Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum confessus ab aliquo habente potestatem audiendi confessiones et absolvendi confitentes virtute privilegii Martini IV teneatur eadem peccata proprio sacerdoti iterum confiteri
QUAESTIO VII. Utrum confessus ab aliquo habente potestatem. audiendi confessiones et absolvendi confitentes virtute privilegii Martini IV teneatur eadem peccata proprio sacerdoti iterum confiteri.
Consequenter quaerebantur quaedam pertinentia ad actus sacramentales. Primum est ex parte confitentis vel confessi, aliud ex parte confessoris. Ex parte confitentis vel confessi quaerebatur unum, videlicet utrum confessus ab aliquo habente potestatem audiendi confessiones et absolvendi confitentes virtute privilegii hanc formam continentis : Martinus et cetera, tibi fili et cetera, committendi auctoritate apostolica fratribus talis ordinis officium audiendi confessiones et absolvendi poenitentes, iniungendi eis poenitentias salutares eisdemque fratribus quibus dictum officium taliter concessum seu commissum fuerit quod illud libere valeant exercere, plenam damus et concedimus auctoritate[m] praesentium facultatem ; volumus? autem quod hi qui fratribus confitebuntur eisdem, suis parochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno, prout generale Concilium statuit, nihilominus teneantur quodque iidem ' fratres eos ad hoc diligenter et efficaciter secundum datam eis a Domino gratiam ex/Aoríentur? , — teneatur eadem peccata numero lam habenti dictam potestatem confessa proprio sacerdoti iterum confiteri. Secundum est ex parte confessoris dictam potestatem habentis, et est utrum habens talem potestatem possit absolvere in casibus episcopis de iure et consuetudine et retentione reservatis.
Ad primum istorum sic procedebatur; et arguebatur quod sic confessus non teneatur iterum confiteri prima ad 'Thessalonicenses ? , septimo, super illud : omnia probate et cetera, Glossa : scilicet omnia probanda; certa enim discussione non indigent. Ergo etiam non obstante quod virtute statuti generalis Concilii confessus habenti dictam potestatem teneatur iterum suo sacerdoti confiteri omnia peccata sua, hoc intelligendum de illis quae sunt confitenda sive quae confessione indigent. Sed ila quae iam confessus est sic privilegio non sunt huiusmodit Nam sicut certa non indigent discussione, ita confessa non indigent confessione. Quare et cetera.
Contrarium | arguitur, et ostendebatur quod sic confessus non propter defectum sacramenti sive actus confitentis in confitendo sive confessoris in absolvendo, sed propter vim obligationis praecedentis et in robore suo non obstante huiusmodi confessione et absolutione remanent/s , teneatur iterum eadem confiteri, quoniam non minus potest quis efficaciter obligari ex statuto et praecepto Ecclesiae ad confitendum alicui et teneri illi confiteri ratione huius obligationis, quam ex voto proprio. Sed aliquis potest se sic obligare ex voto ad confitendum alicui, quod etiam cum rite confessus et absolutus est ab alio, remanet obligatus ad confitendum iterum eadem illi cui sic se obligavit . Quare etiam ex statuto et praecepto Ecclesiae poterit aliquis sic esse obligatus ad confitendum alicui, quod non obstante quod voluntarie alteri confiteatur, tamen illi tenebitur virtute praedictae obligationis eadem iterum confiteri. Sic autem videtur esse in proposito. Quare et cetera. In libro magistri responsio.
On this page