Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum dicere quod corpus Christi non potuit comburi sit inconveniens secundum fidem

QUAESTIO VI (LONGA). Utrum dicere quod corpus Christi non potuit comburi sil inconveniens secundum fidem.

Postea ad secundum praedictorum sic proceditur, et arguitur quod dicere quod corpus Christi non potuit comburi sit inconveniens secundum fidem, quia cum Christus fuerit homo univoce cum aliis hominibus et habuerit corpus eiusdem rationis cum corporibus aliorum hominum, dicere quod corpori suo non potuit convenire id quod corporibus aliorum hominum naturaliter poterat convenire est inconveniens secundum fidem. Sed cum corpus mixtum, quale fuit corpus Christi et cuiuslibet hominis, sit naturaliter combustibile, dicere quod corpus Christi non potuit comburi est dicere quod non fuit mixtum, nec fuit eiusdem rationis et speciei cum corporibus aliorum hominum.

Contra. Si corpus Christi potuit comburi, ponatur inesse va forma. Sed hoc posito sequitur inconveniens secundum fidem. Ergo et primum videtur inconveniens. Assumpta probatur: nam si corpus Christi fuerit combustum et sic totaliter secundum esse formale transmutatum vel in ignem vel in cineres vel in quodcumque aliud, constat quod in matera corporis Christi non esset forma quae prius erat, sed esset forma omnino nova, et illa, sicut prius dictum est, de novo esset supposito divino unita. Quare et cetera.

Dicendum, ut dictum est: Christus assumpsit naturam humanam passibilem et corruptibilem, praedicta duplici corruptione, et cun: habuerit materiam unigeneam cum materia corruptibili aliorum hominum, potuit corrumpi omni modo corruptionis quo alii homines corrumpi possunt, et eius materia informari qualibet forma materiali qua potest materia aliorum hominum informari, si secundum se et absolute ut natura humana etiam unione non obstante consideretur. Nam ponitur quod forma quae in corpore Christi fuit anima separata, sive fuerit eadem quae prius sive alia, sibi sive suae naturae derelicta per putrefactionem et incinerationem corrupta fuisset, sicut contingit in corporibus aliorum hominum, ut dicebat respondens et bene. Et quia tales quaestiones plus habent curiositatis quam devotionis, potius esset haec benedicta natura devote adoranda quam discussione talium quaestionum curiose pertractanda.

Unde quod conservabatur ab omnimoda putrefactione etiam inchoata, hoc fuit virtute supernaturali et miraculose. Unde etiam secundum Augustinum , secundo libro de Baptismo parvulorum, si huiusmodi morte violenta mortuus non fuisset, tamen senescendo naturaliter defecisset, et hoc actione calidi radicale humidum consumentis. Cum autem corpus mortuum ulterius naturaliter est resolubile in cineres vel elementa actione agentium exteriorum et interiorum, sic etiam fuisset naturaliter ulterius in cineres et elementa resolutum.

Item, quia similitudo carnis peccati erat in eo, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem etiam videatur senescente illo caro pervenire potuisse, nisi iuvenis fuisset occisus . Cum ergo agens approximatum patienti agit in illud nisi impediatur, ignis qui maxime activus est, si fuisset approximatus corpori Christi sicut contingit alteri corpori, illud combussisset si virtute supernaturali et miraculose prohibitus | non fuisset agere, aut ipsum corpus virtute supernaturali praeservatum non fuisset ne laederetur ab igne, prout de tribus pueris in camino ignis conti[n eit '.

Cum igitur ponatur in forma quaestionis quod supposito quod natura humana in Christo sibi sic relinqueretur quod nullum miraculum vel opus supernaturale fieret circa ipsam, utrum inconveniens esset dicere quod corpus eius ab igne non potuit comburi, dicendum quod sic, ratione jam dicta. Et ex hoc planum est quod absolute loquendo non est inconveniens nec contra fidem dicere quod in materia corporis Christi potuit introduci aliqua forma substantialis nova, quae non erat in ipso cum vivebat. Immo contrarium dicere esset haereticum, quia hoc esset dicere Christum non fuisse eiusdem naturae cum aliis hominibus. Nam si sibi derelicta fuisset huiusmodi natura ut dictum est, senio defecisset etiam si prius non fuisset mortuus dicto modo, et tunc ulterius ex corpore eius vermes generari potuissent, vel etiam forma pulveris et cineris vel ignis et huiusmodi, si combustum fuisset. Nec tamen ex hoc sequeretur quod nova facta fuisset unio vel assumptio nisi modo supra dicto qui non fuisset inconveniens. Sed si consideretur huiusmodi natura, ut ad opus salutis et redemptionis nostrae divina dispositione ordinata, sic scilicet quod corpus eius in animae separatione ab ulteriore corruptione divina virtute praeservaretur, quod etiam praedictum fuit per David prophetam in psalmo : non dabis sanctum tuum videre corruptionem, — sic dicendum! quod non potuit comburi; sicut etiam dicitur quod illud quod est a Deo praevisum et per prophetas praedictum secundum se consideratum non est necessarium et potest non evenire, non tamen secundum quod praevisum est a Deo vel praedictum a prophetis. Per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6