Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum natura angelica sit composita ex vera materia et vera forma
Consequenter circa creaturas in speciali, quaerebantur quaedam pertinentia ad naturam pure spiritualem scilicet angelicam, et quaedam pertinentia ad naturam ex spirituali et corporali natura compositam scilicet humanam.
Circa primum quaerebatur unum, videlicet utrum natura angelica sit composita ex vera materia et vera forma. Et arguebatur quod ad naturam et substantiam angeli pertinet vera materia, quia omne compositum est compositum ex actu et potentia; nam plura non constituunt sua compositione unum, nisi alterum sit ut potentia et alterum ut actus. Sed natura angelica est composita; alioquin esset actus purus et non recederet a summa simplicitate primi. Ergo ad naturam angelicam pertinent actus et potentia.
Deinde arguebatur quod ubicumque est potentia distincta contra actum scilicet receptiva[m] vel passiva, ibi est materia. Nam sicut forma est primum principium vel prima ratio agendi, ita primum principium vel prima ratio patiendi est materia. Sicut ergo quod caret omni forma nullo modo est activum, ita quod caret omni materia nullo modo est passivum vel receptivum. Ergo cum in angelis sit aliquid ratione cuius sunt aliquo modo aliquarum perfectionum receptivi et aliquo modo passivi, in eis est vere materia et cetera.
Contra. Operatio rei est secundum modum substantiae eius. Sed intellipgere quod est operatio angeli est operatio omnino immaterialis, et cetera.
Dicendum quod videtur aliquibus quod necesse est in angelis ponere veram materiam, quae dicit potentiam simpliciter ad esse secundum formam substantialem. Nam secundum veritatem fidei, angeli vere patiuntur, secundum illud Matthaei vigesimo quinto : Ite maledicti in ignem aeternum et cetera. Sed quod est immune a materia est immune a passione secundum philosophos.
Item, solus Deus est immutabilis, et secundum Augustinum, duodecimo Confessionum , ubi et mutatio, ibi materia. Ergo cum angelus sit mutabilis, in eo est materia.
Item, secundum Boethium , primo de Trinitate, tertio capitulo, Deus subiectum esse non potest: forma enim est, formae autem subiectae esse non possunt. Sed angelus est susceptibilis gratiae et gloriae, vitii et virtutis.
Item, Commentator octavo Metaphysicae recitat Themistium dixisse quod sol et luna et stellae aut sunt formae sine materiis, aut habent materias per aequivocationem sicut est in materia intellectus. Consequenter tertio de Anima dicit Commentator : quemadmodum sensibile dividitur in materiam et formam, sic intellectuale in consimilia his duobus, scilicet in aliquid simile formae et in aliquid simile materiae.
Item, sicut se habet secundus? actus respectu actus primi, ita potentia ad actum secundum respectu potentiae ad actum primum. Sed in angelis sunt? actus primus et secundus re differentes. Ergo in eis est potentia differens respectu horum actuum. Quare cum angelus existens in actu primo quo est ilud quod est substantialiter, sit in potentia ad actus secundos intelligendi et volendi, videtur etiam quod respectu huius actus primi sit aliqua potentia substantialis et cetera.
Item, in omni eo quod ab alio patitur est aliquid ignobilius illo per quod agens agit; unde ignis a terra non pateretur nisi in ipso esset aliquid ignobilius eo quod terra agit in ipsum; hoc autem est materia ignis. Semper enim agens praestantius est patiente, tertio de Anima ; et secundum Augustinum, duodecimo super Genesim , corpus non imprimit suam similitudinem in potentia visiva, quia in ipsa nihil est corpore inferius. Sed angelus patitur etiam a se ipso, quia movetur a se ipso localiter, et secundum diversas affectiones volendi et actiones intellipendi. Ergo in ipso est aliquid movens quod non est nisi forma, et aliquid motum quod | non est nisi materia. — Est autem materia angeli et animae spiritualis et indivisibilis extensive, non corporalis et extensibilis et divisibilis dimensive. Unde materia spiritualis plus habet nobilitatis et sic etiam actualitatis. quam materia corporalis, cum recipiant actus diversarum nobilitatum et dignitatum.
Sed est inteligendum quod cum de ratione materiae sit potentia et de ratione formae est actus, esse illud in quo invenitur potentia ad aliquem actum habet rationem materiae, Cum ergo omne creatum recedens ab actualitate simplicissima primi sit in potentia ad aliquas perfectiones et operationes, sive in omni creato est potentia ad aliquem actum et perfectionem, oportet ponere in omni creato aliquo modo materiam ; et secundum diversitatem actuum et perfectionum est diversitas potentiarum sive materiarum. Cum enim sit quidam actus sive forma simpliciter, scilicet quo aliquid dicitur esse simpliciter, quod est esse substantiam sive in genere substantiae, et est alius actus secundum quid quo scilicet aliquid non dicitur esse simpliciter, sed esse quale vel huiusmodi ; — secundum hoc etiam est potentia simpliciter nullum actum habens, quae est potentia ad esse simpliciter et hoc proprie dicitur materia prima sive hyle et dicitur subiectum, et est potentia non simpliciter sed secundum quid, actum aliquem habens, et in potentia ad aliquem actum existens, et hoc non dicitur proprie materia sed subiectum. Quia ergo in angelis est reperire actus accidentales, constat quod in angelis est potentia, et non ratione materiae, quia ipsa substantia angelorum ens in actu substantiali est subiectum suarum virium et potentiarum naturalium quae secundum aliquos sunt accidentia et per se proprietates essentiales secundo modo dicendi per se. Et ulterius ipsa cum huiusmodi viribus est subiectum operationum quibus perficitur in intelligendo et volendo. Quia etiam caelum est in potentia ad motum vel ad ubi, ideo ipsum est quaedam potentia vel quoddam subiectum respectu huiusmodi. — Sed utrum ipsa substantia angeli quae sic est subiectum et potentia in se ipsa sit composita ex vera materia et potentia substantiali, de hoc est quaestio.
Et videtur dicendum quod non, quoniam potentia ad substantiam quae est omnino potentia et nullo modo actus vel aliquem actum habens, cum non habeat unde determinetur, est contradictoriorum, quamvis accidentis subiectum quod est in actu secundum determinatam formam substantialem necessario sit determinatum et proprium tali vel tali accidenti et non in potentia ad oppositum. Quod enim dicit puram potentiam ad esse simpliciter quod est esse secundum aliquam formam substantialem, non includit aliquid quo magis ad unam formam substantialem determinetur quam ad aliam. Nam illud determinans iam esset aliquid actuale. Si enim esset pure potentiale, idem esset iudicium de ipso. Nec potest dici quod materia una ab alia distinguitur se ipsa; nam forma solum est quae essentialiter dividit, et quantitas accidentaliter. Sicut enim omnino non ens z0n est distinguibile, ita quod tantum est ens potentiale nullam actualitatem habens secundum se non est aliquo modo distinguibile, quia sicut non ens nihil habet actualitatis, ita materia sive talis potentia ; et si habeat aliquid entitatis potentialis, nihil tamen habet actualitatis a qua est distinctio essentialis. Et ideo nihil est dictum quod una materia sit nobilior et actualior alia, quia ubi nullo modo actus, nullo modo actualius.
Si autem dicatur quod secundum diversos respectus quos importat ratio potentiae s/ve materiae ad diversas formas distinguatur materia, cum huiusmodi respectus nonu sit aliquid realiter supra essentiam materiae, videtur quod per ipsos non sic distinguatur. Si etiam huiusmodi respectus sufficeret ad distinctionem materiae ut quia materia quae ponitur in angelis est ad aliam formam quam materia quae est in corporalibus, ideo sic differunt, — tunc qua ratione respectus ad diversas formas genere faceret diversas materias genere, eadem ratione diversi respectus ad diversas formas specie facerent diversitatem in materia secundum speciem. Hoc autem est falsum. Cum etiam omnis respectus ad aliud consequatur naturam rei in qua fundatur respectus, nec distinguatur res fundamenti secundum illum, videtur quod nullus respectus materiae possit esse ratio distinctionis et diversitatis materiae secundum eius essentiam. Cum etiam ponantur angeli saltem plures ad invicem differre specie, quia de ipsis verum est quod formae earum comparantur numeris, sicut dicitur | etiam de materialibus, ergo si in eis est vere materia substantialis sicut in inferioribus dicitur esse vere materia corporalis, — tunc, sicut in omnibus corporibus est materia una secundum rationem et etiam secundum rem etiam numeralem quantum est de se, ut ostendit Commentator duodecimo Metaphysicae , talis autem unitas est causa quare ad invicem sunt omnia talia entia transmutabilia, — ita in omnibus spiritualibus erit materia unius rationis, et una secundum rem, et etiam secundum numerum quantum est de se. Propter quod etiam omnia illa erunt corruptibilia et ad invicem: transmutabilia. — Et ideo etiam. secundum Commentatorem , in caelo non est materia quae sit potentia ad esse simpliciter sive ad formam substantialem, sed ad ubi sive ad situm tantum ; quia transmutatio fecit scire materiam. Ideo ubi invenitur aliqua transmutatio secundum aliqua accidentia, oportet ponere materiam convenientem quae est subiectum aliquod in actu. Ubi autem non potest esse transmutatio secundum substantiam, nec est materia quae est in potentia ad substantiam. Dicere enim quod in aliquibus est vere materia et tamen non sunt transmutabilia secundum formam, quia materia illa totaliter est terminata quantum ad eius appetitum quem habet ad formam aut propter perfectionem formae omnem aliam formam virtualiter continentis, aut propter determinationem ipsius materiae ad formam talem cum exclusione appetitus et potentiae ad aliam, videtur irrationabile; cum de ratione purae potentiae sit, quantum est de se, appetere omnem formam quae nata est ipsam perficere quocumque modo. lta quod existens sub forma perfectiore, nihilominus, quia perfectibilis est forma imperfectiore, appetit illam sicut turpe, quia respectu illius est turpis et deformis ut prius et cetera.
Quia etiam intelligere est actus perfectus, quo res secundum considerationem abstractam a condicionibus individuantibus apprehenduntur, oportet virtutem sic apprehensivam esse sic perfectam et abstractam quod de ratione et essentia eius non sit vere materia, quia illud formale quod esset in tali virtute, cum nullo modo natum esset esse sine materia illa; esset omnino immersum in materia et ab ea sic apprehensum quod quicquid reciperet, sub esse materiali et determinato reciperet. Si enim huiusmodi formale non posset esse nisi in sic vere materiali, ita esset quid imperfectum, sicut et aliae formae materiales, quantum ad hoc quod nihil recipere posset nisi materialiter, licet perfectiore modo quam aliae, sicut etiam potest una virtus sensitiva esse perfectior alia licet quaelibet sit materialis. Sicut enim materia quaecumque vere est materia nullam actualitatem importans de se, secundum se non est intelligibilis ab intellectu intelligente per speciem et similitudinem activam aliquo modo in ipso ab alio, — ita videtur quod multo minus illud de cuius ratione est vera materia possit esse intelligens, quia illud actualitatis quod habet illud de cuius ratione sic est talis materia et potentia sic immersum ei et comprehensum ab ipsa, est actus ita potentialis et materialis, et ita modicum habens de actualitate et a potentialitate recedens quod non posset esse subiectum operationis tam actualis et perfectae. Unde si intellectus humanus sic esset perfectio materiae quod non posset aliquo modo esse sine materia, sicut contingit de alis viribus apprehensivis, nullo modo intelligeret, et pro quanto etiam modus essendi eius requirit materiam, minus perfecte habet rationem intellectualis. Qui[a] tamen licet perficiat materiam et materiam quantam, tamen ratione suae perfectionis in genere formarum aliquo modo materialium, et ratione suae abstractionis qua scilicet in natura sua est quid natum existere sine materia dicto modo, etiam in perficiendo materiam secundum aliquam eius potentiam sic immutatur ad actum intelligendi quod species intelligibilis per se non recipitur nisi in ipso intellectu, et non in materia nisi multum per accidens vel ex consequenti, in quantum scilicet illud in quo primo recipitur est in ipsa essentia animae quae est etiam in materia vel perfectio eius non totaliter comprehensa dicto modo. Si autem sic esset comprehensa a materia, sicut dicunt ponentes angelum compositum ex materia et forma, tunc illud in quo primo et per se reciperetur species intelligibilis, | esset compositum ex forma et materia vera.
Cum etiam non videtur posse poni materia alterius rationis realiter in Ipsis quam sunt in aliis (constat autem quod illa impediret actum intellectus) ; ipsa etiam non posset naturaliter esse sine quantitate ; ipsa etiam, si esset de compositione animae, non posset habere rationem perfectionis respectu materiae corporis humani, — ideo secundum Dionysium , quarto de Divinis Nominibus, dicendum: propter divinae bonitatis radios subsistunt intellectuales omnes substantiae quae sunt incorporales, et immateriales omnes intelliguntur. Unde etiam Commentator non videns aliud genus materiae quae sit vere potentia ad esse quam generabilium quae est potentia contradictoriorum, scilicet ad esse et non esse, videns tamen caelum esse in potentia ad motum vel ubi, dixit caelum vere non habere materiam, sed quod est subiectum simplex. Quare etiam verum est secundum ipsum, quod in angelis non est vere materia; est tamen in eis alia potentia quam etiam Ipse dicit aliquo modo materiam, sed multum aequivoce. Verum est ergo quod angelus est in potentia de se ad praedicta, et mutabilis, et ideo non immunis ab omni ratione materiae, non autem ad esse simpliciter et ideo nec vere materiam habet.
Quod vero dicitur pati ab igne, si naturaliter pateretur ab igne, communicaret cum ipso in identitate materiae. Sed quia illa passio est supernaturalis, ex ea non debet argui.
Ad argumenta dicendum quod volentes excludere omnimodam simplicitatem Dei ab angelis, et ideo ponentes quod in eis est compositio ex essentia et esse non evadunt. Alioquin etiam evaderent dicentes solum compositos ex essentia ipsorum et suis viribus vcl accidentibus sive proprietatibus per se. Quoniam quaeritur de simplicitate eorum quantum ad ipsorum essentiam, non de compositione essentiae ipsorum cum alio vel alterius cum ipsa, utrum scilicet in eorum essentia cadunt plures res ad illam pertinentes; videtur dicendum quod non. Et tamen recedunt a simplicitate et actualitate. Si enim talis recessus esset secundum aggregationem — plurium realiter differentium, cum unumquodque ens, quantum est imperfectius, tanto magis recedit a. simplicitate primi et magis est compositum ', tunc cum in prima substantia creata propinquiore ad primum ens et minus recedente ab eius simplicitate essent tantum duo realiter differentia, in secunda magis elongata essent tria, et in tertia quattuor, et sic de aliis, quod est inconveniens.
On this page