Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum operatio qua Deus iustificat impium sit perfectior operatio Dei circa creaturas
QUAESTIO II. Utrum operatio qua. Deus iustificat impium sit. perfectior operatio Dei circa creaturas.
Secundo quaerebatur utrum operatio qua Deus iustificat impium sit ; perfectior operatio Dei circa creaturas, et arguebatur | quod non. Quia illa operatio per quam acquiritur alicui gratia consummata et inamissibiliter est perfectior quam illa per quam acquiritur gratia imperfecta et amissibiliter. Sed! per glorificationem iusti acquiritur iusto gloria sive gratia consummata inamissibiliter, per iustificationem impii acquiritur iniusto gratia imperfecta amissibiliter. Ergo glorificatio iusti est perfectior operatio quam iustificatio impii .
Contra. Dicitur in Psalmis : méserationes eius super omnia opera eius . Sed miserando Deus operatur iustificationem impii. Quare et cetera.
Et Augustinus super illud Iohannis decimo quarto : maiora horum faciet et cetera, dicit quod maius est opus ? ut ex impio fiat iustus quam creare caelum et terram.
Respondeo dicendum quod ratione alicuius ex parte Dei considerandi non potest dici una operatio Dei perfectior alia, quia enim Deus et quicquid est in ipso respectu creaturae? est unicum et simplex, ita quod non est in ipso accipere aliquos gradus secundum perfectius et minus perfectum. Ideo etiam dicitur quod Deus uniformiter se habet ad res, licet non e converso ; — sicut etiam dicitur quod accipiendo operationem Dei pro ipsa operatione operante, ut ita liceat loqui, nullam diversitatem realem in illa est accipere respectu creaturae, sed ratione eorum quae ex parte creaturae considerantur, accipiendo scilicet operationem pro opere operato. Sic potest dici quod unum opus vel operatum est perfectius vel maius altero, et ratione modi productionis suae, et ratione ipsius producti.
Ratione modi producendi dicitur aliquod opus maius; tamen ad hoc quod res in esse per huiusmodi opus producatur, nihil praesupponitur vel subicitur ex parte producti in quo producendum virtualiter praeexistat ; sed ipsum producibile secundum totum id quod ad eius esse habet concurrere, et quantum ad potentiale, et quantum ad actuale eius, ex potentia producentis dependet. Huiusmodi quidem opus dicitur maius vel perfectius illo quo res in actu producitur ex aliquo praeexistente ente in potentia, ut ex ipso fiat tale secundum esse in actu. Propter quod etiam potens producere, nullo praesupposito, est maioris virtutis in infinitum potente producere solum aliquo supposito. Et secundum hoc perfectior est operatio Dei qua minimum et vilissimum vermem ! in esse producit creando, quam operatio cuiuscumque agentis creati quantumcumque perfectam rem vel speciem entis, actione naturali ex potentia materiae in esse producentis. Et hoc modo etiam posset dici quod operationum Dei illa qua producit minimum subsistens in se per creationem, est perfectior illa qua producit aliquid ex materiali obedientia, absque ordine naturae, quod posset natura producere per | plura media.
Ex parte vero operati sive ratione termini productionis, sic illa operatio dicitur perfectior per quam producitur perfectius in natura vel entitate ; et sic operatio qua producuntur animata dicitur perfectior operatione qua inanimata ; et operatio vel productio compositi substantiae nobilioris perfectior est quam "productio compositi ex substantia inferiori et quocumque accidente, ut productio angeli in natura sua est perfectior quam productio hominis etiam in gratia, — considerando haec ut sunt entia quaedam secundum se et secundum earum proprias naturas, quia quaelibet substantia secundum se nobilior est quolibet accidente.
Sed loquendo de perfectione alicuius, non secundum se, sed in ordine et comparatione ad finem, illud quo aliquid perfectius coniungitur fini est perfectius illo quo non sic aliquid coniungitur. Et sic, cum per habitus gratuitos rationalis creatura perfectius coniungatur fini ultimo, et efficitur quodam nobiliori modo particeps divinae bonitatis et perfectionis quam per acquisitos vel quam per potentias naturales nudas, secundum hoc perfectior est operatio Dei qua producit gratiam in aliquo, sive qua facit aliquem esse gratum, quam operatio qua producit in esse naturae quam- cumque perfectam creaturam. Et sic etiam dicitur quod gratia perfectior est substantia animae non simpliciter, sed quodammodo !, quantum ad hoc scilicet quod fini coniungit animam modo perfectiori quam. possit coniungi sine illa, licet anima, cum sit substantia quaedam perfecta, secundum se sit perfectior. Sic etiam dicitur quod omne agens, in quantum agens, perfectius est patiente, licet aliquando simpliciter sit imperfectius ; sicut sensibile imperfectius est quam vis sensitiva.
Quia ergo per nihil potest aliquod ens ita perfecte coniungi fini ultimo sicut coniungitur creatura rationalis Deo per gratiam unionis, et praecipue si supponitur quod ista unio includat illam quae consistit in actibus perfectis beatae fruitionis, ideo videtur quod operatio qua natura rationalis unitur divino supposito in unitate suppositi sit perfectior quacumque alia operatione. Et post hunc gradum est operatio qua fit ut per donum gloriae beatus coniungitur Deo ut fini beatificanti. Et post hunc , operatio qua viator ei coniungitur per gratiam. Et secundum hoc maius est, ut dicit Augustinus , iustificare impium quam creare caelum et terram, sed non dicit quod ? maius sit quam glorificare vel unire dicto modo.
Circa hoc tamen est considerandum quod considerando absolute quantitatem boni dai vel? habiti per huiusmodi operationem, gratia unionis et gloria sunt operationes sive operata maiora quam gratia qua impius iustificatur. Considerando tamen donum gloriae et gratiae secundum proportionem ad ea quibus dantur, sic maius est iustificare quam glorificare, quia maius est gratiae donum quo iustificatur impius cum esset inimicus et filius irae, quam donum gloriae quo beatificatur iustus cum esset acceptus et gratus Deo , quia ? plus excedit donum gratiae impiuz: ? qui dignus erat non gratia sed poena, quam donum gloriae beatificatos qui, quod iustum est et eis quo | dammodo ex condigno '? debitum recipiunt. Per praedicta patet responsio ad obiecta.
On this page