compositi essentiam nec tota essentia nec totum esse essentiae. Prout enim ens et esse dividitur in actum et potentiam, materia pertinet ad esse essentiae hominis ut esse potentiale, forma ut esse actuale. Et ideo quia esse communiter accipitur pro esse simpliciter quod est esse actuale et hoc manet in anima, ideo dicitur totum esse manere. Verumtamen illud totum esse compositi non est compositi in actu sed in aptitudine, in quantum anima nata est informare materiam et communicare suum esse ipsi materiae. Nam forma et esse idem sunt et unum et idem est forma et esse materiae et formae et esse compositi. Propter quod etiam huiusmodi esse in anima separata habet modum essendi imperfectum eo quod cum anima naturaliter appetit informare materiam et suum esse ili communicare, ut sic sit esse totius compositi per se sic in esse completum et secundum modum completum existentis, unde cum hoc non facit manet quidem idem esse, sed cum non sit compositi in actu sed solum in aptitudine, modum imperfectum habet huiusmodi. Ergo esse secundum modum essendi completum convenit per se toti composito, per formam tamen. Hoc etiam cum hoc est, est homo simpliciter; et ideo etiam nulli parti convenit huiusmodi esse secundum hunc modum essendi perfectum. Et ideo etiam anima separata, ratione ilius esse manentis non potest dici esse homo qui prius dicebatur homo cum erat totius compositi, sed secundum modum essendi imperfectum. Tale autem potest convenire parti sic manenti a qua etiam erat totum esse compositi dicto modo et cetera. Et per hoc patet solutio ad obiectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4