Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum eadem sit actio qua Deus producit res in esse et qua conservat easdem 1m esse per eiusdem esse continuationem
Utrum eadem sit actio qua. Deus producit res in esse et qua conservat easdem 1m esse per eiusdem esse continuationem ?.
Quaerebantur quaedam circa Deum creatorem, et quaedam circa creaturas. Circa Deum quaerebantur quaedam competentia sibi secundum naturam divinam ; quaedam competentia sibi secundum naturam humanam et divinam simul in Christo. Circa competentia Deo secundum eius naturam divinam quaerebantur duo pertinentia ad eius actionem. Primum erat de actione eius generaliter respectu omnium creaturarum. Secundum erat de actione eius respectu unius effectus creati determinate in comparatione ad alios.
Quantum ad primum quaerebatur primo utrum eadem sit actio qua Deus producit res in esse et qua conservat easdem in esse per eiusdem esse continuationem.
Et arguitur quod alia sit actio, quia productio rerum per creationem nec est nec esse potest per cooperationem alicuius alterius agentis. Sed conservatio multorum entium est per cooperationem gratiae ', artis et naturae. Ergo et cetera.
Praeterea, non est eadem actio a qua Deus cessat et a qua non cessat. Sed Deus, postquam res in principio mundi in esse produxit, ab opere producendi cessavit, ut dicitur Genesis secundo , sed non cessavit nec cessat ab opere conservandi. Ergo et cetera.
Contra. In omnibus causis quae sunt causae suorum effectuum quantum ad fieri, et etiam quantum ad esse, eadem actione producitur effectus ab illis et in esse conservatur; sicut patet in illuminatione medii a corpore luminoso, nam eadem actione aer illuminatur a sole et in esse illuminato conservatur, et etiam eadem actione grave in medio suspenditur et suspensum ibidem conservatur vel detinetur. Sed Deus est causa rerum, non solum quantum ad fieri sed quantum ad esse, quia secundum Gregorium et Augustinum , omnia creata in nihilum caderent sicut ex nihilo esse habent, nisi manu omnipotentis in esse conservarentur. Quare et cetera.
On this page