Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

Utrum voluntas facta in actu respectu finis possit seipsam, absque adiutorio intellectus, facere in actum respectu eorum quae sunt ad finem

QUAESTIO XVI. Utrum voluntas facta in actu respectu fimis possit se ipsam absque adiutorio intellectus facere in actum respectu eorum quae sunt ad finem.

Ad secundum praedictorum sic proceditur, scilicet quod voluntas facta in actu respectu finis scilicet volendo ipsum potest se ipsam | absque adiutorio intellectus facere in actum respectu eorum quae sunt ad finem, eligendo ea quae sunt ad finem. Nam voluntas est magis activa potentia quam intellectus. Sed intellectus perfectus in actu secundum cognitionem principiorum per se ipsum potest se facere in actum secundum cognitionem conclusionum. Sicut autem intellectus se habet respectu primorum principiorum et conclusionum, ita se habet voluntas respectu finis et eorum quae sunt ad finem. Ergo et cetera.

Praeterea, quanto aliquid est immaterialius, tanto est actualius et virtuosius. Sed aliquod compositum immateriale ens in actu secundum formam substantialem potest se ipsum facere in actum secundum formam accidentalem. Nam, ut dicitur primo! Physicorum , materia cum forma causa est omnium accidentium quae sunt in ea, quod non intelligitur solum in ratione materiae et subiecti, sed in ratione agentis. Quare et cetera. Nonne aqua existens aqua calida sibi derelicta reduceret se ipsam ad frigiditatem absque transmutante essentialiter, et grave etiam facit se ipsum deorsum cum est a generante factum actu grave et cessat prohibens illud ?

Contra. Nihil reducit se ipsum de potentia in actum secundum idem. Sed voluntas est simplex. Ergo cum est in potentia ad aliquid, cum secundum se totam sit in potentia ad id, nullo modo potest se ipsam reducere ad actum secundum illud. Quare et cetera.

Responsio in libro magistri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16