Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Deo sit idea propria et distincta respectu cuiuslibet singularis

QUODLIBETUM QUARTUM QUAESTIO I (LONGA). Utrum in. Deo sit idea propria et distincta respectu cuiuslibet. singularis.

Quaerebantur quaedam circa Deum et quaedam circa creaturas. Circa Deum quaerebatur unicum, utrum in Deo sit idea propria et distincta respectu cuiuslibet singularis. Et arguebatur quod sic, quia diversorum cognoscibilium sunt diversae rationes cognoscendi. Sed diversa individua sunt diversa cognoscibila quia sunt diversa entia. Ideae autem sunt rationes cognoscendi. Ergo diversorum individuorum sunt diversae ideae in Deo.

Contra. Quaecumque uno modo sive secundum unum gradum imitabilitatis imitantur divinam essentiam, non habent in Deo nisi unam ideam quia idea in Deo non est nisi essentia divina secundum aliquam imitabilitatem sive secundum quod imitabilis a creatura. Sed individua eiusdem speciei imitantur divinam essentiam uno modo sive secundum unum gradum imitabilitatis, quia etiam 1psa individua non excedunt se invicem secundum diversos gradus. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod cum idea in Deo non sit nisi ipsa essentia divina ut est exemplaris forma rei secundum quod apprehenditur ut est imitabilis a creatura (est enim secundum Augustinum idea forma vel species) ipsa forma idea quaedam existens non videtur esse nisi eorum quae nata sunt participare et imitari divinam essentiam secundum aliquam formam. Et quia quae secundum diversas formas nata sunt imitari divinam essentiam diversas ideas habent, ideo ea quorum non est nisi una forma per se (si autem multiplicentur hoc est per accidens), videntur habere unam ideam quae est iliius formae primo et per se et ex consequenti omnium in quibus reperitur. Cum enim ratio idearum sumatur ex apprehensione essentiae divinae prout scilicet apprehenditur in intellectu divino imitabilis diversimode a diversis, et secundum diversitatem graduum in imitabilibus sumitur diversitas idearum, licet non ex illa, ea quae secundum unum gradum imitantur unam habent ideam. Unde sicut non habet diversam rationem mensurandi numeros eiusdem speciei (nam eodem modo omnes quaternarii univoce mensurantur, sed alio modo quaternarius et ternarius; nam perfectior dicitur unitas ex hoc quod est mensura mille quaternariorum quam unius solius, quia una et aeque perfecta ratione mensurandi qua men | suratur unum mensurat omnes), — ita in proposito divina essentia ex hoc quod est imitabilis a pluribus individuis non intelligitur sub ratione perfectiore quam ab uno, quia uno modo est ab eis imitabilis. Et sic cum non habeat diversam rationem mensurandi diversa individua, nec diversa individua habent diversam rationem imitandi, sed unam primo et per se, quasi per accidens diversificatam vel diversificabilem, — ideo ex ratione ideae et eius cuius est per se patet quod respectu cuiuslibet singularis non est propria et distincta idea.

Item, hoc idem patet secundo ex ratione ordinis idearum qui non est in individuis. Cum enim in individuis non sit ordo nec ante vel post, ut dicitur quinto Metaphysicae , et in ideis sit aliquo modo ordo secundum rationem et non confusio, pluribus individuis quae eundem ordinem habent non respondent per se plures ideae.

Hoc idem tertio apparet ex ratione perfectionis ideae et eius cuius est. In quantum enim essentia divina est ratio mensurandi et cognoscendi perfectiora et magis simplicia habet rationem ideae perfectioris, solum tamen secundum rationem et intellectum, nullo posito ordine secundum rem. Non potest enim diversimode intelligi imitabilis divina essentia a diversis nisi in quantum intelligitur imitabilis uno »7odo scilicet perfectiore ab uno, et alio modo ab alio scilicet imperfectiore. Perfectio autem per se attenditur in entibus secundum formas specificas.

Praeterea, hoc idem quarto ostenditur ex ratione identitatis essentiae individuorum et speciei et generis et differentiae in specie. Cum enim in entibus sola species specialissima est quae importat per se formam ab alia per se et essentialiter distinctam, videtur quod nec generum nec differentiarum sit idea, quia genus et differentia non sunt plura secundum se vel secundum rem, sed solum secundum rationem et intellectus considerationem et accidentaliter per intellectum considerantem et dividentem quae re sunt unum. Res enim, etsi universaliter et distincte intelligantur et considerantur, non tamen sic sunt. Unde eorum non est idea per se. Sed per ideam speciei per quam perfecte cognoscitur species omnium, qua! esse vel considerari habet, cognoscuntur huiusmodi quae etiam differunt accidentaliter operatione agentis plura in natura unius essentiae specificae producentis, ut individua non habent per se nisi unam ideam et per se proprias ideas habere non possunt. Sed solius speciei est per se idea, quia per illam cognoscitur per se et primo species secundum se, et quasi ex consequenti et secundario sive in Ipsa specie et genus et omnes differentiae secundum quod ad rationem speciei completivam pertinent et etiam omnia individua in quibus haec essentia multiplicabilis est.

Potest ergo ex his formari ratio ad propositum ostendendum formaliter sic. Sicut per ideam perfectam speciei perfecte cognoscitur ratio generis ut incompleti et ratio differentiae ut completi, nec ex hoc sunt plures ideae unius et eiusdem speciei respectu generis et differentiae, quorum tamen ratio unius est extra rationem alterius et quasi diversos gradus formales secundum rationem considerandi important, — ita etiam respectu diversorum individuorum quorum species est tota ratio formalis et essentialia: Nec addit individuum super speciem aliquid pertinens ad rationem et essentiam eius in tali specie. Una et eadem idea, quae est ipsius speciei per se, est et omnium individuorum sub illa. Nec alia idea est humanitatis secundum se et humanitatis huius ut in hoc individuo, sicut alia est humanita£is et asinitatis. Unde homo per se et primo habet esse ad imitationem divini exemplaris, Petrus autem non sic primo et per se, licet aliquo modo per se, in quantum est quoddam ens unum reale. Sed non habet esse secundum imitationem divini esse per se et primo secundum quod est Petrus habens in se hanc humanitatem, | sed secundum quod homo simpliciter habens in se humanitatem simpliciter; et quemadmodum accidit humanitati simpliciter quod sit hoc in Petro, sic accidit quod idea humanitatis vel hominis simpliciter sit idea Petri. Et videtur hoc esse intentio Augustini in epistula ad Nebridium ubi dicit: utrum summa illa veritas et rerum forma per quam facta sunt omnia, generaliter hominis aut etiam uniuscuiusque nostrum rationem contineat magis quaestio est. Sed mihi videtur quod quantum ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam ibi esse rationem ; quod autem ad orbem temporis, varias hominum rationes (reales quidem [sunt] ipsorum individuorum secundum se ipsa[m], secundum quas sunt id quod sunt in rerum natura cum sunt et quae esse cognitum habent in mente divina secundum unam rationem speciei) in illa sinceritate vivere, supple: mihi videtur. Et infra: in disciplina[m] mentiendi una est anguli ratio, una quadrati. Itaque quotiens demonstrare angulum volo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit. Sed quadratum nequaquam scriberem nisi quattuor solum angulorum rationem immorer. Ita quilibet homo una ratione qua homo intelligitur factus est. At ut populus fiat, quamvis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio sed hominum. Non potest enim universi conditor rationem partium non habere.

His etiam ratio consonat, ut sic adhuc alia ratione quinto ostenditur propositum. Si enim ponitur quod angelus per unam speciem cognoscit singularia, in quantum illa species efiluxit ab ideis exemplaribus in Deo quae sunt perfecta ratio rei secundum totum esse ipsius non solum quantum ad universalia vel quantum ad formam, sed quantum ad minima et singularia et quantum ad materiam, multo magis debet hoc dici de ipsa essentia divina ut est idea speciei alicuius entis. Sicut ergo dicitur quod angelus per unam et eandem speciem cognoscendo, naturam speciei cognoscit et omnia in quibus illa natura reservatur secundum quod habent ordinem ad huiusmodi naturam (hoc enim requirit perfecta cognitio naturae), individua autem habent ordinem et habitudinem ad naturam speciei quia et in ipsa uniuntur essentialiter et ipsam dividunt accidentaliter, non autem cognosceretur perfecte talis natura nisi etiam cognosceretur omnis huiusmodi habitudo et ordo ad ipsam, — ideo cognoscendo naturam cognoscit individua secundum utramque habitudinem ad ipsam. Hoc autem non esset nisi cognosceret illa distincte et secundum quod dividunt eam dicto modo. Similiter immo multo magis Deus, per ideam perfecte repraesentantem naturam aliquam, sic perfecte intelligit illam ut intelligat omnia illa quae habent aliquo modo ordinem et habitudinem ad naturam illam.

Sed quicquid sit de hoc, dicendum ut prius, salvando perfectam et distinctam cognitionem in Deo omnium tam singularium quam universalium et ponendo minimam distinctionem et multitudinem idearum in ipso. Negare enim Deum cognoscere singularia distincte est inconveniens, sed ponere quod hoc fiat per unam ideam rationale videtur.

Ad rationem igitur in oppositum dicendum quod plura quae essentialiter per se et formaliter sunt plura et distincta, ut plura sive distincte non cognoscuntur nisi per plura, secundum rem ut in creaturis, vel secundum rationem ut in Deo. Sed plura non essentialiter et formaliter secundum se sed accidentaliter ratione diversitatis materiae, vel ratione agentis cuius actio ad plura sub una specie terminatur, non oportet quod ab his quae non recipiunt cognitionem a rebus ipsis diversis secundum rem in angelo secundum aliquos vel secundum rationem in Deo cognoscantur; sed secundum unum et idem cognoscuntur quod est primo et per se ratio speciei, et secundario et quasi ex consequenti sive in ipsa specie omnium individuorum habentium hunc ordinem vel habitudinem ad ipsam speciem quod species multiplicabilis est in ipsis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1