Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum, supposito quod Deus posset facere angelum angelo perfectiorem in infinitum, oporteret quemlibet pertinere ad aliquam determinatam hierarchiam nunc existentium

QUAESTIO IV (LONGA). Utrum supposito quod Deus posset facere angelum angelo perfectiorem. in. infinitum oporteret. quemlibet : pertinere. ad aliquam determinatam hierarchiam nunc existentium.

Post hoc circa creaturas in speciali quaerebantur quaedam, et primo quaerebatur circa naturam pure spiritualem scilicet angelicam, utrum scilicet supposito quod Deus posset facere angelum angelo perfectiorem in infinitum, utrum oporteret quemlibet angelum possibilem fieri pertinere ad aliquam determinatam hierarchiam nunc existentium. Et arguebatur primo quod non, quia in illo quod certis et finitis terminis clauditur et limitatur non potest esse processus in infinitum, quia per processum in infinitum oporteret transcendere quemcumque terminum praestitutum. Sed quaelibet hierarchia certis et finitis terminis clauditur et limitatur. Ergo non potest poni quod in perfectionibus angelorum sit processus in infinitum, ita quod in infinitum possit fieri angelus angelo perfectior, et quod quicumque angelus possibilis fieri infra aliquam hierarchiam positam contineatur.

Contra. Distinctio hierarchiarum videtur esse ad modum quo est distinctio viventium secundum tres gradus principales vitae, qui sunt vegetativum, sensitivum et motivum secundum locum. Sed si esset possibilis processus in infinitum in viventibus, oporteret quodcumque vivens possibile fieri pertinere ad aliquem praedictorum graduum, scilicet ad vegetabilia vel ad sensibilia et cetera. Ergo similiter in proposito.

Respondeo. Dicendum est quod sie etiam, si esset ponere processum in infinitum in perfectionibus essentialibus rerum, ut videtur, tamen non esset possibile ponere angelum angelo perfectiorem in infinitum, ita quod simul cum hoc oporteret quemlibet determinari ad aliquam hierarchiam nunc existentem, et per consequens ad aliquem ordinem ; quia sicut est prima distinctio an;zrelorum in tres hierarchias, ita cuiuslibet hierarchiae in tres ordines. Quoniam angelus angelo perfectior differret specie ab imperfectiore, aut ergo cum hoc differret genere aut essent plures unius generis proximi. — Si differret genere proximo, secundum hoc quot essent angeli tot essent genera, et sic esset processus in infinitum in genere angelorum. Sed quod aliquis angelus unius speciei et generis sit eiusdem ordinis cum quocumque angelo existenti speciei et generis in infinitum excedentis videtur irrationale, quoniam cum, ut! dictum est, ordo debet esse in tota universitate entium, multo »agis in uno determinato ordine unius hierarchiae. Hoc autem non posset servari si sic esset processus in infinitum. Ergo quod angelus angelo sic perfectior in infinitum secundum speciem et genus differens pertineat ad unum ordinem, est inconveniens. Si enim non sit dare infimum angelum in aliquo ordine quo inferior esset alterius ordinis, et etiam non sit dare supremum quo superior esset alterius ordinis? (si enim sit dare infimum, eadem ratione immo potius supremum quia est dignior), non est aliquis ordo in angelis eiusdem ordinis et sic ordo non est ordo. Et sicut est de ordinibus, ita est de hierarchiis, multiplicatis enim ordinibus oportet hierarchias multiplicari. — Idem arguitur si sint plures eiusdem generis proximi, quoniam illud genus continens differentias potestate est finitae virtutis. Non esset etiam ordo in speciebus eiusdem generis proximi, nisi essent determinatae differentiae ipsius. Ergo est ponere primum et ultimum angelum uniuscuiusque generis angelorum. Ergo posito perfectiore angelo supremo angelo alicuius generis, ille esset alterius generis, et tunc procederetur ut prius, quia si procederetur in infinitum in perfectionibus angelorum, infinita essent genera. Non potest autem esse eiusdem ordinis et hierarchiae angelus unius generis vel speciei cum quocumque alterius generis vel speciei in infinitum excedentis.

Nec valet similitudo quae ponitur de vegetativo, | sensitivo et secundum locum motivo, quia etiam in illis non potest poni processus in infinitum, nis] perveniatur ad entia extra istos modos vitae. Ponere enim gradus viventium esse sic determinatos ita quod non possit esse vivens nisl sic vel sic, et ponere possibilem processum in infinitum in viventibus implicat contradictoria. Nam accipiendo genus animalis pro uno gradu, posito quocumque animali nunc existenti, si illo potest fieri non dico animal sed vivens nobilius et nobilius in infinitum, oportet quod transcendat modum vitae animalis propter generis uniuscuiusque limitationem. Et sic oportebit quod perveniat ad vitam aliam, quia in uno modo vivendi impossibile est procedere in infinitum de modo perfecto ad modum perfectiorem, esto quod in viventibus simpliciter esset processus in infinitum. Sicut etiam si sit descensus sub quocumque animali in infinitum, ita quod quocumque dato est ponere imperfectius ens in infinitum, erit devenire ad aliquid quod non vivit vita animali, nec etiam tandem vita plantae. Dicere ergo quod s? fieret quocumque animali dato perfectius non solum ens sed etiam ens animal, nunquam exiret modum vivendi animalis, [quia] hoc implicat contradictoria, quia exiret et non exiret. In. quantum enim ponitur procedere in infinitum non exiret; in quantum ponitur esse animal necessario exiret. Secus autem esset dicere quod in viventibus posset esse processus in infinitum ; nam siesset processus in infinitum in viventibus dicto modo, non esset ponere aliquos modos determinatos vivendi, nec tres nec plures, sed infinitos. Unde incompossibilitas in. tali modo ponendi non appareret. Sed ponere determinatum modum vivendi et in illo processuz: in infinitum secundum perfectius dicto modo est ponere incompossibilia. Sed tamen, licet. ponere processum in infinitum in viventibus secundum diversos modos vivendi non sic manifeste implicat contradictoria sive impossibilia, [sed] ponit tamen quid omnino non intelligibile, quia qui intelligit alium modum vivendi quam vegetativum, sensitivum ve] intellectivum vel huiusmodi nihil intelligit et cetera, nisi sint modi vivendi intellectuales plures plus differentes quam sensitivum, vegetativum, et quantum ad Deum constat quod suus modus vitae intellectualis multum differt.

Sicut ergo in genere viventium semper de minus perfecta specie viventis vegetativi ad magis perfectam speciem procedere est devenire ad speciem qua perfectior de necessitate collocatur in grenere animalis, et ponere oppositum est ponere contradictoria, ita etiam ponendo quod in angelis sit processus in infinitum unius hierarchiae, ita quod semper angelus angelo perfectior pertinebit ad illam hierarchiam unius implicat contradictoria. Unde erit devenire ad angelum qui erit extra quemcumque ordinem illius hierarchiae. Sicut enim non esset distinctio viventium praedictorum, nisi esset status in eis sic quod esset devenire ad plantam ita in summo sui generis perfectam et generi animalis propinquam quod non posset fieri una perfectior quin esset animal, — ita etiam inhierarchiis est ponere in infima hierarchia angelum ita perfectum et secundae hierarchiae ita propinquum, quod non posset fieri perfectior quin esset de hierarchia media, et ita de medio respectu tertiae, et in tertio esset ponere summum quo superior institueret aliam hierarchiam.

Hoc ergo videtur dicendum quod qualiscumque sit distinctio angelorum inter se et in suis ordinibus et hierarchiis, si poneretur distinctio secundum naturalia specifice differentia, et esset in eis processus in infinitum, non possent poni hierarchiae determinatae. Si autem solum secundum gratuita, posset, quia constat quod homines ad diversos ordines et hierarchias assumentur; sunt tamen omnes homines eiusdem speciei secundum naturalia et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4