Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum statuto generalis concilii possit per consuetudinem contrariam derogari

QUAESTIO XII (LONGA). Utrum statuto generalis concilii possit per. consuetudinem contrariam derogari.

Deinde circa pertinentia ad personas supremas habentes supremam potestatem in. Ecclesia, quaerebatur primo utrum scilicet statuto generalis concilii possit per consuetudinem contrariam derogari. Et arguebatur quod sic, quia statutum est in ultimo concilio generali Lugdunensi quod nullus recipiat beneficium cum cura animarum, nisi attigerit vigresimum quintum annum et nisi faciat se in sacerdotem promoveri infra annum, et quod alienigenae usurarii expellantur, et est sententia lata in terris praelatorum qui hoc non faciunt, et tamen per contrariam consuetudinem hoc iam videtur abrogatum. Nam si adhuc ligaret statutum, infiniti contrarium facientes essent in statu damnationis et irregulares, et etiam praelati qui essent suspensi et interdicti excommunicati absolvere non possent petentes et cetera, quod nullo modo permitteret Ecclesia ut videtur. Quare et cetera.

Contra. Multitudo et diuturnitas peccatorum non excusat ab inoboedientia et transgressione praecepti, immo magis auget huiusmodi inoboedientiam et transgressionem. Quare per actus contrarios statuto et praecepto Ecclesiae non derogatur.

Respondeo dicendum quod cum statuta humana auctoritatem habeant a ratione et voluntate ipsa ratione regulata legislatoris, et haec non solum potest manifestari verbo vel scripto, sed etiam facto (hoc enim unusquisque eligere videtur quod opere implet), — ideo per actus multiplicatos qui consuetudinem faciunt, sciente et permittente illo cuius auctoritate lex vel statutum habet vim obligandi, mutari potest statutum et exponi, et etiam aliquid causari quod legis vigorem habet, cum scilicet talis consuetudo est rationabilis et praescripta (Extra de : consuetudine, capitulo ultimo) ; quae scilicet.consuetudo est rationabilis, si non est contra ius divinum vel naturae, nec est a iure positivo reprobata. Irrationalis enim. est omnis quae a iure reprobatur et quae ;,' est contra ordinem vel libertatem ecclesiasticae disciplinae (septima ' E distinctione, capitulo Frustra) . Tale est illud pro quo quaeritur ; nam 1 quod subditi nunquam teneantur confiteri suis propriis sacerdotibus, videtur enervare ordinem ecclesiasticae hierarchiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12