Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in perfectionibus essentialibus rerum sive ordinem essentialem habentibus sit processus in infinitum

QUAESTIO: II (LONGA). Utrum in perfectionibus essentialibus rerum sive ordinem essentialem habentibus sit. processus in infinitum.

Post hoc vero quaerebatur aliud pertinens ad entitatem quidditativam vel essentialem quantum ad numerum secundum ordinem earum ad invicem, scilicet utrum in perfectionibus essentialibus rerum sive ordinem essentialem habentibus sit processus in infinitum. Et arguebatur quod sic, quia in illis quae nata sunt imitari aliquid infinitum in infinitum est processus. Sed creaturae secundum suas perfectiones essentiales natae sunt imitari essentiam divinam infinitam in infinitum, quoniam quantumcumque sit creatura quaecumque accepta vel acceptabilis perfecta, et quantumcumque [perfecte] divinam essentiam perfecte imitetur, adhuc ipsa essentia divina remanet imitabilis perfectiore modo. Quare et cetera.

Contra. In illis quae sunt essentialiter ordinata non est processus in infinitum, quia ubi non est primum et ultimum non est ordo; in infinito autem haec non sunt. Sed in perfectionibus essentialibus et specificis creaturarum est ordo, cum una sit essentialiter alia perfectior et prior. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod, cum rerum species numeris comparentur, sicut quocumque numero: dato non potest esse alius ei inaequalis nisi sit alterius speciei, ita uno individuo sub una specie non potest esse alterum inaequale secundum essentialia. Et ideo quocumque dato non potest fieri perfectior illo in eadem specie quantum ad naturalia, nec processu finito nec etiam infinito. Et etiam sicut non potest esse binarius singularis qui non comprehendat perfecte totam perfectionem essentialem speciei ipsius binarii,ita et in aliis speciebus et individuis est intelligendum. Sed sicut quocumque numero specifico dato est accipere maiorem in infinitum, ita videtur aliquibus quod quacumque specie entis data est accipere perfectiorem in infinitum, propter infinitam distantiam quae est inter pelagus infinitum perfectionis divinae et limitatum et determinatum gradum cuiuscumque creaturae. Non videtur enim haec distantia continere duo extrema finita, sed unum finitum et alium infinitum, ut sic ab infinito procedendo ad aliud extremum in infinitum, propter quod contingit ad ipsum accedere et nunquam contingit ipsum attingere, eo quod ratione suae infinitae perfectionis continet in se quasi infinitos gradus perfectionum secundum intellectum in ipso acceptabilium, secundum quos in infinitum est secundum diversas perfectiones entium imitabilis.

Sed nihil circa hoc determinando sed probabiliter coniecturando, videtur posse poni contrarium primo, ratione determinati et ordinati appetitus naturalis totius entis creati vel creabilis. Cum enim perfectio et forma, sive actus a quo est esse quod omnia appetunt, sit id ad quod natura universaliter appetitu ordinato per se tendit, non videtur possibilis processus in infinitum de forma in formam, qui nunquam possit reduci in actum simpliciter et completum. Immo cum entia perfecta magis sint de intentione naturae et magis per se a natura appetantur maiores perfectiones, inconveniens videtur quod sit status in entibus imperfectis, et quod quantum ad ila possit appetitus naturalis terminari sic. quod potest esse tale quo im | perfectius esse non potest, et non sit status in perfectis, ita quod non sit ponere ita perfectum quin nata sit esse perfectior. Et in hoc videtur fundata intentio Aristotelis dicentis quod non est processus in infinitum in corporibus per augmentum. Sic enim esset corpus actu infinitum, cum hoc sit ire ad formam et perfectionem et esse simpliciter quae sunt de intentione appetitus principalis naturae, quem processum natura nunquam inchoaret, nisi illum perficere potest. E contra, est processus in corporibus in infinitum secundum deductionem vel continui divisionem, nec tamen erit corpus actu divisum in infinitum, nec huiusmodi potentia potest terminari complete eo quod semper est actus permixtus potentiae, ita quod semper unum et idem numero remanet in potentia ut ulterius dividatur. Sed in processu ad esse ad formam unumquodque ita completur per actum quod non remanet potentia ad ulteriorem additionem. Unde dicit Augustinus in principio de Vera Religione : Deus est principium omnium naturarum à quo universitas et inchoatur et perficitur et continetur. Sed ab eo non posset universitas perfici s! semper esset processus in Infinitum dicto modo.

Hoc etiam videtur ratione limitationis quae consequitur denominative unamquamque creaturam et etiam universitatem omnium. Cum enim universitas entium creatorum vel creabilium sub determinatis generibus claudatur, videtur quod possibilitas creaturarum ad infinitos et indeterminatos gradus nullatenus se extendat. Genus enim potestate differentias continet ; genus autem quodcumque finitum est virtute, quia sic solum Deus est infinitus. Ergo virtute non continet differentias infinitas. Et si in unoquoque genere est ultimum, multo magis primum, quod est maximum virtute vel potestate et mensura aliorum, non solum sicut Deus, qui omnino est extra genus, aliquo modo dicitur primum et minimum in genere substantiae; nam videtur et alia ponenda magis unigenea. Quod autem entia determinata sint in generibus videtur per Augustinum quinto super Genesim, undecimo: secundum genera quae primum condidit, nova eum multa facere quae tunc non fecit, manifestum est ; novum autem genus instituere, recte credi non potest. Si enim non essent genera sub ente finita et omnia etiam quae sub generibus nata sunt esse, non esset ens analogum ad ipsa, nec esset habitudo analogiae omnium entium ad aliquod unum genus et ad aliquod unum primi generis, quia nec esset primum generis. Nec etiam esset analogia quae aliquo modo est in genere aliquo modo propter inaequalitatem generum et specierum subalternarum, quia non esset ibi primum. Hoc etiam videtur ratione ordinis et colligationis entium ad invicem et ad primum. Cum enim multitudo omnis participet uno, et omnis multitudo secunda sit ab uno, omnia quae sunt partes alicuius multitudinis essentialiter ordinatae ipsum per se unum ordinate nata sunt participare ; infinitas autem in multitudine huiusmodi ordinem et habitudinem excludit. Si enim non est dare primam creaturam perfectione et dignitate, nec etiam erit dare et cetera, quia omnis ordo essentialis et per se ordinatorum est respectu alicuius unius primi et perfecti. Cum ergo species rerum numeris comparentur, sicut ordo essentialis numerorum requirit quod sit status in aliquo primo qui quasi immediate producitur ab unitate, et quo non potest esse minor nec unitati propinquior, — ita etiam ordo entium requirit quod sit nata esse creatura primae unitati divinae proxima, qua scilicet non potest esse perfectior nec Deo propinquior. Et sicut ordo et essentialis habitudo numerorum non attenditur per aliquid remotum et distans ab unitate sive per aliquid summe procedens ab ipsa, etiam si hoc possibile esset, sed per accessum ad eam et recessum ab ea (etiam si non esset possibilis talis accessus, nullus esset ordo essentialis in numeris; nam non est ordo in numeris quia quaternarius magis accedit ad ultimum numerum quem non est ponere sive ad quemcumque alium posteriorem quam ternarius, sed quia magis recedit a prima unitate quae est principium numeri virtualiter quodammodo omnes numeros continens, a qua non magis vel minus recederet, nisi secundum aliquem gradum certum illi appropinquaret secundum quem non appropinquatur alius numerus), — ita etiam debet attendi principaliter ordo essentialis rerum per respectum ad unitatem primam, quae est summa simplicitas et perfectio divinae essentiae, quae cum sit actus purus est principium aliorum secundum quendam recessum ab eius unitate et simplicitate, et secundum quendam accessum ad compositionem et multitudinem ; prout omne particilpans uno est aliquo modo unum et non unum secundum Proclum , secunda propositione.

Sicut ergo est dare minimum numerum et primum, ita etiam creaturam quae est maxime nata Deo appropinquare propter minimam eius compositionem | et simpliczZatem quae nata est esse in creatura. Sicut enim si non esset ordo numerorum ad unitatem primam non esset omnino ordo inter ipsos, nec potest in eis per se accipl ordo ex habitudine ad ultimum numerum etiam sl possibile esset, nisi in quantum ex hoc quod magis accederent ad illum magis recederent a prima unitate a qua ille maxime recederet, — ita etiam in creaturis non est dare ordinem per se et primo ex habitudine ad infimum ens; nam quod aliquid dicitur esse imperfectius secundum talem gradum in quantum tantum accedit ad tale ens, hoc est in quantum illud maxime recedit a primo et cetera. Sicut ergo in numeris requirit ordo essentialis primum numerum scilicet binarium, ita etiam ordo specierum sive ipsarum essentiarum requirit primam creaturam quae primam compositionem et minimam habet et cetera. Et sic est ordo rerum accipiendus ex elonratione a primo ente et non ex elongatione ab ultimo nisi per accidens, in quantum scilicet quanto aliquid magis elongatur ab illo, minus elongatur a primo respectu cuius est ordo per se attendendus. Unde Dionysius , quinto de Divinis Nominibus: Deus simpliciter et incircumscripte totum in se ipso esse coaccepit et praeaccepit; et infra: in monade quantum autem a monade procedit, tantum discernitur et multiplicatur. Et Proclus , vigesima prima: omnis ordo ab unitate incipiens procedit in multitudinem unitati coelementalem. Et vigesima octava : omne producens similia ad se ipsum ante dissimilia substituit. Et vigesima nona : omnis processus per similitudinem secundorum ad prima efficitur. Et trigesima sexta : omnium eorum quae secundum processum multiplicantur prima sunt perfectiora secundis, et secunda his quae fost ipsa, et consequenter eo modo. Si autem sic imaginaretur processus in infinitum secundum recessum ab infinito ente et secundum accessum ad primum qui non posset compleri, periret ordo nec posset inchoari processus à monade, immo magis a multitudine.

Non sunt autem haec intelligenda quantum ad ordinem existendi vel exeundi in esse, quia Deus potest producere viliorem creaturam in esse ante nobiliorem, ut plantam ante hominem, sed quantum ad ordinem essentialem, quia non obstante quod primum tempore produceretur planta, tamen homo dicit naturam primam nobilitate et dignitate et cetera. Nec etiam propter ista debet dicere quod produxit nobilissimam creaturam quae nata est esse.

Hoc etiam patet propter infinitam distantiam quae est inter Deum et creaturam, quia non est intelligendum solum esse infinitam distantiam inter Deum et quam[tum]cumque creaturam, sed etiam totam universitatem creaturarum acceptibilium. Sed si esset processus in infinitum, videretur creatura infinitatem quandam perfectionum distinctarum realiter — sicut Deus unite — importare, licet non quaelibet quae actu esset accipienda, sed ipsa tota secundum se et ut in mente divina est considerata. Sicut enim res quae nunc sunt, antequam essent, in se ipsis importabant in mente divina eandem perfectionem finitam et limitatam quam nunc habent in se ipsis, ita etiam tota universitas entium infinita, si sic esset processus in infinitum, infinitam perfectionem importaret ; et Deus intelligeret infinita, non solum sicut ponitur intelligere numeros infinitos et individua infinita, secundum infinitam perfectionem totius universitatis.

Si autem ponatur sic status, nec poneretur ex hoc infinitas creaturarum, nec adaequatio ad creatorem, nec exhaustio vel adaequatio suae potentiae et virtutis. Haec enim tenent in rebus eiusdem ordinis et univocis. Quamvis enim non possit esse calidum formaliter perfectius igne, tamen nulla est adaequatio caliditatis ignis ad caliditatem solis. Nec est intel- lipgenda dicta distantia et imitabilitas creaturarum sic, quod sicut est distinctio in gradibus rerum realiter, sic etiam sunt diversi gradus perfectionum in Deo quos imitentur, una unum gradum et alia alium ; sed tota essentia divina a qualibet zmnitatur' secundum alium gradum realiter in creatura variatum, non autem in essentia divina. Sed solum ipsa essentia divina ut unitas simplex est ratio cuiuslibet creaturae ut aliquo modo multae, in quantum una est magis multa et plus recedens ab hac unitate quam alia. Unde per exclusionem omnis multitudinis et compositionis est divina essentia secundum suam simplicitatem et unitatem mensura et propria ratio uniuscuiusque secundum recessum ab hac unitate et accessum ad dictam multitudinem. Et sic multiplicatur quodammodo ipsa essentia divina secundum rationem, non secundum diversos gradus etiam in ipsa essentia acceptibiles | secundum rationem, sed secundum quod secundum se totam apprehenditur ut imitabilis ab una creatura secundum talem multitudinem. Et sic intelligitur multiplicari quasi per intellectum in comparatione ad diversa. Unde sicut in unitate non est aliquid quod imitetur unus numerus et non alius, immo totum id quod est unitas quilibet numerus imitatur, sic non est aliquid in Deo quod [in] una creatura imitetur et non alia. Unde ipsa simplex unitas divinae essentiae, ut comprehensa ab intellectu ut diversimode imitabilis dicto modo, est formaliter et actualiter ipsae distinctae et diversae ideae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3